Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HU  - IT  - LA  - PL  - PT  - ZH ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
ADHORTATIO APOSTOLICA POSTSYNODALIS
PASTORES DABO VOBIS
AD EPISCOPOS,
SACERDOTES ET CHRISTIFIDELES
TOTIUS CATHOLICAE ECCLESIAE
DE SACERDOTUM FORMATIONE
IN AETATIS NOSTRAE RERUM CONDICIONE

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii et Filiae,
salutem et Apostolicam Benedictionem

INTRODUCTIO

1. «Pastores dabo vobis iuxta cor meum».1

Per haec Ieremiae prophetae verba promittit Deus populo suo nunquam se illum sine pastoribus relicturum qui eundem colligant ac ducant: «Et suscitabo super eos id est super oves meas pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt».2

Ecclesia, Dei populus, huius prophetici nuntii effectionem indesinenter experta, gratias Domino perpetuo laetanter agit, probe sciens ipsum Christum Iesum esse viventem, supremam ac definitivam huius Dei promissionis impletionem: qui enim asseruit: «Ego sum pastor bonus»,3 ipse, pastor magnus ovium,4 apostolis eorumque successoribus ministerium concredidit gregem Dei pascendi.5

Ceterum nunquam sine sacerdotibus potest Ecclesia ad effectum adducere praecipuam illam oboedientiam, quae penitus insita est in ipsa eius exsistentia atque in eius missione erga hominum historiam; eam nempe oboedientiam erga Iesu mandatum: «Euntes ergo, docete omnes gentes» 6 et «hoc facite in meam commemorationem»;7 id est iussum Evangelii nuntiandi et sacrificium sui corporis, pro nobis traditi, necnon sanguinis sui, pro mundi salute effusi, quotidie renovandi.

Per fidem nobis innotuit promissionem Domini non posse deficere. Haec ipsa promissio ratio est ac vis, quae laetificat Ecclesiam florentibus atque increbrescentibus vocationibus sacerdotalibus, quae alicubi hodie suscitantur, pariterque fundamentum est et stimulus ad maioris fidei et acrioris spei actum prae gravi sacerdotum penuria, quae in aliis mundi plagis persentitur.

Advocamur omnes ut participemus plenam fiduciam, Dei promissionis continuae impletionis, quam synodales Patres perspicue atque fortiter testati sunt: «Synodus cum plena fide in promissione Christi qui dixit: "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi",8 atque conscia actionis constantis Spiritus Sancti in Ecclesia, firmiter credit non solum indefectibilitatem Ecclesiae sed etiam omnia quae in illa implicantur indefectibilitate... Sacerdotes nunquam in Ecclesia deficient... Deus nunquam christianos viros ad sacerdotium vocare desinet. Firmiter proinde credamus oportet, etiamsi in variis regionibus clerus deficiat, non proinde actionem Patris, cuius est vocationes suscitare, esse unquam cessaturam».9

Ut ipsi in concludenda Synodo, de vocationum sacerdotalium penuria agentes, asseruimus: «At prima quam Ecclesia profert responsio invenitur in plena Spiritui Sancto fidenti adhaesione. Pro certo habemus eiusmodi sui ipsius destitutionem non inducere in errorem, dummodo sane praebeamus nos in gratiam acceptam fideles».10

2. In recepta gratia fideles permanere, Dei enim donum hominis libertatem non delet, sed exsuscitat, auget, exigit.

Ideo plena fiducia immutabilis fidelitatis erga Dei promissionem sociatur in Ecclesia cum gravi responsalitate cooperandi actioni Dei vocantis atque cum eo conferendi in constituendis et servandis condicionibus in quibus bonum semen, a Deo sparsum, et profundas iaciat radices et fructus copiosos ferat. Cessare enim nunquam potest Ecclesia Dominum messis ut operarios in messem suam mittat rogare,11 neque abstinere a proponendo futurae praesertim progeniei perspicuo ac animoso vocationis amplectendae studio: quam deinceps iuvabit ut veritatem Dei vocantis discernat eique magnanimiter respondeat; peculiarem adhibere curam de formatione candidatorum ad presbyteratum.

Futurorum namque sacerdotum formatio tum dioecesanorum tum religiosorum et assidua cura per integrum vitae cursum protrahenda, in ipsorum tendens sanctificationem personalem in ministerio et per continuam renovationem in ipsorum pastorali navitate operandam, habetur ab Ecclesia unum ex muneribus maioris momenti atque difficultatis ad futuram generis humani evangelizationem.

Hoc formativum Ecclesiae opus aliud non est nisi temporalis continuatio illius Christi operis, quod evangelista Marcus his verbis describit: «Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit Duodecim, ut essent cum illo et ut mitteret eos praedicare, habentes potestatem eiciendi daemonia».12

Affirmari potest hanc Evangelii paginam Ecclesiam semper historiae, etsi ratione et intensitate varia, aptasse per opus formativum quod candidatis ad presbyteratum et presbyteris ipsis applicuit. Hodie autem Ecclesia animadvertit vocari sese ad iterandum quod Magister ipse in Apostolis suis fecit, idque nova quadam sollicitudine, prout expostulant profundiores illae ac velociores mutationes quae societatem et culturam nostri temporis afficiunt, necnon pro multiplicitate ac varietate contextuum in quibus Evangelium nuntiat ac testatur pro ipso incremento vocationum sacerdotalium in quibusdam mundi dioecesibus pro urgentiore necessitate perpendendi tum methodos tum etiam argumenta formationis sacerdotalis; pro Episcoporum et communitatum sollicitudine ob diuturnam presbyterorum penuriam; denique pro ipsa necessitate absoluta «novae cuiusdam evangelizationis», quae secum fert ut reperiantur quoque inter presbyteros «novi Evangelii praecones seu evangelizatores».

In hoc ipso contextu historico et culturali versatus est recentior Coetus generalis ordinarius Synodi Episcoporum, qui egit de «formatione sacerdotum in hodiernis adiunctis», eo quidem consilio ut annis post quinque et viginti ab absoluto Concilio, doctrinam conciliarem de eodem argumento compleret, normasque reperiret temporibus nostris aptiores atque fortiores.13

3. Concilii Vaticani II placita continuans circa presbyterorum ordinem et eorum formationem,14 et volens ad praxim deducere uberem et gravem doctrinam pro variis rerum condicionibus, Ecclesia aggressa saepius est quaestiones quae presbyterorum vitam, ministerium et formationem attingunt.

Occasiones praecipue exstiterunt varii Episcoporum Synodorum Coetus. Inde a primo Coetu generali, mense Octobri anno 1967 celebrato, Synodus per quinque congregationes generales tractavit de seminariorum renovatione. Is labor vim maximam habuit in exarandum documentum Congregationis pro Educatione Catholica, cui titulus: «Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis».15

Sed praesertim in sacerdotium ministeriale Coetus generalis ordinarius anni 1971 incubuit, qui dimidium laborum suorum tempus in hac quaestione consumpsit. Huius diuturnae tractationis fructus, «commendationes» relatae ad Decessorem Nostrum Papam Paulum VI, quae lectae sunt in aperta Synodo anno 1974, respiciebant praecipue ad doctrinam ipsam sacerdotii ministerialis, atque ad nonnullos aspectus spiri- tualitatis et ministerii sacerdotalis.

Alias etiam occasiones nactum Ecclesiae magisterium perrexit testari suam sollicitudinem de presbyterorum vita et ministerio. Affirmare licet annis Concilium secutis nullum fuisse Magisterii interventum, quin ratione quadam pertinuerit ad sensum praesentiae presbyterorum in ecclesiali communitate, ad eorum munus ac necessitatem pro Ecclesia et pro mundi vita.

Recentioribus vero hisce annis necessitas e permultis partibus percepta erat repetendi quaestionem de sacerdotio, novo quodam modo illam tractando rationeque quadam magis aptata hodiernis circumstantiis ecclesialibus et culturalibus. Attentio nempe alio directa est: non ad sacerdotis sic dictam «identitatem», sed ad quaestiones quae eiusdem ad sacerdotium iter formativum respiciunt, necnon ad vitae qualitates quae presbyterum decent. Namque hodiernorum candidatorum ad sacerdotium ministeriale nova progenies, si eosdem cum vicinioribus praedecessoribus compares, qualitates haud parum diversas prae se ferunt, respectu ad decessorum quippe qui in mundo vivant saepe diverso atque celerrima evolutione sese mutante. Quarum condicionum nemo non videt habendam esse rationem tum in delineandis tum in persequendis itinerariis educativis, quae eosdem ad ministeriale sacerdotium perducant.

Ii autem presbyteri, qui longioribus temporis spatiis in exercitium ministeriale incubuerunt, virium quadam dispersione laborare videntur increbrescentibus continuo pastoralis navitatis formis: et adversus novae socialis consortionis necnon novae culturae necessitates inducuntur ad recensendas proprias vivendi et laborandi rationes, ad perquirendos primatus munerum pastoralium, dum persentiunt maiorem in dies necessitatem «formationis permanentis».

In Coetu Synodali Episcoporum anno 1990 acto, disceptationes et meditationes factae sunt de augendis vocationibus ad presbyteratum, de candidatorum formatione, ut pernoscant et sequantur Christum, se parantes ad ordinis sacramentum celebrandum et colendum, quod eos conformes reddit Christo Capiti et Pastori, Servo et Sponso Ecclesiae; et per inventa nova formationis permanentis itinera, ad navitatem ministerialem efficaciorem assequendam ac spiritualitatem sacerdotalem vividiorem.

Haec eadem Synodus respondere intendebat praecedentis Coetus optatis, de laicorum vocatione et missione in Ecclesia et in mundo. Ipsi laici presbyterorum curam ad suam formationem promovendam postulaverant, ut ipsimet laici ab eisdem opportunius in communi explenda missione assumerentur. Etenim «quo magis laicorum apostolatus augetur, eo magis animadvertitur necessitas habendi sacerdotes, et quidem sacerdotes bene formatos, sacerdotes sanctos. Ita ipsa vita Populi Dei ostendit doctrinam Concilii Vaticani II de necessitudine sacerdotii communis cum sacerdotio ministeriali et hierarchico: etenim in mysterio Ecclesiae hierarchia naturam habet ministerialem.16 Quo altius perdiscitur vocatio laicorum propria, melius apparet id, quod est sacerdotis proprium».17

4. In ea autem experientia ecclesiali, Synodi propria, quae est «peculiaris experientia communionis episcopalis in universalitate, quae sensum confirmat universalis Ecclesiae, Episcoporum responsalitatem erga universam Ecclesiam eiusque munus, in communione adfectiva et effectiva circa Petrum»,18 exaudita est, clara et accurata, vox diversarum Ecclesiarum particularium, atque in hac Synodo primum voces quarundam Ecclesiarum Orientalium quae suam conclamaverunt fidem Dei explendae promissioni tribuendam: «Dabo vobis pastores iuxta cor meum»;19 pariterque sedulitatem suam pastoralem renovarunt de vocationum cura ac de presbyterorum formatione, persuasum habentes Ecclesiae futura simulque eius incrementum ac universalis salutis missionem ex his pendere.

Nunc ad hanc Adhortationem Apostolicam quae Synodum sequitur multas repetentes meditationes, consilia et monita quae labores Patrum synodalium praeparaverunt et comitata sunt, Nostram Romani Episcopi atque Petri Successoris vocem aliis adiungimus, qua corda omnium ac singulorum christifidelium alloquimur, praesertim vero presbyterorum corda et eorum omnium qui operam navant difficili eorum formationis ministerio. Obviam utique Nos offerre cupimus omnibus et singulis presbyteris, dioecesanis ac religiosis, hanc Adhortationem.

Pariter ora et corda Patrum Synodalium in usum Nostrum convertimus, haec verba extremi nuntii Synodi ad Populum Dei: «Animo grato et admiratione pleno vos alloquimur tanquam primos adiutores servitii nostri apostolici. Opus vestrum in Ecclesia vere necessarium est et substitui non potest. Vos portatis pondus ministerii sacerdotalis atque contactum directum cum fidelibus habetis. Vos Eucharistiae estis ministri, misericordiae divinae in Paenitentiae sacramento dispensatores, animarum consolatores, omnium fidelium in procella difficultatum vitae hodiernae duces.

Toto ergo corde vos salutatos volumus, gratitudinem nostram vobis exprimimus vosque hortamur ut in hac via perseveretis laeto et prom- pto animo. Ne sinatis vos deprimi. Opus nostrum non nostrum, sed Domini est.

Qui nos vocavit et mittit, nobiscum est omnibus diebus vitae nostrae. Pro Christo enim legatione fungimur».20

CAPUT I

EX HOMINIBUS ASSUMPTUS

Institutio sacerdotalis adversus provocationes secundi millennii exeuntis

5. «Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum».21

Epistula ad Hebraeos perspicue asserit ministri Dei «humanitatem»; is enim ab hominibus et in hominum servitium assumitur, ipsum Christum Iesum imitans, «temptatum per omnia secundum similitudinem absque peccato».22

Deus sacerdotes suos vocat ex definitis humanis et ecclesialibus contextibus, quorum designantur notis necessario et ad quos in Christi Evangelii servitium mittuntur.

Propterea Synodus sacerdotii argumentum «pro contextibus tractavit», illud in praesentibus societatis et Ecclesiae constituens, atque ad prospectum aperiens tertii millennii, sicut ceteroqui patet ex ipsa argumenti formula: «De formatione sacerdotali in hodiernis adiunctis».

Exsistit sane «quaedam sacerdotalis essentialis imago, quae mutari nequit, cum sacerdos, tam ille quem pro crastino desideramus quam ille qui hodie est, uni Christo assimilari debeat. Christus enim dum in terris vixit, in semetipso exhibuit definitivum presbyteri vultum seu imaginem, ita configurans sacerdotium ministeriale, quod apostoli induere properarunt; idemque destinatum erat per saecula durare, singulis historiae periodis incessanter reproducendum. Presbyter ergo tertii millennii erit hoc sensu continuator presbyterorum qui praecedentibus saeculis Ecclesiae vitam propagarunt. Adeo ut sacerdotalis vocatio, etiam post annum bismillesimum, eadem perstatura sit, vocatio scilicet ad vivendum unicum et permanens Christi sacerdotium».23 Pariter presbyteri tum vita tum ministerium, «aptentur necesse est et temporibus et aliis vitae realis adiunctis... Unde, quoad conatus nostros pertinet, enitamur oportet ut, superno Spiritus Sancti lumini expositi, praecipue dispiciamus quo nostris temporibus societas portendat, qualesque sint profundiores eiusdem spirituales exigentiae; caute item decernamus quaenam sint potiora, eaque concretiora, munera; reperiamus denique quaenam pastorales navitates adhibendae sint, donec tandem responsum nostrum adaequate hominum indigentiis coaptetur».24

Cum deberent perennem ministerii veritatem necessitatibus ac proprietatibus huius aetatis aptare, Patres Synodales conati quidem sunt respondere quibusdam necessariis quaestionibus: scilicet, quae problemata, atque eodem tempore, quos utiles stimulos suscitat hodiernus contextus socialis, culturalis et ecclesialis, in pueris et adulescentibus, quibus est in animis volvendum consilium de vita sacerdotali eligenda in omne tempus duratura? Quas difficultates quasque novas facultates praebet nostra aetas ad exercendum ministerium sacerdotale quod congruat cum dono suscepti sacramenti et simul cum postulatis vitae spiritualis eidem consentaneae?

Ad quaedam nunc nos elementa revocemus indagationis de rerum condicione, quam Patres synodales effecerunt; sed bene nobis conscii permagnam varietatem adiunctorum socialium, culturalium et ecclesialium, quae in diversis nationibus sunt, suadere ut nonnisi communia quaedam et maioris momenti phaenomena significemus, praesertim quae ad educationem vel institutionem presbyterorum respiciant.

6. Multae res hodie in hominibus acriorem conscientiam videntur fovere dignitatis personae et novam apertionem ad religionis valores, ad Evangelium et sacerdotale ministerium.

In ipsa societate, quamvis multa sint secum pugnantia, largiorem et fortiorem invenimus iustitiae et pacis sitim, vividiorem sensum curae hominis de mundo deque cultu rerum naturae; apertiorem veritatis inquisitionem atque hominis dignitatis adsectationis, crescentem sedulitatem in multis totius mundi populorum partibus pro necessitudine inter nationes magis in usu posita et pro novo ordine orbis terrarum secundum libertatem et iustitiam. Crescit etiam, dum potentia virium augetur, quae provenit ex scientiis et technologicis disciplinis atque informatio et cultura diffunduntur, nova ethica interrogatio, de significatione videlicet interrogatio, ideoque de vero valorum gradu, quo definiantur progressus facultas et fines.

In campo magis proprie religioso et christiano cessant praeiudicia ideologica, et etiam violentes recusationes nuntii valorum spiritalium atque religiosorum, et simul oriuntur novae ac insperatae facultates evangelizationis et vitae ecclesialis instauratio multis in mundi partibus. Animadvertuntur crescens diffusio cognitionis Sacrorum Bibliorum, multarum Ecclesiarum novellarum vigor et alacritas in provehendis et dilatandis personae valoribus atque vitae humanae dignitate; fulgens martyrii testimonium quarundam Ecclesiarum Europae Centralis et Orientalis, et etiam fides et strenua fortitudo aliarum Ecclesiarum, quae etiam nunc persecutiones et acerbitates pro fide patiuntur.25

Dei desiderium et cum eo vivae significantisque rationis ibi hodie tam apparet vividum, ubi Evangelii deest verus et integer Iesu nuntius, ut foveat religiositatis formas sine Deo ac multiplices sectas. Earum extensio, etiam in plagis ex more tradito christianis, evadit Ecclesiae sinceris filiis et maxime sacerdotibus, constans causa cur de credibilitate sui testimonii evangelici recogitent, sed etiam signum, quo cognoscitur quam etiamnum alta sit et communis Dei inquisitio.

7. Cum his rebus, quae propitiae ac positivae dici possunt, multae aliae intermiscentur, problematicae vel negativae.

Latissime imprimis adhuc diffunditur rationalismus qui, nomine cuiusdam notionis reductivae de «scientia», humanam rationem incuriosam reddit divinae Revelationis et Transcendentiae.

Notanda dein pervicax defensio subiectivitatis personalis, qua homo nonnisi in solam sui utilitatem perducitur, ineptus effectus rationum vere humanarum. Atque exinde id provenit, praesertim inter adolescentes et iuvenes, ut solitudinem hanc replere nitantur per succedanea varii generis, imprimis per formas hedonismi plus minusve vehementes, vel per fugam a rebus ipsis; velut fugaci tempori obnoxii «consumere» cupiant experientias illas individuales quam acerrimas ac gratissimas quoad animi motus et corporis sensus praesentes, sed necessario segnes sint et quodammodo torpescant adversus consilium de vita quod rationem spiritualem et religiosam includat et consociatae operae curam.

Diffunditur quoque ubique terrarum, etiam collapsis ideologiis quae materialismum in dogma erexerant et de religione abolenda explicitum instruxerant programma, quaedam nova species atheismi, quem practicum et exsistentialem vocant, qui idem est ac visio saecularis de hominis vita et sorte. Hic igitur homo, «totus in sese conversus, qui in sese ponit centrum cuiuslibet curae, qui audet proclamare sese principium ac rationem cuiuslibet realitatis»,26 sese semper reperit pauperiorem factum illius «supplementi animae» quod eo magis ei necessarium est quo copiosiores opes et bona corporea ei falso suadent se sibi sufficere. Qui proinde, cum nihil necesse sit Deum pugnaciter recusare, simpliciter putat eo non indigere.

In hac descriptione praesertim notandae sunt: dissolutio consortionis familiaris et obscuratio vel «detorta interpretatio» humanae sexualitatis; quae duo phaenomena fortiter obstant iuniorum institutioni et affectioni ad vocationem religiosam. Praeterea notanda sunt incrementum rerum socialium iniustarum et conglobatio divitiarum in paucorum manibus; quasi fructus «inhumani capitalismi» 27 qui tenuiores populos ab opulentioribus latius in dies seiungit: inseruntur sic in hominum consortionem animorum contentiones et sollicitudines, quibus alte perturbatur personarum et communitatum vita.

Etiam in Ecclesia reperiuntur anxia et noxia, quae directe in presbyterorum vitam et ministerium vim habent: qualia sunt: ignorantia religiosa, qua multi credentes afficiuntur; exigua traditae catechesis efficacia, quam hodie suffocant vulgatiores et suasoriores instrumentorum communicationis nuntii; male intellectus pluralismus theologicus, culturalis, pastoralis, qui licet interdum a bonis propositis proveniat, cedit in difficilem reddendum dialogum oecumenicum et in necessariae fidei unitatis discrimen; perstans etiam quidam veluti diffidentiae vel impatientiae sensus ecclesiastici magisterii: pressiones mancae et reductivae divitiarum nuntii evangelici quae eundem nuntium et fidei testimonium mutant in solam partem liberationis humanae ac socialis, aut in abalienans refugium in superstitionem inque religionem sine Deo.28

Aliud magni ponderis phaenomenum, etsi comparata recens in plerisque veteris traditionis christianae nationibus, praesentia est in uno eodemque territorio densorum nucleorum diversarum gentium et religionum. Coalescere ita incipit nova quaedam consortio, multarum stirpium ac multarum religionum. Id saepe occasio evadit exercendi crebriorem et fructuosiorem dialogum, experiendi invicem mentes, dilatandi experientias mutuae acceptationis et iustae tolerantiae; sed pariter fieri potest occasio confusionis et relativismi, idque vel maxime apud personas et civitates quarum fides nondum ad plenam sui maturationem perducta est.

Ad haec, et arcte coniunctum cum crescente studio sui, aliud adiungitur phaenomenum: transiisse quodammodo fidem in aream rerum subiectivo iudicio dimetiendarum. Id est, imminuta est apud crescentem christifidelium turbam perceptio summae universae et obiectivae doctrinae fidei; pro adhaesione dumtaxat subiectiva ad ea tantummodo quae cuique placent, quae personali experientiae aptatur, quae proprias consuetudines non turbat. Etiam compellatio ad inviolabilitatem sui conscientiae, quae est ipsa per se legitima, evadit in hoc contextu res periculo ambiguitatis non exempta.

Hinc promanant etiam illae accessiones ad Ecclesiam parte tantum tales habendae et condicionibus astrictae, quae damnosam habent vim in ortu novarum ad sacerdotium vocationum; immo, et in ipsam conscientiam presbyterorum et sui ministerii in communitate.

Denique in multis Ecclesiis etiamnum exigua praesentia et penuria virium sacerdotalium vel graviora problemata gignunt. Christifideles namque saepe ac diutius sibimetipsis relinquuntur nullo oblato pastorali iuvamine: unde non solum eorum vita christiana debitis destituitur incrementis, sed facultas ipsa minuitur ut ipsi evadant evangelizationis auctores.

8. Multae res secum pugnantes et vires, quibus signantur non tantummodo hodiernae hominum consortiones et culturae sed et ipsae ecclesiales communitates, percipiuntur, usurpantur, et experimento comprobantur a iuvenibus ardore prorsus peculiari, cum effectibus proximis in ipsorum itinere institutorio maximi momenti. Inde fit ut vocationis sacerdotalis ortus et processus in pueris, adolescentibus, iuvenibus continuo in obstacula et sollicitationes incidant.

Trahuntur illi vehementissime peculiari quadam illecebra societatis quam dicimus «consumisticam» qua impelluntur ad amplectendam eam vitae interpretationem quam individualisticam, materialisticam et hedonisticam appellamus. «Commodum» materialiter intellectum principem obtinet locum, uti unicus vitae finis; quod commodum est quovis pretio, quavis condicione consequendum! Hinc necessario recusatur quidquid sacrificium sapit, et abicitur quidquid laborem et conatum exigit, in vivendo iuxta valores spirituales et religiosos. Cura enim unica «habendi», «esse» pervertit, quod primum est, eum consecutione interpretandi et colendi valores personae proprios et inter personas non secundum doni rationem et naturam gratuitam, sed contra secundum possessionem nimium sui amantem et alterius malum. Haec omnia apparent in ipsa interpretatione sexualitatis humanae, quae, a propria dignitate deiecta (quippe quae in servitium communionis data sit et in signum donationis sui inter personas), reducitur hodie ad genus bonorum consumendorum. Ita experientia affectiva multorum iuvenum desinit non in harmonicum iucundumque incrementum propriae personae sese in sui donum alteri tradentis, sed in vitiosam involutionem, ethicam et psychologicam, quae non poterit eorum futura gravibus condicionibus non astringere. In harum propensionum radice, quod ad multos iuvenes pertinet, est distorta quaedam experientia libertatis: ea enim, potius quam ut oboedientia erga veritatem obiectivam et universalem, colitur ab his velut caecus assensus erga appetituum vim et erga singulorum praepotentem voluntatem. Sic quodam modo naturales fiunt, quoad cogitandi atque agendi rationem, dissolutio consensus circa ethica principia, immo, et quoad rem religiosam, si non semper aperta Dei reiectio, magna religionis neglegentia et utcumque vita quae sic vivitur, etiam in gravissimis optatis et in maximis electionibus, velut si nullus esset Deus. In huiusmodi contextu, non solum difficilis intellectu apparet ipsius vocationis ad sacerdotium effectio, sed ipsum sacerdotium sensu suo fere destituitur, quod testatur maius prae se gerere momentum «esse» quam «habere», quod agnitio est vitae sensus tanquam sui doni liberi et conscii aliis dati, et tanquam voluntatis se omnino servitio tradendi Dei Regno et Evangelio nuntiando in peculiari illa forma.

Mundus autem iuvenum, etiam in ecclesiali communitate, saepe «quaestio» efficitur. Si illi enim magis etiam quam adulti fortiter contendunt fidem christianam subiectivam reddere et ex parte tantum et cum exceptione ad vitam et missionem Ecclesiae pertinere in communitate ecclesiali, ob varias causas quaevis nova et efficax navitas pastoralis ardua fit, atque proinde iuniores in periculo sunt ne sibimetipsis relinquantur in potestate propriae fragilitatis psychologicae, nulla re satiati, in adultos critici, qui fidem nec cohaerenter profitentes se exemplaria credibilia non exhibent.

Hinc evidens fit difficultas iunioribus integrum et implexum vitae christianae et ecclesialis exemplar proponendi ad quod ii instituendi sint: vocatio nempe ad sacerdotium longe a concretis et quotidianis iuvenum placitis exsulat.

9. Non tamen desunt condiciones et stimuli efficaces qui in cordibus adolescentium et iuvenum novum suscitant adfectum atque veram valorum ethicorum et spiritualium inquisitionem, qui natura sua humus apta sunt itineri vocationali ad se prorsus donandum Christo et Ecclesiae per sacerdotium.

Animadvertendum est, imprimis attenuata hodie esse quaedam phaenomena quae recentioribus annis non paucas excitaverunt difficultates, quales fuere contentio radicitus effecta, impulsus ad libertatem quoquo modo vindicandam, fictae iurium vindictae, formae indistinctae aequationis et communionis bonorum omnium, violentia.

Agnoscendum praeterea est iuvenes hodiernos, quo pollent propter aetatem vigore et flore, sua proposita efferre quae in historia progrediuntur: sitim imprimis libertatis; agnitionem immensi «personae» valoris; veritatis ac perspicuitatis necessitatem; novam vicissitudinis notionem et rationem in necessitudinibus inter virum et mulierem; exquisitionem sinceram ac sedulam mundi iustioris, coniunctioris et concordioris; apertionem ac dialogum cum omnibus, curam de pace tuenda.

Incrementum tam amplum ac vivum inter tot iuvenes nostri temporis multorum et variorum generum voluntarii muneris, quibus operam navant condicionibus nostrae civilis consortionis neglectioribus et pauperioribus est via institutoria magni momenti, quippe quae eos stimulet, sustineat ad amplectendum vitae stilum vere integrum et a lucro abstinentem, in pauperes procliviorem et apertiorem. Per hanc procul dubio viam, quam qui percurrunt facilius et celerius perveniunt ad apprehendendum quid tandem sit aliis ex vocatione stabili servire, paratiores evadent ad ineundam eam Deo consecrationem quae in vitam sacerdotalem forte desinat.

Recens ideologiarum collapsus, ratio censoria qua iuvenes adultorum mundum intuentur, qui non semper eisdem praebent testimonium vitae valoribus moralibus et transcendentibus ornatae, ipsa aequalium experientia, qui in droga et in violentia effugium quaerunt, in unam eandemque conspirare videntur interrogationem, nullatenus eludendam: quales nempe sunt valores per quos vitae, dolori, morti ipsi plenior sensus restituatur? Hinc est quod apud non paucos iuvenes clarior fit appetitio religiosa ac spiritalitatis necessitas: hinc interior sitis experiendi solitudinem et deprecationem ac lectionis Verbi Dei magis propriae et consuetae repetitio atque theologiae studium.

Et sicut in regione voluntarii muneris socialis, ita in communitate ecclesiali iuvenes industriores usque fiunt et primas agunt partes, praesertim congregationes participando, tum translaticias sed renovatas, tum recentiores: Ecclesiae experientia, ad «novam evangelizationem» incitatae per fidelitatem erga Spiritum Sanctum, qui eam animat et per necessitates mundi, a Christo longinqui sed eo indigentis, sicut et experientia Ecclesiae coniunctioris in dies cum homine et populis in defendenda et provehenda personae dignitate atque humanis iuribus omnium et cuiusque, iuvenum corda et vitam aperiunt ad boni specimina quam pulcherrima et obligatoria, quae possunt ad affectum adduci Christi assectatione in sacerdotio.

Patet hanc humanam et ecclesialem condicionem, forti ambivalentia signatam, minime neglegi posse non solum in vocationum actione pastorali et in opere formationis futurorum sacerdotum, sed ne in vita quidem et in ministerio sacerdotum inque eorum perpetua formatione. Ita, si intellegi possunt varia «discriminum» genera, quae hodierni sacerdotes experiuntur in ministerii exercitio, in sua vita spiritali et in ipsa interpretatione naturae et significationis sacerdotii ministerialis, notandae quoque sunt, cum gaudio et spe, commodae novae facultates, quas hoc tempus praebet sacerdotibus, ut suum munus expleant.

10. Haec autem rerum condicio, etsi celeriter et minutatim atque exemplis descripta, non tantummodo noscenda, sed etiam, et imprimis interpretanda est. Hac una via apte responderi poterit fundamentali huic interrogationi: «Quomodo formandi sunt presbyteri qui vere nostris temporibus pares sint ad hodiernum mundum evangelizandum idonei?».29

Est quidem magni momenti rerum condicionem novisse. Non enim sufficit simplex argumentorum annotamentum: necessaria est investigatio «scientiae», quae diligenter et certe ac definite socialia, culturalia atque ecclesialia adiuncta describat.

Sed maioris quoque momenti est huiusce condicionis interpretatio, quam requirit ambivalentia et interdum inconsequentia, quae eandem condicionem notat, in qua arcte difficultates et potentiae intermiscentur, incommoda et causae spei, impedimenta et apertiones sicut in evangelico agro, in quo seruntur et «simul vivunt» bonum semen et zizania.30 Non semper facilis est interpretatio quae malum a bono discernat, spei signa a minis. In formandis presbyteris non solum et simpliciter ea quae prosunt accipienda sunt et damnosa e contrario reicienda. Ea ipsa quae prosunt sunt attente discernenda, ne alterum alterum excludat neve invicem pugnent, cum absoluta fiunt et mutuo sibi adversantur. Idem dicendum est de iis, quae damnosa sunt: non omnia sunt sine ulla distinctione penitus respuenda; saepe enim horum unumquodque potest abditum habere valorem aliquem qui forte eruendus in libertatem est et ad plenam suam veritatem restituendus.

Condicionis historiae interpretatio, secundum Christi fidelem, suum invenit cognoscendi principium et normam electionum efficientium, quae inde consequuntur, in se nova ac singulari, videlicet in evangelica discretione: quae interpretatio fit in lumine inque vi Evangelii, Evangelii nimirum vivi et personalis, quod Iesus Christus est, et per Spiritus Sancti donum. Hoc modo discretio evangelica in condicione historica et in eius eventibus non simplex «indicium» deprehenditur diligenter annotandum, ante quod liceat in neglegentia ac socordia manere, sed «officium», provocationem adversus consciam personae libertatem, tum singulorum tum communitatis. Provocatio haec est quae coniungitur «arcessitui», quam Deus, in ipsa historica condicione resonat: in ipsa quoque et per ipsam Deus credentem vocat, et prius Ecclesiam, ad efficiendum ut «Evangelium vocationis et sacerdotii» suam perennem veritatem exprimat etiam vitae adiunctis mutatis. Formationi quoque sacerdotum applicanda sunt verba Concilii Vaticani II: «Per omne tempus Ecclesiae officium incumbit signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere possit. Oportet itaque ut mundus in quo vivimus, necnon eius exspectationes, appetitiones et indoles saepe dramatica cognoscantur et intelligantur».31

Haec evangelica discretio fundamentum habet in fiducia erga amorem Christi Iesu, Ecclesiae curam indesinenter et indefesse sustinentis,32 cum unus Ipse sit Dominus et Magister, lapis angularis, totiusque humanae historiae centrum et finis;33 luce et vi nutritur Spiritus Sancti, semper et ubique suscitantis fidei oboedientiam necnon iucundum in assectatione Christi animum, sapientiaeque donum quae iudicat omnia et ipsa a nemine iudicatur;34 requiescit denique in Patris fidelitate erga promissiones suas.

Hac ratione putat Ecclesia posse se difficultatibus et provocationibus huius novi historiae spatii occurrere, immo et in praesens et in reliquum tempus providere presbyteros bene formatos, certos et alacres «novae evangelizationis» ministros, fideles et generosos Christi et hominum famulos.

Non nos difficultates celamus, quae nec paucae sunt nec leves. Sed eas vincunt nostra spes, nostra fides in indeficientem Christi amorem nostraque persuasio ministerium sacerdotale pro Ecclesiae et mundi vita substitui non posse.

CAPUT II

PROPTER QUOD UNXIT ME ... ET MISIT ME PRAEDICARE

De natura et missione sacerdotii ministerialis

11. «Omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum».35 Omnia quae evangelista Lucas dicit de iis qui aderant die sabbati in synagoga Nazareth et qui exspectabant quid, plicato Isaiae volumine, esset Christus commentaturus, applicari valent universis christianis, cum et ipsi vocati sint ut agnoscant impletum esse in Iesu Nazarethano propheticum praeconium: «Coepit autem dicere ad illos: hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris».36 «Scriptura» autem haec erat: «Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum».37 Iesus ergo ostendit sese tanquam Spiritu plenum, unctione consecratum, missum ad annuntiandum pauperibus bonum nuntium; est igitur Messias, et quidem Messias sacerdos, propheta, rex.

Hic est ergo Christi vultus in quem prospiciant necesse est fidei et amoris oculi eorum omnium qui in Christum crediderunt. Atque ex hac potissimum «contemplatione» reputaverunt Patres synodales totam suam reflexionem de formatione presbyterorum in hodiernis adiunctis. Haec quaestio solutionem habere non potest sine praevia reflexione circa metam quam attingere debet totum formationis iter. Quae meta aliud non est nisi sacerdotium ministeriale; idque quatenus Ecclesiae participatio est in Ipsius Christi sacerdotio. Notio plena igitur naturae et missionis sacerdotii ministerialis est absolute necessaria nec removeri potest, immo velut itineris ductor sequenda; ipsa enim stimulus efficax est quo in Ecclesia promoveri possit navitas pastoralis et discretio vocationum sacerdotalium, et qua instruatur aequa formatio eorum qui ad ministerium ordinatum sunt vocati.

Recta igitur et alta notitia naturae et missionis sacerdotii ministerialis via una est persequenda (eamque ipsa Synodus persecuta est) ut exire liceat tandem de «crisi» identitatis sacerdotis. «Discrimen hoc — diximus in extrema Synodi allocutione — ortum suum novit continuo post Concilium Vaticanum II. Consensiones invenit in vitiosa, interdum consulto insidiosa, facultate percipiendi doctrinam magisterii Concilii. Ibi absque dubio insidet magna causa plurium desertionum ab Ecclesia tum perceptarum, desertiones quae graviter sane affecerunt pastorale ministerium atque vocationes ad sacerdotium, praesertim vero vocationes missionales. Res se habet veluti si Synodus anni millesimi nongentesimi nonagesimi iterum detegendo, per tot interpellationes quas hac in aula audivimus, integram sacerdotalis identitatis gravitatem, post acerbas eiusmodi desertiones spem infundere conata sit. Interpellationes huiusmodi patefecerunt conscientiam nexus ontologici peculiaris qui iungit presbyterum Christo, Summo Sacerdoti atque Bono Pastori. Identitas haec componit naturam aptae institutionis ad sacerdotium recte accipiendum, atque deinde totum per sacerdotalis vitae tempus. Hoc Synodi propositum germanum».38

Ob hanc ergo rationem necessarium duxit Synodus revocare, modo quodam synthetico ac fundamentali, naturam et missionem sacerdotii ministerialis, quales Ecclesiae fides per saecula indesinenter recepit, et sicut Concilium Vaticanum II hominibus nostri temporis eas exhibuit.39

12. «Identitas sacerdotalis — ita Patres synodales enuntiarunt — in Sanctissima Trinitate fontem habet»,40 quae in Christo hominibus revelatur atque semetipsam communicat, in eo et per Spiritum consti- tuens Ecclesiam tanquam «semen et initium Regni».41 Exhortatio «Christifideles Laici» doctrinam Concilii resumens, Ecclesiam exhibet velut mysterium, communionem, missionem; ipsa «mysterium est, quia amor et vita Patris et Filii et Spiritus Sancti donum sunt absolute gratuitum, iis omnibus oblatum qui nati sunt ex aqua et Spiritu,42 in id vocati ut ipsam Dei communionem vivant eamque per historiae decursum manifestent et communicent (missionem)».43

Identitas christiana, atque etiam peculiaris identitas sacerdotis eiusque ministerii, revelatur tantummodo intra Ecclesiae mysterium, veluti mysterium communionis trinitariae in tensione missionaria. Presbyter enim, vi consecrationis quam per Ordinis sacramentum recipit, a Patre per Christum Iesum mittitur, Cui, tanquam Capiti et populi Pastori, configuratur, peculiari quodam modo, ut in fortitudine Sancti Spiritus vivat et operetur in Ecclesiae servitium et pro mundi Salute.44

Satis intellegi potest connotatio praecipuae relationis identitatis presbyteri: per sacerdotium, quod a profunditate inscrutabilis Dei mysterii procedit, id est, ex amore Patris, ex gratia Christi Iesu, exque dono unitatis Spiritus Sancti, presbyter inseritur sacramentaliter in communionem cum episcopo et cum aliis presbyteris,45 ut Dei Populo, qui Ecclesia est, inserviat, et omnes ad Christum trahat, secundum Domini preces: «Pater Sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Sicut tu, Pater, in me et ego in Te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti».46

Non aliter proinde definiri potest natura et missio sacerdotii ministerialis nisi intra hunc multiplicem et ditissimum contextum rationum, quae scaturiunt a Sanctissima Trinitate atque prolatantur in communione Ecclesiae, velut signum atque instrumentum, in Christo, unionis cum Deo et unitatis totius humani generis.47 Hoc contextu «ecclesiologia communionis» fit decretoria ad intellegendam presbyteri identitatem eiusque primigeniam dignitatem, eius vocationem et missionem in Populo Dei et in universo mundo. In definienda proinde presbyteri identitate necessitudo ad Ecclesiam est ideo necessaria, licet non primo in loco ponenda. Ecclesia enim, qua mysterium, essentialiter ad Christum refertur: Ipsius enim est plenitudo, corpus, sponsa; est «signum» atque vivum «memoriale» permanentis Illius praesentiae et actionis intra nos et pro nobis. Presbyter identitatis suae assequitur plenam veritatem in eo quod est deductio, participatio specifica et continuatio est Ipsius Christi novi aeternique Foederis summi et unici sacerdotis; presbyter imago viva et perspicua est Christi sacerdotis. Christi sacerdotium, veluti significatio absolutae cuiusdam «novitatis» in Salutis historia, fons unus evadit et exemplar unicum et insubstituibile christiani sacerdotii, nominatim vero presbyterii. Unde fieri haud potest ut realitatis sacerdotalis apprehensio fiat nisi per absolute necessariam ad Christum relationem.

13. Sacerdotii novi Foederis vultum, eundemque perfectum ac definitivum, in Semetipso Christus nobis ostendit:48 idque effecit per integram suae in terris vitam, sed praesertim in centrali illo eventu Passionis, Mortis et Resurrectionis.

Ut bene scribit auctor Epistolae ad Hebraeos, Iesus cum esset homo ut nos, itemque Unigenitus Dei Filius, evasit sua ipsius natura Mediator perfectus inter Patrem et homines,49 qui, per donum Spiritus, aperit immediatum ad Deum accessum: «Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater!».50

Iesus plane suam mediatoris missionem tum complet cum sese super crucem offert, atque semel et in omne tempus accessum reserat ad caeleste Sanctuarium, ad Patris donum.51 Adeo ut, si ad Christum comparentur tum Moyses aliique Veteris Testamenti «mediatores» inter Deum et suum Populum — reges scilicet, sacerdotes et prophetae — remanent «figurae» dumtaxat vel «umbrae bonorum futurorum», non sicut ipsa res.52

Est enim Iesus bonus pastor quem prophetae nuntiaverant,53 qui oves suas singillatim novit, qui pro eisdem vitam suam tradit, qui universas conducere vult «in unum gregem, sub uno pastore».54 Pastor Idem est qui «non ministrari venit sed servire»,55 qui, in illo paschali actu in quo discipulorum pedes laverat,56 suis tradidit ministrandi exemplar, illis imitandum, cum Ipse sponte, velut «agnus innocens, sese pro nostra tradiderit redemptione».57

Christus autem, per suum unicum ac definitivum crucis sacrificium, communicat cum universis suis discipulis dignitatem et missionem novi et aeterni Foederis, sic promissionem adimplens quam Deus Israeli olim fecerat: «Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta».58 Nam, ut ait Apostolus Petrus, totus novi Foederis populus vocatur ut ex eo fiat aedificium spirituale: «Et ipsi, tanquam lapides vivi aedificamini domus spiritualis in sacerdotium per Iesum Christum».59 Sunt enim baptizati quasi «lapides vivi» quibuscum, cum Christo sociatis, construitur aedificium spirituale in «lapidem vivum... coram Deo autem electum, pretiosum».60 Hic novus sacerdotalis populus qui est Ecclesia, non solum propriam sui imaginem in Christo habet, sed ab Eodem recipit realem et ontologicam participationem in authentico et unico sacerdotio, cui cum tota vita erit conformandus.

14. In servitium autem huiusce universalis novi Foederis sacerdotii, Iesus apud se convocat, per terrenae suae missionis cursum, discipulos aliquot,61 eosque «Duodecim» peculiari et imperioso mandato in collegium instituit «ut essent cum illo et ut mitteret eos praedicare, habentes potestatem eiciendi daemonia».62

Propterea, iam perdurante suo publico magisterio,63 sed plenius deinceps post mortem et resurrectionem,64 Iesus confert Petro et duodecim potestates omnino singulares quoad futuram communitatem et pro evangelizandis omnibus gentibus. Quibus, ubi ad se insequendum eos vocavit et apud sese habuit, et vivens cum ipsis, exemplo et verbis, doctrinam tradidit salutis; quos denique testes misit ad omnes gentes. Atque ut huiusmodi missionem implerent, Iesus contulit apostolis, et quidem per virtutem specificae effusionis Spiritus Sancti, eandem auctoritatem messianicam quam a Patre Ipse acceperat, et cuius plenitudo per resurrectionem confertur: «Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi».65

Iesus sic statuit arctam necessitudinem inter ministerium quod apostolis concredidit et suam propriam missionem: «Qui vos recipit, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit»;66 «Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum qui me misit».67 Immo, quartum Evangelium, in lucis paschalis eventu mortis et resurrectionis, gravi vigore et perspicuitate asserit: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos».68 Sicut ergo Iesus missionem habet quae directe a Deo venit et ipsam Dei auctoritatem exhibet,69 ita apostoli missionem habent quae a Iesu provenit. Et sicut «non potest Filius a se facere quidquam»,70 quandoquidem «mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me»,71 ita apostolis suis Ipse dicit: «Sine me nihil potestis facere»;72 eorum enim missio non alia est nisi ipsius Iesu missio. Idque fieri potest non ex humanis viribus, sed tantummodo per Christi et Spiritus sui donum, per sacramentum scilicet: «Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis, quorum retinueritis, retenta sunt»,73 id est, apostoli, non propter suum aliquod peculiare meritum, sed tantummodo propter gratuitam Christi ipsius gratiae participationem, protrahunt per humanae historiae decursum usque ad temporum consummationem eandem Christi missionem pro hominum salute.

Signum vero ac praenuntium authenticitatis et fecunditatis huiusce missionis est apostolorum unitas cum Iesu et inter sese et cum Patre, ut perspicue apparet in oratione sacerdotali Domini, quae synthesis habita est totius eius missionis.74

15. Apostoli autem, a Domino constituti, quantum ad eos pertinet propriae missioni responsum dabunt si alios aliter homines, diversa sed aeque pari ratione, tanquam episcopos, presbyteros, diaconos advocabunt, qui idem Christi resurgentis mandatum expleant, eosque mittant ad omnes omnium temporum homines.

Novum Testamentum plurimi unanimiter facit quod hi homines inter fratres excepti ab ipso Christi Spiritu mittuntur. Nam per manuum impositionem 75 quae Spiritus donum transmittit, advocantur atque instruuntur ad perpetuandum idem ministerium, homines scilicet reconciliandi, pascendi, docendi.76

Vocantur igitur presbyteri ad protrahendam Christi praesentiam, unius Pastoris Summi, idque faciunt Eum per vitae genus imitantes et evadentes imagines, illius instar, in medio grege ipsis concredito. Ut enim acute et perspicue in I Petri Epistola reperire est: «Seniores (presbyteros) ergo qui in vobis sunt obsecro, consenior (com-presbyter) et testis Christi passionum, qui et eius quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: pascite qui est in vobis gregem Dei, providentes non coacte sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed formae facti gregis. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam».77

Sunt igitur presbyteri in Ecclesia et pro Ecclesia velut repraesentatio sacramentalis Christi Capitis et Pastoris: cuius verba cum auctoritate proclamant, cuius misericordis indulgentiae gestum salutem offerentem imitantur, idque in Baptismate praesertim, in Paenitentia, in Eucharistia; eiusdem item exercent dilectionem et sollicitudines, usque ad totale sui donum pro grege, quem in unitatem congregant et ad Patrem perducunt per Christum in Spiritu. Uno verbo, exsistunt et operantur pro Evangelio mundo nuntiando, et nomine et persona Christi Capitis et Pastoris, ad Ecclesiam ipsius aedificandam.78

Hic est peculiaris et proprius modus quo ordinati administri participant unum Christi sacerdotium. Sanctus autem Spiritus, per sacramentalem Ordinis unctionem, eosdem configurat novo quodam atque specifico titulo ad Christum Iesum, Caput et Pastorem, eosque per caritatem pastoralem conformat atque animat et in Ecclesia constituit, nobilissima quidem condicione servorum nuntii evangelici ad omnem creaturam, et servorum pro pleniore vita christiana omnium baptizatorum.

Veritas ergo presbyteri, qualis ex Verbo Dei eruitur (id est a Christo ipso et ab Eius placitis Ecclesiam constituendi) celebratur, non sine exsultatione et gaudio, in liturgica Praefatione in Missa Chrismatis: «Qui Unigenitum tuum, Sancti Spiritus unctione, novi et aeterni testamenti constituisti pontificem, et ineffabili dignatus es dispositione sancire, ut unicum Eius sacerdotium in Ecclesia servaretur. Ipse enim non solum regali sacerdotio populum adquisitionis exornat, sed etiam fraterna homines eligit bonitate, ut sacri sui ministerii fiant manuum impositione participes. Qui sacrificium renovent eius nomine, redemptionis humanae, tuis apparent filiis paschale convivium, et plebem tuam sanctam caritate praeveniant, verbo nutriant, reficiant sacramentis. Qui, vitam pro te fratrumque salute tradentes, ad ipsius Christi nitantur imaginem conformari, et constantes tibi fidem amoremque testentur».

16. Sacerdos unam eamque necessariam habet relationem, scilicet cum Iesu Christo, Capite et Pastore: partem enim habet in eius «consecratione-communione» necnon «missione», et quidem ratione specifica et gravi.79 At cum ea relatione ad Christum intime alia cohaeret, scilicet cum Ecclesia. Neque propterea simpliciter dicendae sunt relationes invicem cohaerentes, sed intime coniunctae per mutuam immanentiam. Relatio enim ad Ecclesiam inclusa est in unica relatione sacerdotis ad Christum, in quantum est Christi ipsius «repraesentatio sacramentalis», quae fundat atque sustinet sacerdotii relationem ad Ecclesiam.

Atque hoc sensu scripserunt Patres synodales: «Quatenus repraesentat Christum Caput, Pastorem et Sponsum Ecclesiae, sacerdos non tantum in Ecclesia, sed etiam erga Ecclesiam ponitur. Sacerdotium una cum Verbo Dei ac signis sacramentalibus quibus inservit pertinet ad Ecclesiae elementa constitutiva. Ministerium presbyteri est omnino pro Ecclesia et pro exercitii provectione communis sacerdotii totius populi Dei et non solum ad Ecclesiam particularem sed etiam ad Ecclesiam universalem ordinatur,80 in communione cum Episcopo, cum Petro et sub Petro. Per episcopi sacerdotium, alterius ordinis sacerdotium coniungitur cum Ecclesiae apostolica constitutione. Ideo sacerdos, sicut Apostoli, munere fungitur legati Christi.81 Hoc super fundamentum stat cuiusvis sacerdotis missionarius animus».82

Ministerium ergo ordinatum cum ipsa Ecclesia incipit, et in episcopis, necnon in presbyteris, in relatione-communione cum ipsis, peculiarem in modum refertur ad primigenium ministerium apostolorum, in quorum «successionem» realiter advocantur, etiam si per alias formas id perficitur.

Non igitur censendum erit ordinatum sacerdotium velut aliquid Ecclesia ipsa antiquius, quandoquidem totum id in Ecclesiae servitium sit natum; neque ut aliquid communitate ecclesiali posterius, quasi concipi hanc possit prius constitutam esse et postea sacerdotio donatam.

Relatio sacerdotis ad Christum Iesum, et in Ipso ad ipsius Ecclesiam, ponenda est in eo quod sacerdos est factus vi consecrationis-unctionis sacramentalis, et in eo quod ut talis operatur, id est in missione et ministerio. Nominatim «Sacerdos ministerialis est servus Christi, praesentis in Ecclesia-mysterio-communione-missione. Cum participare valeat "unctionem" et "missionem" Christi, potest perpetuas in Ecclesia facere Eiusdem preces, verba, sacrificium, actionem salvificam. Evadit sic servus Ecclesiae mysterii, cum agere valeat, signis ecclesialibus et sacramentalibus, praesentiam Christi resurgentis. Est quoque servus Ecclesiae communionis quia cum sit ipse coniunctus Episcopo in arcta cum presbyterio relatione, constructor evadit communitatis ecclesialis in harmonia diversarum vocationum diversorumque charismatum et servitiorum. Evadit denique servus Ecclesiae missionis, qui sua ipsius navitate communitatem reddit praeconem atque testem Evangelio».83

Atque ita sacerdos, ob suam ipsius naturam et missionem sacramentalem apparet in Ecclesiae structura tanquam signum absolutae prioritatis et gratuitatis illius gratiae quae a Christo resurgente confertur Ecclesiae. Atque per ministeriale sacerdotium Ecclesia conscientiam sui ipsius in fide adquirit, se non a semetipsa originem sumpsisse, sed a Christi gratia in Spiritu Sancto. Apostoli autem eorumque successores, cum potestatem non suam sed a Christo Capite et Pastore receptam habeant, locum coram Ecclesia occupant — per suum ministerium — quod non nisi signum et continuatio sacramentalis et visibilis est Ipsius Christi, qui coram Ecclesia et mundo unus auctor et origo est Salutis; Salutis scilicet permanentis et semper novae, cum unus sit «ipse salvator corporis».84

17. Ministerium ordinatum, vi ipsius naturae tum tantummodo impletur cum presbyter Christo coniunctus perstat per insertionem sacramentalem in ordinem presbyteralem, id est, quatenus in communione hierarchica remanet cum proprio Episcopo. Ministerium enim ordinatum suam habet praecipuam «formam communitariam», unde tantummodo ut «opus collectivum» impletur.85 In hac sacerdotii natura «communionali» diu immoratum est Concilium,86 distincte perpendens relationes presbyteri cum proprio Episcopo, cum aliis presbyteris, cum christifidelibus laicis.

Presbyterorum ministerium est imprimis communio necnon necessaria et responsalis collaboratio pro ministerio episcopi, in sollicitudine pro Ecclesia universali et pro singulis Ecclesiis particularibus, in quarum servitium presbyteri unum constituunt cum episcopo presbyterium.

Singuli autem sacerdotes, sive dioecesani sive religiosi sunt, uniuntur ceteris presbyterii membris vi communis sacramenti Ordinis, per peculiaria caritatis apostolicae vincula. Universi enim presbyteri, seu dioecesani seu religiosi, participes effecti sunt unius sacerdotii Christi Capitis et Pastoris, «omnes pro eadem causa laborant, id est in corporis Christi aedificationem; quae rursus, cum multiplices functiones exigat novasque identidem adaptationes secum ferat, praesertim hisce nostris temporibus»,87 decurrentibus saeculis ditanda indesinenter est novis charismatibus.

Presbyteri tandem, siquidem eorum imago et peculiare in Ecclesia munus sacerdotium baptismale totius Dei Populi non removet, sed ad adiuvandum natum est, id ad plenum sui actum ecclesialem perducendo, erga christifideles laicos sese habeant necesse est velut definiti promotores, cum in servitium positi sint eorum fidei, spei et caritatis. Eorundem ergo, tanquam fratres et amici, agnoscant et sustineant dignitatem filiorum Dei, eosque adiuvent ut in plenitudine exercere valeant munus quod in ambitu missionis Ecclesiae eisdem contigit.88

Sacerdotium ministeriale quod per Ordinis sacramentum confertur et illud commune seu «regale» christifidelium sacerdotium, inter sese non gradu tantum sed essentialiter diversum 89 ad invicem tamen coordinantur, cum utrumque — licet aliud alia forma — ab uno Christi sacerdotio proveniat. Ceterum sacerdotium ministeriale non per sese altiorem sanctitatis gradum requirit respectu communis christifidelium sacerdotii; sed per id presbyteris a Christo per Spiritum peculiare datur donum quo possint Populum Dei iuvare ut fideliter et plene adimpleat sacerdotium sibi collatum.90

18. Ut opportune Concilium animadverterat: «Donum spirituale quod presbyteri in ordinatione acceperunt, illos non ad limitatam quandam et coartatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et universalem missionem Salutis usque ad ultimum terrae, nam quodlibet sacerdotale ministerium participat ipsam universalem amplitudinem missionis a Christo Apostolis concreditae».91

Propter naturam autem ipsius ministerii oportet ut presbyteri penitus animentur profundo spiritu missionario: «Eo scilicet spiritu vere catholico quo propriae dioecesis, nationis vel ritus fines transcendere et totius Ecclesiae necessitates iuvare assuescant, animo parati ad Evangelium ubique praedicandum».92

Presbyter praeterea, cum intra Ecclesiae vitam eo vocetur ut communionis promotor sit, id conari debet ut, inter alios, ipse potissimum missionis et dialogi sit fautor. Actis ergo profundioribus in veritate et caritate christiana radicibus, et desiderio ardens nuntiandi universorum Salutem, auctor imprimis exstabit nectendis fraternitatis et servitii vinculis, veritatis in omnibus persequendae, iustitiae et pacis inter omnes homines provehendae; idque praesertim cum aliarum Ecclesiarum vel christianarum confessionum fratribus, non ipsis aliarum religionum fidelibus exclusis; brevi, cum hominibus bonae voluntatis et peculiari modo cum tenuioribus et infirmioribus, immo et cum iis qui, licet inscii et indocti, veritatem et Christi salutem sitiunt, secundum verbum Iesu qui dixit: «Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. Non veni vocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam».93

Hodie praesertim urgentius illud munus pastorale novae evangelizationis, quod universum Dei Populum sollicitat novamque alacritatem, novas methodos, novam denique linguam pro Evangelio nuntiando postulat, sacerdotes requirit qui radicitus atque integre in Christi mysterium immersi sint, capaces novum pastoralis vitae stilum in actum ponendi; qui et profunda communione cum Summo Pontifice, cum Episcopis, apud semetipsos emineant, et per fecundam cum christifidelibus laicis collaborationem signentur, reverentes nihilominus et provehentes quae, intra ecclesialem communitatem, diversa sunt vel munera, vel charismata, vel ministeria.94

«Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris».95 Audiamus denuo oportet haec Iesu verba, sub luce tamen sacerdotii ministerialis, prout id ostendimus, natura praesertim in missione eius perspecta. Si Iesus «hodie» dicit, meminerimus etiam temporum plenitudinem designari, tempus nempe assequendae plenioris et definitivae salutis, id est, Ecclesiae tempus! Consecratio ergo et missio Christi: «Spiritus Domini... unxit me, evangelizare pauperibus, misit me praedicare... annum Domini acceptum»,96 sunt radices vivae e quibus consecratio et missio Ecclesiae germinant, cum ipsa sit Christi «plenitudo»:97 per baptismi enim lavacrum Spiritus Domini super universos effunditur credentes, qui in id consecrantur ut aedificatio fiant spiritualis per sacerdotium sanctum, quos eosdem mittit ut testes sint prodigiorum illius qui eos e tenebris eruit in admirabile lumen suum.98 Presbyter partem habet modo quodam specifico ac probabili, consecrationis et missionis Christi, id est per sacramentum ordinis, cuius vi ipse configuratur ad similitudinem Christi Capitis et Pastoris, missionem tum accipiens «nuntiandi pauperibus... annum Domini acceptum». Idque nomine et persona Ipsius Christi.

Patres synodales, in ipsorum ad Populum Dei nuntio, paucis quidem sed ditissimis verbis in compendium duxerunt sacerdotii ministerialis «veritatem», melius «mysterium» seu «donum», cum ita scripserunt: «Nostra identitas, tanquam ultimum fontem amorem habet Patris. Cum Filio, Summo Sacerdote et Bono Pastore ab eo misso, in sacerdotio ministeriali per Spiritus Sancti actionem sacramentaliter coniungimur. Vita et navitas sacerdotis est vitae et navitatis ipsius Christi Sacerdotis continuatio: haec est nostra identitas, vera dignitas, gaudii fons, vitae certitudo».99

CAPUT III

SPIRITUS DOMINI SUPER ME

De vita spirituali presbyterorum

19. «Spiritus Domini super me».100 Spiritus non «super» simpliciter est: Messiam «replet», penetrat, in suo esse et operari assequitur. Spiritus enim principium est «consecrationis» et «missionis» Messiae: «Propter quod unxit me... et misit me... praedicare annum Domini acceptum».101 Propter Spiritum ergo Christus totaliter et exclusive ad Deum pertinet, partem habet in infinita Dei sanctitate, Ipsum vocantis, eligentis, mittentis. Sic itaque sese Spiritus Domini revelat, tamquam sanctitatis fontem et ad sanctificationem vocationem.

Idem autem «Spiritus Domini» est etiam «super» integrum Dei Populum, qui in id tamquam «consecratus» populus a Deo constituitur, et a Deo «mittitur» ut salvificum annuntiet Evangelium. Atque ab eodem Spiritu Populi Dei membra omnia «inebriantur», «signantur»102 et ad sanctitatem denique vocantur.

Peculiari autem modo Spiritus nobis revelat et communicat eam fundamentalem vocationem quam ab aeterno universis destinat Pater: vocationem scilicet ut «sancti simus et immaculati in conspectu eius in caritate», vi illius beneplaciti voluntatis suae «qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum».103 Atque huiusmodi vocationem non revelando tantum et communicando Spiritus fit in nobis robur et voluntas ad eius effectionem: ipse enim Filii Spiritus 104 nos cum Christo conformat participesque efficit suae filialis vitae, id est caritatis erga Patrem et erga fratres nostros: «Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus».105 Quibus verbis nos apostolus Paulus commeminit christianorum exsistentiam «vitam esse spiritualem», id est per Spiritum animatam et ductam versus sanctitatem vel caritatis perfectionem.

Assertio autem Concilii: «Omnes christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari»106 peculiarissimo quodam modo presbyteris applicanda est: illi ad id enim vocantur non eo tantum quod baptizati sunt, sed ea ipsa ratione quia sunt presbyteri, id est, novo quodam titulo et peculiaribus rationibus ex Ordinis sacramento derivantibus.

20. De presbyterorum «vita spirituali» et de eorum dono et responsalitate ut «sancti» fiant, Concilii Decretum de presbyterorum ministerio et vita compendium suppeditat copia et stimulis perquam munificum: «Sacramento Ordinis presbyteri Christo Sacerdoti configurantur, ut ministri Capitis, ad totum Eius corpus, quod est Ecclesia, exstruendum et aedificandum, tanquam ordinis episcopalis cooperatores. Iam quidem in Baptismi consecratione, sicut omnes christifideles, signum et donum acceperunt tantae vocationis et gratiae ut, vel in infirmitate humana, perfectionem prosequi possint et debeant, iuxta verbum Domini: "Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est".107 Ad hanc vero perfectionem acquirendam peculiari ratione tenentur sacerdotes, quippe qui, Deo in ordinis receptione novo modo consecrati, Christi Aeterni Sacerdotis viva instrumenta efficiantur, ut mirabile opus Eius, quod superna efficacitate universum hominum convictum redintegravit, per tempora persequi valeant. Cum ergo omnis sacerdos, suo modo, Ipsius Christi personam gerat, particulari quoque gratia ditatur ut, inserviendo plebi commissae et universo populo Dei, Eius perfectionem altius prosequi possit, cuius partes sustinet, utque humanae infirmitati carnis medeatur sanctitas Illius, qui nobis factus est Pontifex, "sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus"108».109

Asserit ergo imprimis Concilium «communem» esse vocationem ad sanctitatem. Quae quidem vocatio radices habet in Baptismate, quod presbyterum notat tamquam christifidelem, «fratrem inter fratres», insertum Dei Populo atque cum eo unitum, laetum in Salutis donis cum reliquis compartiendis110 et in communi officio incedendi «secundum Spiritum» in adsectatione unius Magistri et Domini. Meminerimus celeberrimi divi Augustini effati: «Vobis sum episcopus, vobiscum sum christianus...Illud nomen est periculi, hoc salutis».111

Eadem perspicuitate conciliaris loquitur textus de vocatione «specifica» ad sanctitatem, idque profecto tanquam de vocatione originem trahente a sacramento ordinis, quod presbyterorum proprium est atque peculiare, vi novae cuiusdam consecrationis quam ordinationem dicimus. Ad eandem praecipuam vocationem innuere pergit S. Augustinus cum superiora verba explanans, ita prosequitur: «Si ergo plus me delectat, quod vobiscum emptus sum, quam quod vobis praepositus sum; tunc, ut Dominus praecipit, ero abundantius vester servus, ne ingratus sim pretio, quo vester merui esse conservus».112 Pertractat deinceps conciliaris textus quasdam minutatim res earum e quibus dignoscitur praecipua presbyterorum vita spiritualis. Quarum pleraeque connectuntur cum «consecratione», quae eorum propria est eosque ad Christum, Ecclesiae Caput et Pastorem configurat; vel cum «missione» vel ministerio presbyterorum proprio, quod eos habiles efficit et instruit ut fiant «Christi Sacerdotis aeterni viva instrumenta» et ad agendum provehit «Ipsius Christi nomine et persona»; idque per totam ipsorum vitam, quae manifeste invitatur ad testimonium reddendum modo quodam originali et alacri, per sic dictum «radicalismum evangelicum».113

21. Presbyter, per sacramentalem hanc consecrationem, configuratur Christo Iesu quatenus Capiti et Pastori Ecclesiae, atque exinde, donationis instar, recipit eam «spiritualem potestatem» quae participatio est auctoritatis summae qua Christus, per Spiritum suum, ducit Ecclesiam.114 Per hanc ergo consecrationem a Spiritu peractam in sacramentali effusione, spiritualis presbyteri vita instruitur, confingitur, signatur quodammodo iis habitibus, gestibus, placitis, quae Ipsius Christi Iesu, Capitis et Pastoris Ecclesiae, propria sunt, et quae compendio efficiunt caritatem quam dicimus pastoralem.

Christus est Ecclesiae Caput, sui scilicet Corporis. «Caput» est eo quidem novo et sibi proprio modo, «servum» scilicet significandi, prout ab Ipsius verbis evincitur: «Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis».115 Quod servitium seu «ministerium» plenitudinem sui attigit per mortem in cruce acceptam, id est per totale sui donum, in humilitate et amore: «Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis».116 Auctoritas autem Christi Iesu Capitis eadem est ac Ipsius servitium, donum, totalis deditio, humilis atque dilectionis plena, erga Ecclesiam. Idque in perfecta erga Patrem oboedientia. Ille enim, unicus verusque est afflictus et dolens Domini Servus, idemque Sacerdos et Hostia seu Victima.

Hac potissimum auctoritatis forma, id est, servitio Ecclesiae oblato, tota animatur et vivificatur existentia spiritualis cuiusvis presbyteri, idque perficitur exigente ipsius configuratione ad Christum Iesum, Ecclesiae Caput et Servum.117 Bene ergo divus Augustinus episcopum aliquem ita hortabatur occasione illius ordinationis: «Qui populo praeest oportet ante omnia cognoscat se multis inservire. Neque hoc eum paeniteat, eum non abhorreat se multorum servum esse, quia Dominum Dominorum non dedecuit nostrum fieri servum».118

Instruenda igitur erit spiritualis vita ministrorum Novi Testamenti iuxta necessarium hoc exemplar in Populi Dei servitium,119 procul a quavis ostentatione et a desiderio «dominandi» in gregem cuique concreditum.120 Sit igitur servitium magno animo acceptum et libenter secundum Deum exhibitum; ita fiet ut ministri, qui in communitate «seniores», id est presbyteri nominantur, evadere possint «exemplar» gregis, qui vicissim erga universum mundum eandem hanc servitii indolem, tanquam sacerdotalem habitum, induant pro pleniore hominis vita, vel etiam pro ipsius integra liberatione.

22. Christi imago, Pastoris Ecclesiae, quae Eius est grex, recipit atque denuo proponit novis ac versicoloribus delineamentis eadem quae in imagine Christi Capitis vel Servi reperiuntur. Est enim ipse Christus Iesus qui verum faciens propheticum praeconium de Messia Salvatore, olim laetanter a Psalmorum vate et ab Ezechiele propheta cantatum,121 semetipsum velut «bonum Pastorem» ostendit 122 neque Israelis tantummodo, sed hominum universorum;123 eiusque vita manifestatio est, nunquam interrupta, immo quotidiana exhibitio eius «caritatis pastoralis»: multitudinum miseretur, quippe quae, velut oves sine pastore, defessae et confectae sint;124 quaerit quae vel erraverunt vel viribus defecerunt,125 festumque agit quoties invenit; eas denique colligit et tuetur, novit, vocat tandem nominatim,126 in pascuis etiam virentibus et super aquas quietis collocat;127 mensam denique pro ipsis instruit, eas suae ipsius vitae nutrimento fovet. Hanc Bonus Pastor vitam, per suam mortem et resurrectionem offert, ut perspicue liturgia Romana pangit: «Surrexit Pastor Bonus, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et pro grege suo mori dignatus est».128

«Pastorum Principem» appellat Iesum Petrus 129 idque quia eius opus et missio continuatur in Ecclesia per apostolos 130 et per eorum successores 131 et per presbyteros. Vi huius consecrationis, presbyteri, qui cum Iesu Bono Pastore configurantur, vocati sunt ad imitandam illius caritatem pastoralem eamque per vitam exprimendam.

Eadem sui donatio qua Christus sese Ecclesiae suae tradit cum eam facit amoris sui fructum, perfecte cohaeret cum illa primigenia deditione quae propria sponsi est erga sponsam, ut saepe, etiam in sacris textibus innuitur. Iesus enim verus est sponsus, qui Ecclesiae Salutis porrigit vinum.132 Ipse, «qui Caput est Ecclesiae... ipse salvator corporis»,133 dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata».134 Ecclesia profecto corpus est in quo praesens adest atque operatur Christus Caput, sed eadem est etiam sponsa, quae velut nova Eva, ab aperto latere Redemptoris in cruce pendentis prosilit. Propterea dicitur Christus prostare «coram» Ecclesia, eamque «nutrire et fovere»,135 vitam pro ea in donum offerens. Sacerdos ergo advocatur ut sit imago vivens Iesu Christi, Ecclesiae sponsi: 136 remanet ipse quidem semper communitatis pars, sicut remanent credentes ceteri, omnesque alii fratres et sorores, qui ab Spiritu sunt convocati, sed vi eiusdem configurationis ad Christum Caput et Pastorem, ipse presbyter positus est in eiusmodi relatione sponsali erga propriam communitatem: «Quatenus repraesentat Christum Caput, Pastorem et Sponsum Ecclesiae, sacerdos non tantum in Ecclesia, sed etiam erga Ecclesiam ponitur».137 Sic ergo invitatur presbyter ut in sua vita spirituali dilectionem eam vivat quam Christus Sponsus erga sponsam Ecclesiam fovet. Eius igitur vita sic illustranda est et instruenda, sub hoc quoque sponsali prospectu, ut testis fiat amoris sponsalis Christi; valens proinde omnes diligere, corde quidem novo, magnanimo et puro, per veram sui ipsius neglegentiam, per plenam deditionem, continuam fidelemque, et simul per quandam amantis aemulationem («aemulor enim Vos»138), ea animi materni lenitate quae nec blanditias spernat materni animi proprias, nec loquelam ipsius «parturientis» suam facere recuset, «donec in christifidelium cordibus denuo formetur Christus».139

23. Principium interius, virtus scilicet qua presbyteri vita spiritualis animetur et quasi manuducatur, quatenus is configuratur Christo Capiti et Pastori, ponendum est in caritate pastorali, id est in participatione ipsius caritatis pastoralis Christi Iesu; quae et gratuitum Spiritus Sancti donum erit, et simul munus et liberum responsale presbyteri responsum.

In qua pastorali caritate primum contineatur necesse est donum sui: donum scilicet totale, Ecclesiae tradendum, ad imaginem Christi eiusdemque donationis imitationem. «Caritas enim pastorum ea virtus est qua Christum in sui donatione et in servitio imitamur: non proinde ponenda est in illis quae facimus, sed reperienda in nostrum ipsorum dono, quo exprimatur Christi amor gregi oblatus. Huiusmodi caritas pastoralis confirmabit nostram cogitandi et agendi rationem nostrumque morem ad homines accedendi. Idque severam a nobis postulat renuntiationem...».140

Hoc nostri donum, quod radix et synthesis est caritatis pastoralis, Ecclesiae est destinandum. Sic nos edocuit Christus qui «dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea»;141 eodem ergo modo sacerdos operetur. Per caritatem pastoralem, quae ministerii sacerdotalis exercitium sic instruit tanquam «amoris officium»,142 «sacerdos, qui vocationem ad ministerium amplexus est, capax redditur id ipsius velut optatum amoris exemplum exercendi, unde nullum potiorem profiteatur amorem, quam Ecclesiae et animarum; hac concreta spiritualitate munitus eadem cordis incitatione qua sponsus ad sponsam trahetur, et universalem pariter Ecclesiam diliget et eam eiusdem portionem quae fuerit ipsi concredita».143 Donum sui limites non novit, cum eius insigne sit idem atque apostolicus et missionarius Christi, boni Pastoris, impetus, qui dixit: «Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unus grex, unus pastor».144

Intra communitatem autem ecclesialem haec pastoralis caritas sacerdotis sollicitat, immo peculiari ac specifico modo exigit, personalem quandam relationem cum cetero presbyterio, intra sese et cum Episcopo compacto, ut explicite a Concilio declaratum est: «Pastoralis ergo caritas postulat ut Presbyteri, ne in vacuum currant, in vinculo communionis cum Episcopis et cum aliis in sacerdotio fratribus semper labo- rent».145

Donum nostri Ecclesiae ad eam respicit in quantum Ipsa Christi Iesu Sponsa est. Caritas ergo sacerdotis Christum primum respicit: et tantummodo ea caritas quae Christum Caput et Sponsum amat eique inservit, evadere potest fons, criterium, mensura, incitatio denique amoris et servitii, quod presbyter Ecclesiae, Christi Corpori et Sponsae, tradit. Atque haec erat perlucida et strenua perceptio Pauli apostoli, cum ad christianos Ecclesiae Corinthi sic scribebat: «Nos autem servos vestros per Iesum».146 Nam haec fuerat praesertim doctrina Iesu explicita et pro futuro, cum ipse Petro tradidit pascendum gregem non antequam ab eo triplicem amoris, immo praedilectionis, attestationem exquisivit: «Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me?... Dicit ei Petrus: Domine tu, omnia scis: tu cognoscis quia amo te. Dicit ei: pasce oves meas...».147

Pastoralis caritas, quae fontem specificum in Ordinis sacramento habet, pleniorem sui sensum et supremum alimentum in Eucharistia reperit: «Haec quidem pastoralis caritas maxime profluit a sacrificio eucharistico, quod ideo centrum et radix totius vitae presbyteri exstat, ita ut quod in sacrificali ara agitur, sacerdotalis animus in se referre studeat».148 In Eucharistia enim «repraesentatur», id est denuo praesens fit, crucis sacrificium, totale Christi ad Ecclesiam suam donum, corporis scilicet quod traditur, sanguinis qui effunditur; supremum testimonium Illius qui Caput est et Pastor, Servus et Sponsus Ecclesiae. Atque ob hanc potissimum caritatis pastoralis postulationem presbyter non tantum dicitur ab Eucharistia procedere sed in eadem invenire meliorem sui significationem, sicuti ab Eucharistia quoque et gratiam et munus recipit conferendi auctoritatem «sacrificalem» toti suae exsistentiae.

Haec eadem caritas pastoralis principium habetur, interius et dynamicum, capax in unum perducendi multiplicem et variam sacerdotis navitatem. Per eam enim responsum dari potest exigentiae illi, essentiali necnon permanenti, unitatis inter vitam scilicet interiorem et complures actiones et munia quae secum fert ministerii responsalitas; quod postulatum urgentius et implicatius hodie effectum est, in hoc socio-culturali et ecclesiali contextu, in quo etiam munera internectuntur, minutatim dividuntur, dispertiuntur. Unde tum tantum incitatio quaevis et gestus quivis possunt in unam intentionem reduci «vitam pro grege ponendi» cum omnia haec in unitatem rediguntur, aequilibrio interiori spirituali presbyteri necessariam. «Quam vitae unitatem... struere valent presbyteri, exemplum in ministerio adimplendo sequentes Christi Domini, cuius cibus erat voluntatem facere Illius qui Eum misit, ut opus suum perficeret... Sic Boni Pastoris partes agendo, in ipso caritatis pastoralis exercitio invenient vinculum perfectionis sacerdotalis, ad unitatem eorum vitam et actionem redigens».149

24. Spiritus Domini Christum consecravit et ad Evangelium misit nuntiandum.150 Missio ergo non est elementum exterius, consecrationi adiunctum, sed eiusdem intrinsecum vitalemque sensum constituit: consecratio enim missioni destinatur. Atque ita fit ut non tantummodo consecratio sed etiam missio subsit Spiritus dominatui, sub Ipsius scilicet sanctificanti influxu.

Id Iesu Ipsi contigit, idemque apostolis eorumque successoribus exspectandum fuit. Idem ergo Ecclesiae et eius presbyteris erit experiendum: omnibus enim Spiritus ut donum exspectandum est, ut vocatio ad sanctificationem, ut sustentandae missionis iuvamen.151

Datur igitur interior quaedam relatio inter vitam spiritualem presbyteri et exercitium eius ministerii,152 quod ita per Concilium descripta sunt: «Itaque ministerium Spiritus et iustitiae exercentes, dummodo sint docibiles Spiritui Christi qui eos vivificat et ducit, in vita spiritus firmantur. Per ipsas enim cotidianas sacras actiones, sicut et per integrum sui ministerium, quod cum Episcopo et Presbyteris communicantes exercent, ipsi ad vitae perfectionem ordinantur. Ipsa autem sanctitas Presbyterorum ad proprium ministerium fructuose complendum plurimum confert».153

«Agnosce ergo quod agis, imitare quod tractas». Hanc seu invitationem seu admonitionem Ecclesia presbytero in ipso ordinationis ritu proponit, cum eidem defertur oblatio populi sancti pro complendo sacro sacrificio. «Mysterium» autem, cuius presbyter est «dispensator»,154 est ad ultimum ipse Christus qui in Spiritu est fons sanctitatis et ad sanctificationem invitatio. «Mysterium» ergo in presbyteri vitam inserendum est; quantum hinc exsurgit vigilantiae officium, quanta conscientia! Propterea idem ordinationis ritus ad commemorata verba haec quoque addidit: «Vide ut quod legeris credas, quod credideris doceas, quod docueris imiteris». Bene igitur Paulus episcopum Timotheum admonebat: «Noli neglegere donationem quae in te est».155

Aliquam explicationem etiam habet relatio inter vitam spiritualem et ministerium sacerdotale; consideretur caritas pastoralis quae per Ordinis sacramentum donatur. Cum ministerium sacerdotale participatio potissimum sit ministerii salvifici Christi Capitis et Pastoris, non potest vivam non exprimere Eiusdem caritatem pastoralem, quae simul est fons et spiritus huiusmodi servitii et sui ipsius doni. Est enim presbyterale ministerium, si obiectiva eiusdem realitas consideratur, «amoris officium», iuxta Augustini effatum; obiectiva proinde haec realitas fundamentum evadit et invitatio erga inde nascens «ethos», quod non aliud erit nisi vivendi dilectio, ut bene adnotat ipse Augustinus: «Sit amoris officium pascere dominicum gregem».156 Hoc «ethos» et proinde ipsa vita spiritualis, aliud non est nisi acceptatio, in libertate, in conscientia, et proinde mente, corde, optatis et actibus, illius «veritatis» ministerii sacerdotalis tamquam amoris officii.

25. Summi est momenti pro vita spirituali quae per ministeriale explicatur exercitium, ut presbyter indesinenter renovet atque profundiorem efficiat conscientiam esse se Christi Iesu administrum, idque per sacramentalem consecrationem et per conformationem Eius qui Ecclesiae est Caput et Pastor.

Conscientia haec non dumtaxat cohaeret cum natura missionis quam sacerdos pro Ecclesia et pro hominibus explet, sed et praecipui ponderis est ipsa vita spiritualis sacerdotis in missionem suam incumbentis; sacerdos enim a Christo non ut «res» sed ut «persona» assumitur; non ille fit iners et passivum instrumentum, sed «instru- mentum vivum», ut asserit Concilium eo potissimum loco ubi de obligatione loquitur in huiusmodi perfectionem tendendi.157 Idemque Concilium, de sacerdotibus loquitur «sociis et adiutoribus»: Deum autem «Sanctum et Sanctificatorem» nominat! 158 Eo igitur sensu id certe elucet: provocari liberam et responsalem personae conscientiam per ministerii exercitium, cum vinculum illud quod presbyterum et Christum nectit, quodque ex consecratione et conformatione per Ordinis sacramentum promanat itemque fundamentum exstat et postulatum alterius vinculi quod reponitur in sic dicta «intentione» id est, in voluntate conscienter faciendi per ministerialem gestum quidquid facere intendit Ecclesia. Hoc autem novum vinculum, natura sua, eo tendit ut quam latissime omnino pateat, mentes, affectus, vitam ipsam pertrahens, scilicet ipsam congeriem «dispositionum» moralium et spiritualium, quae seiungi non possunt a navitate pastorali quam presbyter exsequitur.

Nullum est dubium quin ministerii presbyteralis exercitium, et nominatim sacramentorum celebratio, vim suam salutiferam ab una Christi actione in sacramento praesenti nanciscantur. At eadem efficacia ministerii exercitii pendet etiam e minore vel maiore acceptione et humana participatione.159 Singulariter maior vel minor ministri sanctitas re vim habet in nuntium verbi, in sacramentorum celebrationem, in moderationem communitatis, in caritate. Quae omnia lucidius ab ipso Concilio declarantur: «Ipsa autem sanctitas Presbyterorum ad proprium ministerium fructuose complendum, plurimum confert: quamvis enim gratia Dei etiam per indignos ministros opus salutis explere possit, tamen per illos ordinaria lege praeoptat Deus sua mirabilia ostendere, qui dociliores impulsui et ductui Spiritus Sancti facti, ob suam intimam cum Christo unionem et vitae sanctimoniam, cum apostolo dicere valeant: "Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus" 160».161

Presbyter ergo, conscius factus esse se Christi Capitis et Pastoris administrum, hanc quoque conscientiam adquirit gaudio plenam, peculiari se gratia esse a Christo Iesu donatum, cum gratiam receperit et gratuito se a Domino electum comperiat tanquam «instrumentum vivum» in opera salutis. Huiusmodi electio amorem Christi Iesu testatur erga presbyteros. Ceterum haec dilectio, vel etiam forte magis quam quaevis aliae dilectiones, ad eundem propemodum, amoris responsum secum fert. Haec quaestio fundamentalis est, quam Iesus, post resurrectionem, Petro posuit: «Simon Ioannis, diligis me plus his?». Petro autem affirmative respondenti ilico missio traditur: «Pasce oves meas».162 Petrum scilicet Iesus interrogat ut tum tantum cum diligere asseruerit, eidem gregem suum tradat. Re vera praevenit omnia ipsa libera Iesu dilectio, quae et interrogationem ab apostolo instruit et in concredenda cura «suarum» ovium completur. Sic quivis ministerialis gestus, dum eo tendit ut Ecclesiae sincera dilectio et servitium exhibeatur, maturat pariter amorem et servitium Iesu exhibitum, qui Ecclesiae ipsius et Caput et Pastor et Sponsus est. Isque amor exprimitur ad modum responsionis praevenienti liberae ac gratuitae Dei in Christo dilectioni. Atque rursus quodvis incrementum dilectionis erga Christum, incrementum secum fert in amore Ecclesiae: «Pascimus vos — Augustinus ait — pascimur vobiscum: det nobis Dominus vires sic amandi vos ut possimus etiam mori pro vobis aut effectu aut affectu».163

26. Percipere ex ditissima Concilii Vaticani II doctrina possumus 164 quaenam sint condiciones, exigentiae, fructus ex intima relatione quae viget inter vitam spiritualem presbyteri et exercitium eius triplicis ministerii: Verbi, Sacramenti, servitii Caritatis.

Est enim imprimis sacerdos Verbi Dei administer, cum consecratus et missus sit ad nuntiandum hominibus universis Evangelium Regni, singulos ad oboedientiam fidei provocando et christifideles perducendo ad profundiorem in dies notitiam et communionem Dei mysterii, nobis in Christo revelati et communicati. Sacerdos ergo debebit propterea usum et consuetudinem cum Dei verbo imprimis fovere, cui non sufficiet linguisticos dumtaxat et exegeticos aspectus novisse, licet id quoque necessarium sit; accedendum enim ad Dei Verbum est, corde docili et orante, ut sic possint ipsum cogitationes et affectum sacerdotis penitus permeare novamque instruere mentis conformationem — «sensum Domini» 165 — ita etiam presbyteri verba, immo optata et placita, sensim evadant perlucidum Evangelii testimonium et nuntium. Tum enim, tantummodo si in Verbo «remaneat», poterit sacerdos fieri perfectus Domini discipulus; tum veritatem discernet; tum vere liber erit, cum superare didicerit quidquid Evangelio contrarium sit aut ab eo diversum.166 Presbyteri est in Verbo «credentium» esse primum, bene scientem Verba sui ministerii non «sua» esse, sed illius qui eum misit. Cuius Verbi non ille dominus est, sed servus; neque unus possessor, sed debitor, coram Dei Populo. Quandoquidem autem sacerdos, qui de facto evangelizat, ut etiam evangelizare queat, ipse, sicut Ecclesia, conscius omnino esse debet necessitatis suae ipsius evangelizationis.167 Verbum ipse nuntiat, qua administer est, particeps propheticae auctoritatis Christi et Ecclesiae; propterea, ut christifideles tutos faciat sese eis Evangelium integrum traditurum, vocatur sacerdos ad animi sensibilitatem augendam; omnem dilectionem colendam, peculiarem quandam promptitudinem exhibendam erga vivam Ecclesiae et Magisterii traditionem: quae nullatenus aliena a Verbo Dei sunt, sed illius rectam interpretationem fovent verumque sensum custodiunt.168

Maxime autem vocatur sacerdos ad testificandam profundam unitatem quae viget inter exercitium sui ministerii et vitam spiritualem, in celebrandis Sacramentis et in celebratione Liturgiae Horarum: donum gratiae, quod Ecclesiae offertur, vitae et sanctitatis principium et vocatio ad sanctificationem est. Ministerii et spiritualis vitae etiam sacerdoti locus centralis, tum in ministerio exercendo, tum in vita spirituali Eucharistiae est quoniam in ea «totum bonum spirituale Ecclesiae continetur, ipse scilicet Christus, Pascha nostrum panisque vivus per carnem suam Spiritu Sancto vivificatam et vivificantem, vitam praestans hominibus, qui ita invitantur et adducuntur ad se ipsos, suos labores cunctasque res creatas una cum ipso offerendos».169

A reliquis autem sacramentis, sed singulatim ab uniuscuiusque propria et peculiari gratia, recidunt in presbyteri vitam spiritualem peculiares quaedam notae. Ea enim instruitur quodammodo et coagmentatur per proprietates et postulata variorum sacramentorum, quae illi celebranda immo et vivenda veniunt.

Peculiare volumus addere verbum circa Paenitentiae sacramentum, cuius, cum presbyteri ministri sint, esse pariter debent beneficiarii ut miserentis Dei indulgentiae erga peccatores non ministros sese tantummodo exhibeant, sed testes evadant. Recolere hic placet quae olim, in Adhortatione «Reconciliatio et Paenitentia» collegeramus: «Spiritualis ac pastoralis vita sacerdotis, perinde ac fratrum eius laicorum ac religiosorum, pendet ex assiduo diligentique usu personali sacramenti Paenitentiae. Eucharistiae celebratio ac sacramentorum reliquorum ministerium, ardor pastoralis, necessitudo cum fidelibus, communio cum fratribus, socia cum Episcopo opera, vita orationis: ut paucis dicamus, tota sacerdotalis vita contrahit sibi necessario detrimentum, si ob neglegentiam aliamve quamvis ob causam, usus periodicus, in vera fide ac pietate innixus, Sacramenti Paenitentiae ei defuerit. In sacerdote, qui non amplius peccata sua confiteretur, aut male confiteretur, ipsum eius sacerdotem esse et eius sacerdotem agere inde afficerentur, atque etiam Communitas id animadverteret, cuius ille est pastor».170

Vocatur denique presbyter ut auctoritatem et servitium Christo, Ecclesiae Capiti et Pastori exhibeat, etiam communitatem animans et ducens, id est, «familiam Dei ut fraternitatem in unum» animans colligat eamque «per Christum in Spiritu ad Deum Patrem adducat».171 Hoc autem «munus regendi», munus est difficile admodum et implexum, cum includat, praeter curam singulorum et diversarum vocationum, facultatem in unum colligendi varietatem donorum et charismatum quae Spiritus in communitate exsuscitat, singula inspiciendo et pretium addendo in aedificationem Ecclesiae, et nunquam non in communione cum Episcopis. Agitur enim de ministerio quod in sacerdote intensiorem exigit vitam spiritualem, florentem illis qualitatibus et virtutibus quae propriae sunt eius cui «praesidere» contigit communitati eamque ducere, id est «senio- ris» seu «presbyteri», nobiliore vocabuli sensu: quales sunt fidelitas, cohaerentia seu constantia, sapientia, omnium acceptatio, affabilis et comis bonitas, firmitas et auctoritas in essentialibus, libertas praesertim a prospectu minus subiectivo, abstinentia in proprio bono curando, patientia, oblectatio etiam laboris quotidiani, fiducia denique in Dei gratiam, quae etiam hac ratione in simplicioribus et tenuioribus saepe manifestatur.172

27. «Spiritus Domini super me» 173 Spirtus Sanctus per ordinis sacramentum effusus, fons sanctitatis est et invitatio ad sanctificationem, neque id tantum quia sacerdotem ad Christum, Ecclesiae Caput et Pastorem, assimilat vel configurat, eique missionem tradit propheticam, sacerdotalem, regalem, quam nomine ac persona Christi adimplet, sed etiam quia animat et vivificat eius vitam quotidianam, ditissimis eam instruens donis, exigentiis, virtutibus, impulsionibus, quae omnia in caritatem pastoralem veluti in compendium trahunt. Huiusmodi caritas fit synthesis quae valores et virtutes evangelicas unificat et simul vis quae provehit pleniorem cursum versus christianam perfectionem.174

Radicalismus igitur evangelicus sic, et quidem pro christianis omnibus, nullo excluso, exigentia fundamentalis evadit nemini abdicanda, cum ab Ipsius Christi invitatione proveniat Eum sequendi et imitandi, vi artioris communionis cum Illo, quam Spiritus operatur.175 Haec eadem exigentia sacerdotes pertingit, neque ob eam dumtaxat causam quod et ipsi in Ecclesia sunt, sed qui in Ecclesia quodammodo praesunt, quatenus Christo Capiti et Pastori configurantur, instructi praeterea atque missi ad ministerium per Ordinem collatum, caritate denique pastorali muniti. Iamvero intra hunc evangelicum radicalismum, quem manifestum exhibent, reperiri potest dives multiplicium virtutum et exigentiarum ethicarum seges, quae necessariae censentur pro sacerdotis pastorali et spirituali vita, quales, exempli causa, sunt: fides, humilitas adversus Dei mysterium, indulgentia, prudentia; potior vero radicalismi significatio reperienda est in varietate «consiliorum evangelicorum» quae Iesus in Beatitudinum Sermone proposuit,176 et quorum potiora, intime inter sese cohaerentia, consilia sunt: oboedientia, castitas, paupertas:177 quae omnia sacerdos vocatur in vita sua ad exercenda iuxta modum, et altius secundum fines et significationem primigeniam, quibus identitas sacerdotalis exprimitur vel ab eadem derivantur.

28. «Inter virtutes quae maxime in ministerio sacerdotali necessariae censentur, commemoranda venit illa animi dispositio quae eosdem indesinenter impellit non ad voluntatem propriam exsequendam, sed ad implendam voluntatem Eius qui misit eos 178».179 Agitur alio verbo de oboedientia, quae cum hic de sacerdotis vita spirituali agatur, peculiaritates quasdam induere debet, quas recensere oportet.

Sit imprimis oboedientia «apostolica», eo sensu ut Ecclesiam in sua structura hierarchica agnoscat et amet, eidemque servire profiteatur. Nullum enim datur sacerdotale ministerium nisi in communione cum Summo Pontifice et cum collegio episcopali, praesertim cum propriae dioecesis Episcopo cui debetur «peculiaris quaedam reverentia atque oboedientia» prout in Ordinationis ritu promittitur. Huiusmodi autem «submissio» illis oblata a quibus auctoritas ecclesialis induitur, nihil propterea indecori habet, sed proveniat necesse est ab ipsa responsali presbyteri libertate, qui non tantummodo sua facit postulata vitae ecclesialis, prout organice haec instructa est, sed gratiam ipsam discretionis et responsalitatis erga ecclesialia placita, quippe quae concredita a Iesu ipso sint apostolis eorumque successoribus, ut fideliter servetur Ecclesiae mysterium et tota christianae communitatis compago nullo privetur subsidio, quo per unum idemque iter salutem suam attingat.

Nam christiana oboedientia, si talis est, si scilicet, suo fundamento nisa, non serviliter vivitur, presbyterum iuvat ut etiam perlucida quadam evangelica ratione, auctoritatem adhibeat quae ad regendum Dei populum eidem concredita est: sine auctoritatis scilicet abusu et sine demagogicis placitis. Is enim tantummodo qui in Christo didicit oboedire, didicit quoque quomodo, iuxta Evangelium, sit aliorum oboedientia exigenda.

Habet quoque presbyteralis oboedientia exigentiam quandam «communitariam»: non enim erga auctoritatem consideranda est individua singulorum oboedientia; sed profunde inseritur in unitatem presbyterii, quod, ut tale, ad concordem cum Episcopo collaborationem fovendam vocatur, et per eum cum Petri successore.180

Hic aspectus oboedientiae sacerdotalis non qualemcumque asceticam postulat contentionem; idque ita est intellegendum ut presbyter nunquam nimis propriis placitis vel personali suo rerum prospectui adhaereat, et sciat praeterea locum sodalibus concedere ut ipsi quoque talenta et facultates sine zelotypia, sine invidia, sine aemulatione exhibeant. Propria ergo sacerdotis oboedientia sit imprimis solidalis, qua scilicet prodat sentire sese ut unius presbyterii membrum, suaque responsaliter et libere exprimat placita vel optata intra presbyterii unitatem.

Sacerdotalis denique oboedientia characterem quendam habet «pastoralitatis». Vivitur scilicet per indesinentem animi disponibilitatem, quasi sese sacerdos praebeat «edendum» per necessitates et exigentias gregis. Quae proinde erunt ratione quodammodo perpendendae, et si casus ferat, inter sese comparandae, unde ad veritatis criterium earum selectio fiat; id, quoquomodo demum fit, plane «occupatam» presbyteri vitam tandem ostendet, fame scilicet Evangelii, fidei, spei, dilectionis Dei Eiusque mysterii; quae omnia ipse presbyter praesentia animadvertit in Dei populo suis curis concredito.

29. Inter evangelica consilia, asseritur in Concilio: «Eminet pretiosum gratiae divinae donum, quod a Patre quibusdam datur,181 ut in virginitate vel caelibatu facilius indiviso corde 182 Deo soli se devoveant. Haec perfecta propter regnum caelorum continentia semper in honore praecipuo ab Ecclesia habita est, tanquam signum et stimulus caritatis, ac quidam peculiaris fons spiritualis fecunditatis in mundo».183 In virginitate autem et caelibatu significationem suam primigeniam servat castitas, id est, sexualitatis humanae quae vivitur velut authentica manifestatio ac pretiosum servitium erga amorem communionis et donationis interpersonalis. Haec significatio plene in virginitate remanet, quae realem efficit, et quidem etiam per renuntiationem coniugii, «significationem sponsalem» corporis, idque per communionem et donationem personalem Christo Iesu et eius Ecclesiae; quae omnia praefigurant quodammodo et antevertunt communionem, et donationem perfectam et definitivam futurae vitae: «In ipsa virginitate homo exspectat, etiam corpore, nuptias eschatologicas Christi cum Ecclesia, dum se totum Ecclesiae tradit, sperans Christum quoque se Ecclesiae daturum in plena vitae aeternae veritate».184

Sub hac luce intellegi facilius atque aestimari poterunt rationes ob quas occidentalis Ecclesia per plura saecula perrexerit nihil obstantibus difficultatibus et obiectionibus, perdurantibus saeculis indentidem manifestatis, conferre ordinem presbyteralem solis viris qui ostenderint se a Deo vocari in donum castitatis in caelibatu et absoluto et perpetuo.

Patres synodales perspicue, immo et fortiter, expressum voluerunt proprium de hac re iudicium, per Propositionem summae cuiusdam gravitatis, quam idcirco integram hic suscipere et exhibere placet: «Firma manente disciplina Ecclesiarum orientalium, Synodus persuasum habens caelibatum sacerdotalem charisma esse, presbyteris recolit ipsum Dei donum inaestimabile pro Ecclesia constituere, et valorem propheticum pro hodierno mundo praeferre. Haec Synodus fortiter iterum affirmat id quod Ecclesia Latina et aliqui orientales ritus requirunt, sacerdotium nempe conferendum esse illis tantum viris qui acceperunt a Deo donum vocationis ad castitatem caelibem (sine praeiudicio traditionis quarumdam Ecclesiarum Orientalium et casuum particularium cleri conversi uxorati, pro quo datur exceptio in Encyclica «Sacerdotalis Caelibatus» Papae Pauli VI). Synodus nullum in cuiuslibet mente dubium relinquere vult de Ecclesiae firma voluntate legem retinendi, quae requirit caelibatum libere electum atque perpetuum pro admissis et admittendis ad ordinationem sacerdotalem in ritu Latino. Synodus exoptat ut caelibatus exponatur et explicetur in sua plena ubertate et biblica et theologica et spirituali, tanquam donum pretiosum a Deo Ecclesiae suae datum, atque signum Regni quod non est huius mundi, signum utique Dei amoris erga hunc mundum, necnon sacerdotis amoris indivisi erga Deum et populum Dei, ita ut caelibatus perspiciatur tanquam locupletatio positiva sacerdotii».185

Peculiaris sane momenti est ut sacerdos theologicas causas bene intellegat huius legis ecclesiasticae de caelibatu. Ea enim, quae lex est, Ecclesiae voluntatem exprimit, quae tempore praecedit ipsi subiecti presbyteri voluntati circa eius disponibilitatem. Sed Ecclesiae voluntas ultimam sui rationem invenit in eo vinculo quod caelibatus habet cum Ordinatione sacra, in id tendente ut sacerdos Christo Iesu, Ecclesiae Capiti et Sponso, configuretur. Ecclesia enim, ut Christi Iesu Sponsa, amari a sacerdote vult eadem illa totali et exclusiva ratione qua a Christo amatur. Caelibatus igitur sacerdotalis sic est donum sui in Christo et cum Christo, Ecclesiae Eius oblatum; idemque sic exprimit sacerdotis servitium Ecclesiae in et cum Domino praestitum.

Quo autem adaequate agatur vita spiritualis presbyteri, convenit ut caelibatus ita apprehendatur atque in vitam adducatur, non ut segregata eaque negativa condicio, sed tanquam aspectus positivi cuiusdam valoris, specifici ac vitae sacerdotalis proprii; presbyter enim, patre ac matre relictis, Iesum bonum Pastorem in communione apostolica et in Dei servitio sequitur. Caelibatus ergo deliberandus est benevolenti ac libera optione, indesinenter renovanda, tanquam inaestimabile Dei donum, velut «stimulus caritatis pastoralis»,186 ut singularis participatio tum in Dei paternitatem tum in Ecclesiae fecunditatem; brevi, ut testimonium mundo exhibitum Regni cuiusdam eschatologici. Ut autem in vitam transeant caelibatus sacerdotalis exigentiae, seu morales seu pastorales seu spirituales, necessaria absolute redditur oratio humilis et fiduciosa, prout opportune Concilium admonuerat: «Quo magis autem perfecta continentia in mundo huius temporis a non paucis hominibus impossibilis reputatur, eo humilius et perseverantius presbyteri gratiam fidelitatis, nunquam petentibus denegatam, una cum Ecclesia expostulabunt, cuncta subsidia supernaturalia et naturalia insimul adhibentes, quae omnibus praesto sunt».187 Eademque oratio, Ecclesiae Sacramentis adiuncta et cum ascetica contentione sociata, victoriae spem in difficultate versantibus restituet, indulgentiam cadentibus, fiduciam et strenuitatem in viam sese denuo immittentibus.

30. Brevem, eamque profundam paupertatis evangelicae descriptionem excuderunt Patres synodales cum eam ita ostenderunt ut «submissionem omnium bonorum Bono Supremo Dei, et eius Regni».188 Re quidem vera ille dumtaxat intellegere ac assequi valet paupertatem, qui Dei mysterium contemplatur et vivit tanquam unum et summum Bonum, ut veras ac definitivas divitias. Paupertas enim nullatenus est bonorum materialium contemptus et repulsio, sed eorundem usus, gratus quidem et benevolens, modo simul adsit per summam libertatem interiorem, laeta ipsorum abstinentia, id est, relate ad Deum et ad Eiusdem placita.

Paupertas sacerdotis, propter eiusdem sacramentalem configurationem ad Christum Caput et Pastorem, certas induit condiciones «pastorales» circa quas immorati quoque sunt Patres Synodales, conciliarem doctrinam recipientes et evolventes.189 Scripserunt enim, inter alia: «Sacerdotes, ad exemplum Christi, qui cum esset dives, propter amorem nostri factus est pauper,190 considerare debent pauperes ac debiliores speciali eis modo commendatos, necnon capaces esse debent perhibendi testimonium paupertatis vita simplici et austera, cum iam soliti sint de superfluis generose abstinere 191».192

Verum est «dignum esse operarium mercede sua» et «dispo- suisse Dominum ut qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat» 193 sed tantumdem verum est non posse ullatenus hoc ius confundi cum qualicunque postulatione flectendi Evangelii et Ecclesiae servitium ad commoda et lucra quae exinde emanare etiam possent. Una paupertas tuetur sacerdotis veram disponibilitatem, ut eo mittatur quo eius sit opus utilius vel urgentius, etiam per sacrificium personale. Condicio enim et velut indispensabilis quaedam lex accepta in sacerdotio est, qua apostolus Spiritui «docibilis», promptus indesinenter sit «eo ire» — etiam absque saburra et ligaminibus — quo Magistri placitum vocaverit.194

Sacerdos, quoties communitati insertus, illius gerit responsalitatem materialem, tenetur munere suo perlucide bonorum illius communitatis administrationi testimonium exhibere; non ergo ea negotia pertractabit veluti de suo ipsius ageretur patrimonio, sed ut res quarum rationem Deo ac fratribus, pauperibus praesertim, est redditurus. Quem proinde sacerdotem, cum conscium habere debeat pertinere sese cum aliis ad unicum Presbyterium, conscientia impellet ut nihil omittat per quae bona communia aequius inter fratres distribuantur, qui vocati sunt «omnia habere communia».195 Interior autem libertas quam evangelica paupertas custodit et alit, sacerdotem comparat ut propius ad infirmiores accedat eorumque conatibus pro instauranda iustiore consortione solidalem sese exhibeat; ut per eandem responsalitatis apprehensionem, noscere et iudicare discat ea phaenomena quae cum rebus oeconomicis et socialibus ubique nectuntur; ut denique provehere sciat quam dicimus praeferentialem pro tenuioribus optionem: quae, nullum ab annuntiando dono salutis excludens, iuxta exemplar a Christo exhibitum dum ministerio prophetico ac sacerdotali incumbebat, propensior fiat in parvulos, in peccatores, in eorum magnam turbam qui hodie «emarginati» quoquo modo dicuntur.196

In oblivionem ne recedat significatio prophetica paupertatis sacerdotalis, quae urgentior quodammodo censenda est in nostra consortione opulenta et consumistica: «Sacerdos vere pauper est, certe, signum concretum separationis, abrenuntiationis et non subiectionis ad mundi contemporanei tyrannidem, quae omnem suam fiduciam in pecuniam ponit et securitatem materialem».197

Christus Iesus, qui in cruce, omnibus rebus nudatus, caritatem pastoralem ad perfectionem extulit, exemplar ibidem factus est, necnon et fons, omnium virtutum, oboedientiae imprimis, castitatis, paupertatis, quas sacerdos tanquam significationem dilectionis pastoralis erga fratres, insequi et attingere iubetur. Atque ut Paulus ad christianos Philippenses scribit, debet sacerdos «eadem sentire quae et in Christo Iesu», qui semetipsum exinanivit ut per oboedientem, castam, pauperem caritatem, viam principem reperiret perfectae ad Deum et ad fratres unionis.198

31. Sicut alia quaevis vita spiritualis, modo ea vere christiana sit, etiam spiritualis vita sacerdotalis essentiales et non renuntiabiles habet peculiaritates ecclesiales: est enim participatio quaedam sanctitatis ipsius Ecclesiae, quam in Professione Fidei «Sanctorum Communionem» iure vocamus. Nam christifidelium sanctitas ab Ecclesiae sanctitate derivat, eamque et exprimit et ditat. At in sacerdote haec ecclesialis peculiaritas modos suos, fines ac significationes adquirit, vi specificae eiusdem ad Ecclesiam relationis, cuius semper in initio est illa ad Christum Caput et Pastorem configuratio, quae per ordinatum ministerium, per caritatem pastoralem exhibetur.

Rebus ita perspectis valor spiritalis evadit pro presbytero ipsa eius inscriptio ac dedicatio in servitium cuiusdam Ecclesiae particularis. In eo enim vinculo non organizationis dumtaxat et disciplinae normae sunt perpendendae: potiora e contra habeantur tum vinculum ipsum quo singuli ad Episcopum in uno Presbyterio uniuntur, tum participatio in sollicitudinibus ecclesialibus, tum denique dedicatio ad curas evangelicas Populi Dei in concretis adiunctis historicis et temporalibus cuiuscumque Ecclesiae particularis; haec enim talia sunt ut per ea vel maxime designetur quodammodo propria sacerdotis eiusque vitae spiritualis imago, atque eo sensu illa quae «incardinatio» dici solet, non vinculum dumtaxat iuridicum constituit, sed habitudines et optiones, spirituales et pastorales, secum fert, quae non parum conferunt in conficiendum concretum archetypum presbyteri.

Necessarium proinde est ut conscius sacerdos fiat illud suum «ad particularem Ecclesiam pertinere» esse natura sua tale ut exinde certam atque peculiarem vivat christianam spiritualitatem. Eo igitur sensu inveniet presbyter, in ipsa sui deditione et pertinentia ad Ecclesiam particularem, copiosum fontem significationum et criteriorum pro discretione et actione, unde eius tum pastoralis missio tum vita spiritualis penitus conformetur.

Ad progrediendum ergo versus perfectionem valere etiam possunt aliae inspirationes et relationes ad alias vitae spirituales traditiones, per quas singulorum vita sacerdotalis ditari potest, immo et perfici presbyterium varietate et pretio donorum spiritualium. Atque talis est casus multarum aggregationum ecclesialium, tum antiquarum tum novarum, quae in proprium ambitum etiam presbyteros recipiunt, quales sunt nonnullae societates vitae apostolicae, vel instituta saecularia presbyteralia, vel formae variae communionis et fraternitatis spiritualis, vel etiam motus illi diversi qui ecclesiales dicuntur. Sacerdotes, qui saepe ad Ordines vel ad Religiosas quasdam Congregationes pertinent, divitiae spirituales evadunt pro tota presbyterali compagine dioecesana, in eam inferentes specifica charismata et qualificata quaedam ministeria, atque sic stimulos addentes vel sola hac praesentia intra Ecclesiam particularem, per quos ea impensius progrediatur ad universalioris Ecclesiae mensuram.199

Sacerdotis ergo vinculum ac dedicatio Ecclesiae particulari, idque ita ut pro aedificatione Ecclesiae vita ipsa possit dono impendi, «in persona Christi Capitis et Pastoris» in servitium totius communitatis christianae, per filialem et benevolentem ad Episcopum relationem, validitatem accipere debent a quolibet charismate, quod pars fiat cuiuslibet sacerdotalis vitae vel cum ea nectatur.200

Ut autem haec donorum Spiritus copia cum laetitia recipiatur atque in Dei gloriam efflorescat et fructus suos pro Ecclesia universa ferat, requiritur ut omnibus praesto sit notitia imprimis et discretio charismatum, tum propriorum tum etiam aliorum, eorundemque exercitium, quod tamen et humilitas christiana continenter comitetur, immo et virtus sui ipsius criticum iudicium ferendi, ea sola intentione plus quam quaelibet alia cura praevalente, aedificationem totius communitatis iuvandi, cui ceterum quodvis peculiare charisma inservire vocatum est. Atque ab omnibus tum esset exspectandus sincerus aestimationis reciprocae conatus, mutua personarum reverentia, coordinata perpensio omnium positivarum legitimarum diversitatum, quae cum in ipsa ingeniorum varietate etiam in Presbyterio inveniuntur. Quae omnia partem constituunt vitae spiritualis atque presbyteri perpetuae asceseos.

32. Ne propterea nexus et insertio in particularem Ecclesiam claudant navitatem et vitam presbyteri: haec claudi nequeunt natura ipsa tum Ecclesiae particularis 201 tum ipsius ministerii sacerdotalis. Scribit enim in hunc sensum Concilium: «Donum spirituale, quod presbyteri in ordinatione acceperunt, illos non ad limitatam quandam et coarctatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et universalem missionem salutis "usque ad ultimum terrae",202 nam quodlibet sacerdotale ministerium participat ipsam universalem amplitudinem missionis a Christo Apostolis concreditae».203

Hinc sequitur vitam spiritualem presbyterorum signari debere profundo quodam anhelitu ac dynamismo missionario. Ad eos ceterum pertinet, per ministeriorum scilicet exercitium et per vitae testimonium, reperire qua ratione communitas ea, cui praesunt, evadat vere missionaria; nam ut in Encyclica «Redemptoris Missio» habetur: «Necesse proinde est universi presbyteri animum mentemque habeant missionalem ac pateant pariter Ecclesiae et mundi necessitatibus simul respicientes homines longinquos et, ante omnes, coetus non christianos suorum locorum. Debent plane experiri in precatione sua, ac praesertim in eucharistico sacrificio, sollicitudinem Ecclesiae omnis de universo hominum genere».204

Si ergo hic missionarius spiritus fecunde presbyterorum pervaserit vitam, facillima evadet responsio ad eam difficultatem, quae gravior in dies in Ecclesia fit, ex non aequa cleri distributione provenientem. Quo sensu nihil exactius fortiusve dictum est, ultra Concilii ipsius verba: «Meminerint igitur presbyteri omnium Ecclesiarum sollicitudinem sibi cordi esse debere. Quapropter presbyteri illarum dioecesium quae maiore vocationum copia ditantur, libenter se paratos praebeant, permittente vel exhortante proprio Ordinario, ad suum ministerium in regionibus, missionibus vel operibus cleri penuria laborantibus exercendum».205

33. «Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me praedicare... annum Domini acceptum».206 Haec verba, quae Iesus in synagoga Nazareth edixit, hodie etiam in nostro sacerdotali corde resonare voluit. Nostra enim fides nobis operantem Christi Spiritus praesentiam revelat in nostra, qua sumus, agimus et vivimus ratione, prout eam Ordinis sacramentum configuravit, ditavit atque confinxit.

Certo Spiritus Domini prior est auctor nostrae vitae spiritualis. Ipse enim «cor novum» creat, animat, ducit, caritatis imprimis «nova lege», caritatis scilicet pastoralis.

In hac autem vita spirituali evolvenda summi ponderis est certitudo, qua nunquam sacerdos destituitur, gratiae Spiritus Sancti, quae et donum est totaliter gratuitum, et munus responsalitatem personalem excitans. Huius doni conscientia infundit et sustinet stabilem sacerdotis fiduciam, etiam in difficultatibus, in tentationibus, in infirmitatibus, quae in quavis vita spirituali nunquam non reperiuntur.

Libenter proinde hoc loco omnibus presbyteris tradimus quae ediximus multis eorum aliis in adiunctis: «Est essentia sua sacerdotalis vocatio, vocatio item ad sanctitatem, forma scilicet quae ex Ordinis sacramento emanat. Sanctitas est cum Deo intimitas; imitatio est Christi pauperis, casti, humilis; amor est sine ambiguitatibus erga animas, et pro ipsarum bono spontaneum donum; amor est erga Ecclesiam, quae et sancta est et sanctos nos vult, cum sancta sit missio ipsi a Christo concredita. Vestrum ergo unusquisque sanctus esse debet atque adiutorio fratribus esse, ut vocationem ad sanctitatem ipsi etiam alacriter persequantur.

Quidni animadvertamus in id essentiale munus quo Spiritus Sanctus fungitur in hac peculiari ad sanctitatem vocatione quae propria est ministerii sacerdotalis? Verba ipsa meminerimus quae in ritu Ordinationis presbyterorum potiora habentur in formula sacramentali: "Da, quaesumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos presbyterii dignitatem; innova in visceribus eorum Spiritum sanctitatis; acceptum a Te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent".

Per ordinationem ergo, carissimi, eundem Christi Spiritum recepistis, qui Eidem vos assimilat, ut possitis eius nomine agere Eiusdemque sensus in vobismetipsis habere et vivere. Haec intima cum Christi Spiritu communio, dum ex alia parte efficaciam tuetur actionis sacramentalis, quam vos "in persona Christi" ponitis, id etiam postulat, ut eandem vos exprimatis, tum in ferventi oratione tum in vitae cohaerentia seu firmitate, tum in caritate pastorali illius ministerii quod indefesse in salutem fratrum est protendendum. Postulat, brevi, vestram personalem sanctificationem».207

CAPUT IV

VENITE ET VIDEBITIS

Vocatio sacerdotalis in ecclesiae navitate pastorali

34. «Venite et videbitis».208 In hac Christi responsione, data duobus Ioannis discipulis, a Iesu «ubi maneret» sciscitantibus, adaequatatam vocationis significationem invenimus.

Ecce imprimis qua ratione, prout ab Evangelista enarratur Andreae et Petri vocatio evenerit: «Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, et respiciens Iesum ambulantem dicit: "Ecce agnus Dei". Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: " Quid quaeritis?". Qui dixerunt ei: "Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister) ubi manes?". Dicit eis: "Venite et videbitis". Venerunt ergo et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem erat quasi decima. Erat Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Ioanne et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum, Simonem, et dicit ei: "Invenimus Messiam" (quod est interpretatum Christus); adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: "Tu es Simon, filius Ioannis; tu vocaberis Cephas" (quod interpretatur Petrus)».209

Haec Evangelii pagina ex illis est quae in Libro Sacro nobis exhibent vocationis mysterium, atque adeo in casu nostro, quale mysterium sit eo vocari ut exinde Iesu apostolus quis fiat. At eadem Ioannis pagina, quae etiam pro vocatione christiana ut tali significationem obtinet, symboli instar est quoties de vocatione presbyterali est agendum. Et Ecclesia, qua discipulorum Iesu est communitas, prospicere invitatur in hanc scaenam quae per historiam quodammodo indesinenter renovatur; ut in ea scilicet reperiat primigenium ac personalem sensum vocationis ad Christi adsectationem per sacerdotale ministerium, illudque etiam vinculum, prorsus inscindibile, quod viget inter divinam gratiam et hominis responsalitatem, prout includitur et simul revelatur in duplici illo vocabulo quod saepe in Evangelio conspicimus sociatum: veni et sequere.210 Provocatur per haec Ecclesia ad interpretandum et cognoscendum dynamismum illum qui vocationis est proprius, et cuius triplicem veluti gressum reperire est, concrete sese succedentem: velut si seiunctim dictum fuisset: Iesum primum quaerere, dein sequi, denique apud ipsum manere.

Nullibi aptius reperit Ecclesia exemplar «Evangelii de vocatione» nisi in hac pagina, unde vim et impulsum trahit quo pastoralis navitas vocationum moveri incipiat; cuius scilicet missionis partes sint: vocationes, ad sacerdotium praesertim, excitare, discernere, comitari. Et quidem, quoniam «sacerdotum inopia profecto constituit uniuscuiusque Ecclesiae maestitiam»,211 postulat pastoralis vocationalis, hodie vel maxime, ut munus hoc ab omnibus Ecclesiae membris cum vigore ac decisione circa huiusmodi penuriam suscipiatur, cum satis omnibus manifestum appareat curam vocationum sacerdotalium non esse aliquid secundarii vel accessorii ordinis, nec portionem quandam curarum in quam insula quaedam vel sector christifidelium incumbat, quasi «pars» sit tantummodo, etiamsi grandior, pastoralis globalis Ecclesiae, ea econtra est, ut saepius a Patribus synodalibus assertum ostenditur, activitas intime connexa cum activitate pastorali uniuscuiusque Ecclesiae particularis,212 cura scilicet quae dicitur ordinaria,213 quaeque dimensio quodammodo censenda est connaturalis et essentialis pastoralis navitatis Ecclesiae, id est, totius pastoralis operis elementum praecipuum.214

Utique, dimensio vocationalis est connaturalis et essentialis pro pastorali Ecclesiae navitate. Idque ex eo provenit quod vocatio quodammodo prius Ecclesiae profundum «esse» describat quam eiusdem «operari». Idque ex ipso Ecclesiae nomine plane eruitur ipsius indoles vocationalis, quippe quod verti etiam potuisset vocabulo «convocationis». «Deus congregationem eorum qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque principium, credentes aspiciunt, convocat et constituit Ecclesiam, ut sit universis et singulis sacramentum visibile huius salutiferae unitatis».215

Atque inde id provenit ut vera lectio theologica de vocatione sacerdotali ac de pastorali circa ipsam, non possit initium non sumere ab hoc Ecclesiae mysterio, et quidem potissimum qua vocationis mysterium est.

35. Quaevis christiana vocatio fundamentum habet in gratuita, eaque praeveniente, electione Patris: «Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in Ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae».216

Quaevis itaque christiana vocatio a Deo venit, Dei donum est. At nunquam ea tribuitur ab extra, independenter ab Ecclesia, sed in ea et per eam transit, nam, ut bene a Concilio Vaticano II commemoratur: «Placuit Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Iesum agnoscerent Ipsique sancte servirent».217

Ecclesia autem non tantummodo in sese colligit vocationes omnes, quas ei in salutem itineranti Deus donat, sed ipsa sese configurat in «vocationis mysterium», scilicet in fulgentem ac virentem nitorem qui Sanctissimae Trinitatis mysterium reverberat. Nam revera Ecclesia «populus, in unitate Patris, Filii et Spiritus Sancti congregatus»,218 in sese Patris imprimis mysterium portat, qui a nemine vocatus neve missus 219 omnes Ipse vocat, ut nomen suum sanctificent et voluntatem adimpleant; dein Filii etiam mysterium custodit, qui a Patre vocatur et mittitur ut Dei Regnum omnibus nuntiet, omnes in sui adsectationem advocando; qui depositum denique Spiritus Sancti mysterium suscipit, per cuius opus ad missionem ii consecrantur quos Pater per Filium suum Iesum Christum vocat.

Ecclesia ergo, cum «vocatio» sit ipsa, vi suae propriae institutionis et navitatis, est etiam vocationum generatrix atque educatrix. Idque qua «sacramentum» est, qua «instrumentum» in quo adimpletur et resonat cuiusvis christiani vocatio; talis quoque est in suo «operari» id est in evolvendo sui ipsius mysterio, Verbi scilicet nuntiandi, Sacramenta celebrandi, caritatis servitium et testimonium exhibendi.

Immoremur nunc oportet in mensuranda dimensione essentiali vocationis christianae: quae non tantummodo ab Ecclesia et ab illius mediatione derivat, nec solum sese noscendam praebet; impletur Ecclesia, sed configurat sese — in fundamentali quodam Dei servitio — etiam, et quidem necessario in servitium Ecclesiae praestitum. Unde christiana vocatio, in quavis sua forma, donum dicendum est in Ecclesiae aedificationem destinatum atque in incrementum Regni Dei in mundo.220

Quod de quavis christiana vocatione asseritur, idem specifica ratione, in vocatione presbyterali adimpletur: haec vocatur, per Ordinis sacramentum ab Ecclesia acceptum, in Dei populi servitium per peculiarem pertinentiam et configurationem ad Christum, et cum auctoritate agendi «nomine et persona» Christi, Ecclesiae Capitis et Pastoris.

Atque in hoc prospectu satis intellegibilia ostenduntur quae per Patres synodales expressa sunt: «Vocatio ad presbyteratum semper eget humanis mediationibus. Privilegiata mediatrix est Ecclesia: in ea et pro ea datur vocatio uniuscuiusque presbyteri: per eam talis vocatio venit. Ex hoc sequitur omnem presbyterum per Ecclesiam a Domino vocationem accipere quasi donum gratiosum, gratiam gratis datam (charisma). Accipere igitur oportet vocationem non imponendo proprias uniuscuiusque condiciones, sed in simplicitate cordis: humilitate et gratitudine accipiendo etiam circumstantias vel condiciones quas ipsa ponit Ecclesia».221

36. Historia cuiusvis vocationis presbyteralis, sicut ceterum cuiusvis fere vocationis christianae, historia est ineffabilis dialogi inter Deum et hominem, inter amorem Dei vocantis et libertatem hominis Deo respondentis. Hic duplex vocationis aspectus, indissociabilis, quippe gratuitum Dei donum homini libero offertur, splendet, ratione quadam efficaci, in verbis mire pressis quibus evangelista Marcus Duodecim Apostolorum vocationem enarrat: Iesus «ascendit in montem, et vocat ad se quos voluit Ipse, et venerunt ad Eum».222 Ubi liquide apparet Iesum, per absolutam suam libertatem vocare, apostolos autem Duodecim primum venire, dein Iesum sequi.

Atque hoc est perpetuum vocationum omnium «paradigma». Hoc est iter invariatum cuiusvis vocationis, seu prophetarum seu apostolorum; seu sacerdotum vel religiosorum; seu christifidelium: cuiusvis denique qui a Deo vocatur.

Praecipua ergo, immo praeveniens et constitutiva in omni vocatione est, liber et gratuitus Dei vocantis interventus. Nam nullius nisi Eius est vocare. Atque haec est notissima Ieremiae prophetae experientia: «Et factum est verbum Domini ad me dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam in gentibus dedi te».223 Eademque veritas ab apostolo Paulo comprobatur, qui omnem vocationem in aeterna Christi electione ponit, qui «elegit nos in ipso ante mundi constitutionem» et «secundum beneplacitum voluntatis suae».224 Ceterum hoc gratiae prioris donum nullibi perfectius declaratur quam in ipsius Iesu verbis: «Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat».225

Si ergo presbyteralis vocatio, modo quodam nullatenus aequivoco, primatum gratiae extollit, illud liberum ac supremum Dei placitum hominem vocandi reverentia est maxima suscipiendum, nec trahi ullo modo debet versus aliam, quaecumque demum est, humanam voluntatem, immo nec per quodvis aliud humanum placitum substitui. Vocatio enim donum est divinae gratiae, non autem quodlibet humanum ius; adeo ut «nunquam censeri possit vita sacerdotalis tanquam promotio simpliciter humana, nec reputanda ministerialis missio velut personale simpliciter inceptum».226 Unde in radice appareat ilico sublata quaelibet laus vel praesumptio quam «vocati», honorem sibi sumentes, iactare possent.227 Mirabunda ergo gratitudine repleatur commotum cor eorum qui vocari se senserint; fiducia insuper, atque adeo, imperturbata ac stabili spe, probe scientes se non proprio robore fundari, sed fundamenta iecisse in incondicionata Dei vocantis fidelitate.

«Et vocat ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum».228 Hoc «venerunt», vel quod idem valet «secuti sunt», liberam exprimit adhaesionem per quam «Duodecim» Magistro vocanti responsum dederunt. Id sic impletum narratur a Petro et Andrea: «Et ait illis: "Venite post me: et faciam vos piscatores hominum". Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum».229 Eademque fuisse dicitur Iacobi et Ioannis experientia.230 Idemque indesinenter alii experti sunt: cum in vocatione insimul splendeat gratuitus Dei amor et altissima libertatis humanae exaltatio, quae in eo reponitur ut homo Deo vocanti adhaereat eique indubitata fiducia sese tradat.

Revera gratia et libertas non in oppositionem veniunt. E contra gratia libertatem hominis concitat et continet, eam a servitute peccati redimens;231 eam praeterea sanat et elevat capacemque reddit ad Deum sese porrigendi Eiusque dona captandi. Et sicut nemini licet novitatem Dei absoluta gratuitate vocantis pertingere, pariter nulli fas est permovere ea hominis placita quae ipse libere sit amplexus. Unde etiam ad Iesu invitationem: «Veni et sequere me» iuvenis ille dives recusare ausus est, quo — licet id in proprium damnum commiserit — libertatem suam nihilominus asseruisse sit dicendus: «Qui, contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas».232

Libertas ergo essentialis vocationi est; eaque libertas, si in assertivum responsum ducat, adhaesio personalis et profunda definietur, vel benevolens donatio, vel restitutio Donatori elargita (Deo scilicet vocanti, cui, oblationis in modum, sua Ipsius dona repraesentantur). «Vocatio — dicere solitus erat Paulus VI — ad responsionis mensuram aptatur, neque vocationes ullae sunt nisi liberae; nisi scilicet evadant spontaneae sui oblationes, conscientes, liberales, totales... Oblationes diximus: sed hinc vera promanat quaestio! Nam vox potest insonare, humilis et penetrans, ipsius Christi, hodie etiam sicut heri et plus quam heri, dicentis: Veni. Libertas ergo in discrimen venit sui gravioris certaminis; si vocanti respondere tandem didicerit per oblationem, per liberalitatem, per sui ipsius sacrificium».233

Libera ergo oblatio, in qua reponitur intimior ac validior sensus responsionis hominis ad vocantem Deum, exemplar praestantissimum, immo radicem suam reperit in ea liberrima oblatione Christi Iesu (qui «vocatorum» censendus est omnium primus) ad Patris voluntatem: «Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi... tum dixi: ecce venio... ut faciam, Deus, voluntatem tuam».234

In intima unione cum Christo, Maria quoque, et virgo et mater, magis quam ceterae, inter creaturas, plenissimam vocationis veritatem experta est; nemo enim ut illa amori summo Dei responsum dedit cum tam grandi amore.235

37. «Qui, contristatus in hoc verbo, abiit maerens; erat enim habens possessiones multas».236 Iuvenis ille dives de quo Evangelium loquitur, et qui vocationem Iesu non sequitur, indicat nobis qualia obstacula possint liberam hominis responsionem suffocare et extinguere; non enim tantummodo materialia bona possunt humanum cor occludere valoribus spiritualibus et radicalioribus Regni Dei exigentiis, sed etiam nonnullae ex condicionibus socialibus et culturalibus nostrae aetatis possunt protrudere non leviores minas et falso prospectu exhibere vocationis naturam, atque ita difficilem reddere vel forte penitus impedire illius acceptationem vel comprehensionem.

Multi enim adeo de Deo genericam ac confusam habent notionem, ut incaute in religiositatis formas recidant a quibus Deus omnino abesse monstratur, quibus proinde nulla Dei voluntas unquam agnoscetur, cum Eum tantum habeant ut immutabile et ineluctabile fatum, cui homo patienter ac passive aptetur necesse est. At non his est Dei vultus, quem Christus revelaturus venit: Deus enim Pater imprimis est, qui per paternum aeternumque ac praevenientem amorem hominem vocat et ad mirum et permanentem secum dialogum recipit, eum invitans ut secum, filii instar, divinae vitae fiat particeps. Verum est hominem, si erratam Dei perceptionem habeat, nullatenus posse veritatem circa semetipsum agnoscere; quo in casu nulla vocatio percipi vel traduci in vitam, prout est, potest, pleniore suo valore; percipietur tantummodo ut impositum pondus, quod ferri ac supportari vix potest.

Etiam nonnullae erratae circa hominem notiones, quae saepe per praetextuosa argumenta, philosophica vel scientifica protruduntur, hominem quandoque eo inducunt ut propriam existentiam et libertatem sic intellegat tanquam determinatas et condicionatas per causas exteriores, aliunde provenientes; v.g. ex ordine educativo, psychologico, culturali et ambientali. Alias sic intellegitur libertas quasi absoluta omnino gaudeat autonomia, et quasi unus ipsa sibi sit optionum personalium fons primasque sibi partes ubique reservandas esse autumet. Sed hac via sibi ipsi viam praecludit ad intellegendam et vivendam vocationem ut liberum amoris dialogum, qui enascitur ex communicatione Dei ad hominem, et concluditur in donum sincerum sui ipsius. Nec desunt inter hodierni temporis gentes qui relationem hominis ad Deum, ratione, quam dicunt, individualistica et intimistica, interpretentur, quasi Deus singulos dumtaxat, via nempe personali, respiceret, nulla interposita communitatis specie; id est, quasi Deus bonum aliquod, forte etiam singulorum quos vocat salutem intenderet, non vero eorum ad Deum dedicationem per communitatis servitium. In ea ergo cogitandi ratione reponuntur novae quaedam, eaeque profundiores ac subtiliores minae, quae agnoscere vel alacriter amplecti vetant eam conformationem ecclesialem quae praesens in quavis vocatione christiana semper percepta est, peculiari autem modo in vocatione presbyterali: nam, ut Concilium bene commeminit: Sacerdotium ministeriale suum replet sensum et veritatem in inserviendo communitati christianae et in latius in ipsa provehendo sacerdotio communi christifidelium.237

Hic itaque culturalis contextus, cuius meminimus, et cuius percipitur influxus inter christianos, maxime aetate iuniores, intellectu faciliorem reddit ipsam vocationum sacerdotalium penuriam, quippe quae a radicaliori crisi ipsius fidei non sit aliena. Id etiam synodales Patres aperte denuntiant, cum asserunt crisim vocationum radicem funditus habere in modo vivendi et credendi fidelium.238

Defluit hinc urgentia cuiusdam «pastoralis vocationalis» Ecclesiae, quae id imprimis respiciat ut «mens christiana» quodammodo restauretur, qualis per fidem vivam generatur ac sustinetur. Unde denuo apparet urgentiorem esse eam evangelizationem promovere quae non recuset verum Dei vultum ostendere, Patrem scilicet qui in Christo Iesu nos universos et singulos vocat; quae pariter genuinum asserat libertatis humanae sensum; in qua percipiendum est initium et animi robur quod responsale sui donum comitatur. Ea tantummodo ratione fundamenta iacientur necessaria ut quaevis vocatio, sacerdotalis praesertim, ob suam veritatem perspiciatur, ob suam pulchritudinem ametur, cum profundiore gaudio ac per totalem deditionem vivatur.

38. Vocatio mysterium est, idque impenetrabile, cum attingat relationem ipsam quam Deus cum homine instaurat. Res certo certius unica atque non repetibilis, mysterium proinde, quod velut obscurior quaedam clamantis vox, in profundiore dumtaxat conscientia exauditur, quae est, «nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius».239 Sed non proinde communitaria vocationis proportio, ut sit scilicet ecclesialis, removetur, cum Ecclesia in quavis vocatione presbyterali reali praesentia et operatione semper adsit.

Si iam de inserviendo vocationi presbyterali agendum est, scilicet, quomodo per totum eius iter sint candidati iuvandi atque sedula discretione ducendi et comitandi, habet Ecclesia exemplar in Andrea, qui inter primos fuit eorum qui Iesum sequi decreverunt: ipse quid sibi acciderit fratri enuntiat: «Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus)».240 Sed narratio huius «inventionis» praeludii instar est ad colloquium: «Adduxit eum ad Iesum».241 Hic autem nullum prostat dubium quin vocationis novitas uni sit Iesu tradenda, cum Ipse, per absolute liberam et supremam voluntatem interveniat: vocat enim Simonem Iesus, eique novum imponit nomen: «Intuitus eum Iesus dixit: Tu es Simon, filius Ioannis; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus».242 Sed habuisse Andreas quoque partem in hac vocatione dicendus est, cum ipse fratrem impulerit ut Iesum conveniret.

«Adduxit eum ad Iesum». Hic quodammodo reponendus est navitatis pastoralis vocationalis Ecclesiae cardo; per eam enim ipsa nascentium et crescentium vocationum curam suscipit, in usum pertrahens dona et responsalitates, charismata et ministeria, quae a Christo et ab Eius Spiritu accepta habet. Ecclesia enim, ut populus est sacerdotalis, propheticus ac regalis, promovere et suppeditare obligatur quidquid nascentibus et maturantibus vocationibus praestandum apparet, per preces imprimis, per sacramentalem vitam, per Verbi praeconium, per fidei educationem, per caritatis ductum ac testimonium.

Habet Ecclesia in sua ipsius dignitate et responsalitate, qua populus sacerdotalis est, momenta essentialia et potiora pastoralis vocationalis, in oratione praesertim et in celebrationibus liturgicis; preces quippe christianae, cum per Dei Verbum nutriantur, dilatant id ideale spatium in quo licet homini veritatem suae «naturae» persentire, atque proinde metiri quoque qualis sit identitas et natura illius incepti, personalis quidem ac non repetibilis, quod Pater ei in manibus tradit. Necesse igitur erit pueros praesertim et iuniores ita instituere ut perstare fideles valeant et velint orationi et Verbi Dei meditationi; per silentium enim et per auscultationem Domini vocem percipient ad sacerdotium vocantem, eamque prompto et alacri animo sequentur.

Audienda quotidie ab Ecclesia est illa instans Iesu invitatio «Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam».243 Atque Ecclesia, sic efficiens, dum iussum Christi exsequitur, eximiam imprimis fidei professionem profert: nam dum pro vocationibus supplices elevat preces, non tantummodo agnoscit earumdem pro sua ipsius vita et missione necessitatem, sed et agnoscit eas esse Dei dona, et ut talia haec esse expostulanda per fiduciales et perpetuas supplicationes. Huiusmodi preces, cum cardo sint totius pastoralis vocationalis, non singulos solum pertrahere debent fideles, sed totam ipsam ecclesialem communitatem. Nemo est qui dubitet de momento quod habent singula orandi incepta, tempora etiam huic supplicationi assignata, et imprimis sic dictus Dies Mundialis pro vocationibus; pariter provehenda veniunt nonnulla alia personarum vel coetuum incepta, qui gravitate huiusce quaestionis permoventur. Sed magis quam unquam haec hodie provehenda est pro vocationibus supplicandi consuetudo, quae utinam frequentior evadat et latius diffundatur donec totam pervadat communitatem Ecclesialem atque praesens fiat in quavis realitate ecclesiali. Sic enim viva fiet Apostolorum experientia, qui quidem in caenaculo cum Maria orantes, effusionem Spiritus exspectarunt.244 Qui Spiritus non desinet in Dei populo «dignos altaribus excitare ministros, et Evangelii sui strenuos ac mites assertores efficere».245

Liturgia autem, quae totius vitae Ecclesiae et peculiariter omnis christianae orationis culmen dicitur et fons,246 munus habet necessarium et summi cuiusdam momenti in pastorali vocationali. Per eam enim viva adquiritur donorum Dei experientia, unde schola vitae fit, in qua responsum paratur, si forte vocaverit. Nam quaevis celebratio liturgica, eucharistica praesertim, verum exhibet Dei vultum, et Paschatis mysterii participes efficit, id est praesentes apud Eum collocat in illa «hora» pro qua Iesus venit in mundum, et in quam libere ac sponte Patri oboediens progressus est pro mundi salute;247 ipsa Ecclesiae vultum exhibet, tanquam populi sacerdotum et communitatis bene coagmentatae in varietate et complementarietate charismatum et vocationum. Christi sacrificium pro nostra redemptione acceptum, quod Ecclesia in mysterio celebrat, vim peculiarem confert christifidelium etiam aerumnis et infirmitatibus, si eas vivere satagant in unione cum Domini Iesu Passione. Ideo Synodales Patres, postquam orationem christifidelibus enixe pro vocationibus commendarunt, haec addunt: «Item, oblatione dolorum, tam frequentium in vita hominum, infirmus christianus Deo victimam sese offert, ad imaginem Christi, qui pro omnibus nobis se sanctificavit.248 Multum pro vocationibus valet fovendis, si dolores illi pro tali offerantur intentione».249

39. Sentit Ecclesia in exercenda sua prophetica missione incumbendum sibi esse (idque opus nulli esse delegandum) in munus «Evangelii Nuntiandi», ita tamen ut simul testimonium quoque reddat de sensu christiano tantae «vocationis»; velut si dicamus, eidem esse praedicandum quoddam «Evangelium vocationis». Atque in hoc impellitur Ecclesia eodem illo propriae missionis sensu quo Apostolus in hanc exclamationem ducitur: «Vae enim mihi est, si non evangelizavero».250 Id monitum nobis imprimis, pastoribus, resonat, et nobiscum ceteros in Ecclesiae educatores pertingit: nam tum catechesis tum praedicatio hunc vocationalem prospectum ante oculos habeant necesse est; Verbum enim Dei christifideles sic debet illuminare ut vitam respiciant tanquam responsionem Deo vocanti: quos eo ipso disponet ad acceptandum per fidem etiam donum personalis cuiusdam vocationis.

Quae omnia, licet summi sint momenti, non tamen sufficiunt: requiritur insuper «Praedicatio directa de mysterio vocationis in Ecclesia, de valore sacerdotii ministerialis et de eius instanti necessitate pro Populo Dei».251 Catechesis ergo, organica atque universis Ecclesiae membris apte oblata, non dubia tantum dispellet et conceptus unilaterales vel erratos circa ministerium sacerdotale dissipabit, sed et corda christifidelium in exspectationem huius «doni» aperiet, et condiciones eo ipso disponet excitandis vocationibus aptiores. Tempus adest ut strenue de vita sacerdotali sic loquamur ut ipsa veluti inaestimabilis appareat valor, necnon splendens ac peculiaris vitae christianae optio. Ne paveant ergo educatores, praesertim si sacerdotes ipsi sunt, expliciter et fortiter vocationem ad presbyteratum proponere tanquam veram possibilitatem iis omnibus iunioribus oblatam, quos dona et dotes iuxta rei mensuram habere constiterit. Neve metu deterreantur ne eorundem libertatem condicionibus ac limitibus adstringant, cum oppositum potius constet, posse liberrimum et authenticum responsum tum maxime valere cum, plena sub luce, vera rerum condicio suo tempore deliberanti patuerit. Ceterum ipsa Ecclesiae historia, sicuti illa etiam singularum vocationum sacerdotalium etiam in tenerrima aetate enatarum, tutissima testimonia prostant quam providenter verba et vita sacerdotis, necnon ipsius saepe proximitas vel vicinitas, deliberationi pondus addiderit: quippe per concretum et alacre vitae testimonium, et etiam silenter, removendis saepe iuverit interrogationibus, lucem et voluntatem abunde suppeditando.

40. Radicatam se et animatam agnoscit Ecclesia prout Populus regalis est, per eam Spiritus legem quae vitam affert;252 quae aliis verbis essentialiter eadem est «caritatis regalis lex»253 vel «lex perfectae libertatis».254 Ecclesia propterea suam exsequitur missionem cum universos christifideles eo ducit ut ipsi propriam vocationem in libertate reperiant et vivant, in caritate autem adimpleant.

Eo proinde tendit Ecclesia in suo munere educativo, et quidem peculiari et praevalenti cura, ut in pueris, adulescentibus et iunioribus, desiderium et voluntatem exsuscitet ut Christum Iesum audacter et allicienti animo sequantur. At educativum opus, quod tamen communitatem christianam qua talem respicit, revera singulatim exercetur; prorsus ut ipse Deus, singulorum hominum cor per vocationem attingit; et sicut Spiritus sese singulatim christifidelibus tradit, in singulari animo cuiusque discipuli operans,255 per charismata scilicet diversa et per peculiares cuiusque manifestationes. Iuvandi sunt ergo singuli ad dispiciendum quodnam sibi donum Dominus obtulerit, tanquam personis singulis ac non repetibilibus, quibus exaudire datur verba quae Dei Spiritus illis singulariter pronuntiat.

Atque in hoc rerum prospectu, vocationum ad sacerdotium cura viam reperiat oportet ut etiam firmiter proponat et suadeat spiritualem quam dicimus, directionem. Pernecessarium quippe est, etiam eam traditam praxim denuo invenire, recentiore vocabulo «comitationis spiritualis personalis» hodie expressam, quae copiosissimam procul dubio fructuum segetem pro Ecclesiae vita per saecula tulit. Nec recusamus posse in quibusdam casibus et sub certis condicionibus, non substitui, sed iuvari dumtaxat, per alias analysis vel adiutorii psychologici formas.256 Invitatos ergo se sentiant pueri, adulescentes et iuniores ad inveniendum et recte aestimandum donum directionis spiritualis, idque quaerendum atque experimento comprobandum, sibi apud educatores ius praeservantes fiduciali cum perseverantia idoneos directores expostulare. Atque sacerdotes, pro eorum experientia, priores sese exhibeant in suppeditando hoc opere educationis et adiutorii spiritualis personalis; non eos unquam pigebit neglexisse vel aliquandiu in secundum locum etiam utilia et pulchra opera amandasse, si illa potius praeferenda concrete erant, et perstandum sibi animadverterant proprio muneri fideles collaboratorum Spiritus, per illuminationem scilicet et ductum eorum qui ab Illo fuerint vocati.

Christianae educationis scopus est educandos eo perducere ut «mensuram aetatis plenitudinis Christi» 257 per Spiritus influxum attingant. Idque tum efficitur cum, per eius caritatis imitationem atque participationem, tota vita fit amoris servitium;258 cum Deo cultus spiritalis offertur;259 cum denique fratribus in donum nosmetipsos tradimus. Hoc autem amoris servitium exprimit fundamentalem sensum cuiusvis vocationis, sed id in presbyterali vocatione maxime adimpletur: in qua sacerdos eo se vocari agnoscit ut per vitam suam, ratione quam maxime possit radicali, pastoralem Iesu caritatem exprimat, Boni scilicet Pastoris, vitam pro ovibus ponentis.260

Propterea igitur vera pastoralis vocationum nunquam omittet pueros, adulescentes ac iuniores ad mensuram huiusce servitii gratuiti oblationis, ac sacrificiorum aestimationem, ad sui ipsius sine ulla condicione donationem educare. Atque hinc commemoranda peculiari modo est ea quae dici solet «voluntariatus experientia», in quam maior in dies increscit iuniorum sensibilitas. Si is voluntariatus evangelicis nitatur placitis, si educare valeat ad necessitates discernendas, si perseveranti deditione quotidie in praxim adducatur; si denique promptum sese exhibeat etiam ad permanentem eam deditionis formam quam, oratione nutritam, consecratam vitam vocamus, tum huiusmodi voluntariatus capax efficietur vitam gratuita deditione plenam exornandi, eosque qui hanc vitae formam sint amplexati aptiores reddet ad exaudiendam Dei vocem, ad sacerdotium forte vocantem. Atque, aliter ac ille dives iuvenis, poterit hic «voluntarius» invitationi, caritatis plenae, assentiri, qua eum Iesus vocat;261 sponte ac properanter illum secuturum se esse respondebit, cum sola illa bona sint in se donando et in vita perdenda.

41. Vocatio sacerdotalis est donum Dei, ingens procul dubio bonum, ei saltem cui primo destinatur. Sed ingens donum praecipue donum est ipsi Ecclesiae, ad cuius vitam et missionem vocatio singularis adiungitur. In eam proinde officium incumbit donum hoc aestimandi, amandi, custodiendi; fiat scilicet responsalis nascentium et maturescentium vocationum sacerdotalium. Hinc sequitur ut pastoralis vocationum navitas subiectum habeat activum, ut dicimus, vel protagonisten, ipsam communitatem ecclesialem qua talem, variato vocabulo iuxta varietatum mensuram: aliud enim est Ecclesia universalis, aliud Ecclesia particularis; aliud paroecia, aliud denique fortuitus aliquis eorum coetuum, qui hodie plurimi in Populo Dei enascuntur.

Urget maxime, hodiernis praesertim temporibus, ut diffundatur atque radices iaciat ea persuasio: gratiam et responsalitatem circa vocationum curam partiendam esse inter omnia Ecclesiae membra, nullo excluso. Concilium Vaticanum II id explicite ac severe enuntiavit cum scripsit: «Fovendarum vocationum officium ad totam christianam communitatem pertinet, quae imprimis vita plene christiana id provehere debet».262 Pastoralis ergo vocationalis tum tantum vere ecclesialem viam sectari dicetur, cum haec persuasa habens concordem navitatem sequatur, sedulo adhibendo quae reperta sunt organa specifica vel communionis et corresponsalitatis instrumenta.

Ceterum in episcopum 263 recidit prima responsalitas huius pastoralis navitatis erga vocationes sacerdotales: ipse eam curam suam faciat, ad quam procul dubio multiplices collaboratores trahere poterit: sed ipse pater imprimis et amicus sit in presbyterio, in quem onus incumbit et sollicitudo «continuandi» charismata et ministerium presbyterale, nova adiuncta propagine «per manuum impositionem»; curam item sibi sollicite assumat ut prospectus quidam vocationis praesens perseveret in quotidiana pastorali navitate, atque adeo, ut cum eadem integretur. Ad eum praeterea officium spectat promovendi et coordinandi varia illa vocationalia incepta quae forte enascantur.264

Sciat nihilominus Episcopus posse se benevolenter per reliquum Presbyterium iuvari, cum sacerdotes omnes responsaliter coniungantur in quaerendis et provehendis vocationibus sacerdotalibus. Nam, ut per Concilium fuerat assertum: «Ad sacerdotes, qui fidei educatores sunt pertinet curare... ut singuli fideles ad suam propriam vocationem secundum Evangelium excolendam... in Spiritu Sancto adducantur»;265 et alibi adiungit: «Quod officium sane pertinet ad ipsam missionem sacerdotalem, qua quidem particeps fit presbyter sollicitudinis totius Ecclesiae, ne in Populo Dei hic in terris operarii unquam desint».266 Vita ergo ipsorum presbyterorum, eorumque incondicionata in Dei legem deditio, necnon testimonium benevolentis servitii Domino et eius Ecclesiae praestiti — testimonium etiam per Crucis optionem signatum, in spe et gaudio Paschali — eorum insuper fraterna concordia et zelus pro mundi evangelizatione, primum atque efficacissimum exstabunt instrumentum fecunditatis vocationalis.267

Peculiaris vero spectat responsalitas ad christianam familiam, quippe quae vi sacramenti matrimonii particeps fit, modo quodam proprio ac singulari, missionis Ecclesiae, quae magistra est et mater. Ut enim synodales Patres scripserunt, «familia christiana, quae est vera "ecclesia domestica",268 condiciones vocationum ortui favorabiles offerebat et offert. Quia hodie imago traditionalis familiae in periculo versatur, magnum momentum tribuatur actioni circa familias, ut sint iterum "velut primum seminarium",269 ubi filii sensum pietatis, orationis et amorem erga Ecclesiam quam primum acquirant».270 In harmonia autem et continuitate cum parentum et totius familiae opere, addendum est scholae munus et officium, cum ipsa suam identitatem «communitatis educatricis» vivere vocata sit tanquam culturale servitium, a quo excludi non potest illa dimensio vocationalis quae evadere nata est fundamentalis et nativus quidam personae humanae valor. In eo sensu, si schola convenienter imbuta est spiritu christiano (idque fieri potest per qualificatam ecclesialem praesentiam in schola publica, iuxta varietatem normarum nationalium, sed praesertim in schola manifeste catholica) potest «in animos puerorum et iuvenum infundere universale optatum voluntatem Dei exsequendi, in statu unicuique aptiore, nunquam exclusa vocatione ad servitium sacerdotale».271

Etiam christifideles laici, praesertim catechistae, magistri, educatores omnis generis, animatores quos dicimus operae pastoralis iuvenilis, sua quisque ratione ac methodo, summum habere possunt momentum in hac pastorali vocationum presbyteralium; quo altius enim ipsi penetraverint sensum propriae vocationis in Ecclesia, eo celerius agnoscent valorem et, quod substitui nequit vocationis et missionis sacerdotalis pretium.

Intra communitates autem dioecesanas vel paroeciales, peculiari quadam cura aestimandi ac promovendi sunt coetus vocationales, quorum scilicet membra supplicationes, et ipsas praecipue infirmitates, pro vocationibus offerunt sacerdotalibus et religiosis, et aliquando etiam moralia aliqua aut materialia subsidia suppeditant.

Commemorandi hic quoque sunt ii crebriores coetus, motus, consociationes christifidelium laicorum, quos Spiritus Sanctus sparsim per Ecclesias enasci ac crescere efficit, eo consilio ut testimonium persequantur praesentiae christianae, missionariae praesertim, in mundo. Haec varietas aggregationum laicorum, sese in dies clarius ostendit ut campum peculiariter fertilem unde enascantur vocationes consecratae, ut vera ac propria loca proponendis ac maturandis vocationibus opportuna. Nam non pauci reperiuntur iuniores, qui in his consociationibus Dominum audierunt eos vocantem ut se in via sacerdotii ministerialis sequerentur,272 atque liberum ac liberale dederunt responsum. Provehantur ergo huiusmodi coetus, quandoquidem, in communione cum Ecclesia crescentes, poterunt non parum conferre promovendae efficaciter navitati pastorali.

Tandem varia illa coetuum soboles atque multiformia Ecclesiae membra quae curam huius navitatis susceperunt, eo efficacius suo muneri fungentur, quo impensius addere stimulos didicerint communitatibus ecclesialibus qua talibus, paroeciis imprimis, ut nempe quaestionem hanc de presbyteralibus vocationibus sic intellegant ut nullo modo quibusdam dumtaxat «delegatis» eam concredant (qui de more vel sacerdotes esse solent vel seminario addicti), sed id esse «problema vitale, quo nullum aliud Ecclesiae cor intimius angat»,273 cuique proinde potior amor cuiusvis christiani est servandus.

CAPUT V

ET FECIT DUODECIM UT ESSENT CUM ILLO

De institutione candidatorum sacerdotii

Christum ad modum apostolorum sequi

42. «Et ascendit in montem, et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare, habentes potestatem eiciendi daemonia».274

«Ut essent cum illo»: non arduum est in hisce verbis legere quam hodie «comitationem vocationalem» dicimus, per quam Iesus apostolos efformare constituit. Postquam eos vocaverat, et prius quam mitteret, atque adeo, ut eos potissimum ad praedicandum mitteret, Iesus eis destinavit «tempus» formationis, in id intentum ut relatio quaedam communionis et profundae amicitiae enasceretur inter eos et semetipsum. Quibus proinde ipse praeservat profundiorem quandam catechesim relate ad illam quam communibus auditoribus destinat,275 eosque testes efficit silentis suae orationis ad Patrem.276

Hinc est quod Ecclesia omnibus temporibus, quoties de vocationibus sacerdotalibus sollicita est, Christi exemplum imitari satagit. Variae quidem fuerunt, et etiam nunc sunt, concretae formae iuxta quas incubuit Ecclesia in hanc pastoralem navitatem vocationalem, in id tendentem, non ut dumtaxat vocationes ad sacerdotium discerneret, sed ut easdem «comitaretur». At mens, qua excitandae ac sustentandae sunt, eadem manet: ut ad sacerdotium eos tantummodo ducat qui vocati fuerint, eosque adaequata ratione instructos; id est, paratos per liberum adhaesionis responsum ad sese totos tradendos personae Christi Iesu, qui eos ad arctiorem cum se vitam vocat participesque efficit in sua ipsius Salutis missione. Atque in hoc sensu, quod «seminarium» dictum est, variis suis succedentibus formis et, analoga ratione «domus formationis» pro sacerdotibus religiosis, priusquam locus sit vel spatium materiale, spatium est spirituale, per vitae itinerarium, vel atmosphaera quaedam, quae provehit et tuetur integrum formationis processum; id quidem ita ut qui a Deo ad sacerdotium vocatur, evadere possit, per sacramentum Ordinis, viva Christi, Ecclesiae Capitis et Pastoris, imago. Bene ergo Patres synodales, in suo conclusivo nuntio ad Dei Populum, apprehenderunt, modo quodam immediato ac profundo, significationem primigeniam institutionis candidatorum sacerdotii, sine qua ad tantum munus qualificari vix possent, haec asserendo: «Vita in seminario, Evangelii schola, est vita in Christi adsectatione, sicut illa apostolorum; talis vita est permittere se educari a Christo ad Patris et hominum servitium, sub Spiritus Sancti ductu; immo, est Christo bono Pastori se configurari ad melius in Ecclesia et mundo sacerdotale servitium.

Formatio ad sacerdotium est responsionem personalem discere Christi interrogationi: "Amas me?". Responsio pro futuro sacerdote nequit alia esse quam propriae vitae totalis donatio».277

Agitur ergo nunc de vertendo hoc spiritu, nunquam in Ecclesia defecturo, in condiciones sociales, psychologicas, politicas et culturales mundi hodierni, ceterum haud parum varietate et implexitate hinc inde diversas, prout ipsi synodales Patres testati sunt cum referendum erat de diversis Ecclesiis particularibus. Iidemque Patres, sermone licet cauto et anxietudine insignito etsi non minore spe suffulto, patienter alii alios auscultarunt et diutius perspexerunt quaenam aetate nostra viae reperiri possent ut candidatorum sacerdotii institutio in omnibus Ecclesiis hodie perficeretur.

Hinc est quod Adhortatio, cum colligere quodammodo intendat laborum synodalium fructus, constabilire primum debeat quaedam puncta nullatenus movenda; designare dein metas quasdam omnino assequendas; commonstrare omnibus et offerre experientiarum divitias et varietatem methodorum, experimento alicubi comprobatarum. In his evolvendis, Adhortatio seorsum perpendit institutionem quam dicimus «initialem», dein vero eam quam formationem appellamus «permanentem», quin ullibi neglegatur profundius illud vinculum quo altera alteri unitur, et quo utraque ita connectitur ut exinde unum atque organicum exsurgat christianae et sacerdotalis vitae itinerarium. Immoratur denique Adhortatio in perspiciendis aliquibus sic dictis «dimensionibus» seu qualitatibus huiusce institutionis, quam separatim respicit ut humanam, spiritualem, intellectualem, pastoralem. Nonnulla tandem adduntur de locis et de personis quibus tota concredenda sit candidatorum sacerdotii institutio.

I. Dimensiones institutionis sacerdotalis

43. «Absque opportuna humana formatione tota sacerdotalis formatio careret basi».278 Haec Patrum synodalium assertio exprimit non dumtaxat «datum» aliquod quotidie per rationem expostulatum et per experientiam comprobatum, sed exigentiam quae profundiores et specificas habet causas in natura ipsa tum presbyteri qui instituendus est, tum ministerii ad quod aptandus.

Nam presbyter, qui ideo efformatur ut «viva imago» evadat Christi Iesu, Ecclesiae Capitis et Pastoris, eam debet attingere humanam perfectionem quae in Filio Dei, homine facto, splendet, quaeque singulari nitore perlucet in eiusdem cum aliis consuetudine, prout ab Evangelistis nobis transmittitur. Ministerium erit presbyteri Verbum nuntiare, sacramenta tradere, communitatem in caritatem christianam «nomine ac personae Christi» ducere, sed hoc fieri vix potest nisi cum concretis hominibus. «Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum».279 Propterea formatio humana sacerdotis suum exhibet peculiare momentum in relatione ad eos ad quos per missionem suam destinatur. Atque ut eius ministerium sit hominibus credendum atque accipiendum, valde oportet ut sacerdos ea induatur humanitate, in qua homines non obstaculum sed pontem reperiant quo brevius pervenire valeant ad Christum Iesum, hominis Redemptorem; necessarium ergo videtur ut sacerdos, exemplum Illius sequens qui bene «sciebat quid esset in homine»,280 capax reddatur noscendi humani animi profunditatem, eius difficultates et problemata instinctu detegendi, dialogum et animorum propinquitatem promovendi, fiduciam et collaborationem alendi, placida ac obiectiva de omnibus iudicia promendi.

At non proinde ob hanc unice sui ipsius iustam maturationem haec omnia procuranda sunt, sed respiciendum maxime ad futuri ministerii qualitatem: colant igitur qui presbyteri sunt futuri eas humanitatis dotes quibus sic dicta «personalitas» instruitur, aequilibrio mentis insignis, fortis, libera; brevi, quae vere capax sit responsalitates pastorales in sese recipiendi. Sic ergo instruantur candidati ut veritatem ac fidelitatem ament, ut quemvis revereantur, ut iustitiae ductu in omnibus regantur, ut dato verbo fideles perstare noverint, ut compati addiscant, ut sibi ipsis constent seu cohaerentes perstare sciant, ut denique recte de rebus et hominibus iudicent, ut nobilia dumtaxat placita eligere optent.281 Quae omnia, ad institutionem humanam perquam necessaria, brevius atque vehementius a Paulo apostolo recensentur apud Philippenses: «De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate».282 Neque pondere suo destitui videantur quae sequuntur, cum scilicet harum virtutum vere humanarum se ipsum exemplar apud christifideles exhibet: «Quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite».283

Peculiaris momenti dicenda est illa «relationis capacitas» qua quis ad aliorum usum et consuetudinem facilem sese disponit: vere essentialis dos iis presbyteris qui eo in communitate vocabuntur ut «communionis artifices» habeantur. Id secum imprimis fert ut sacerdos ne arrogans neve litigiosus sit, sed mitis et affabilis, hospitalis, verbo et corde sincerus,284 prudens et sciens, benevolens et ad serviendum promptus, capax praeterea suscitandi, secum imprimis sed etiam aliorum inter sese, incorruptas et fraternas relationes; indulgentiae et consolationi facilis.285 Homines hodierni, cum saepe ita vivere cogantur ut, praesertim in maximis opulentioribusque urbibus, vel catervatim vel e contra singulatim a ceteris deserti vivant, vehementius in dies pertrahuntur in eam quam breviore vocabulo «communionem» dicere assuevimus: hoc est hodie eloquentissimum signum necnon efficacissima progrediendi via, a praeconio evangelico nullatenus aliena.

In hoc contextu illa advenit qualitas seu dos, cuius obtentus et difficilior est et magis determinans, maturitas scilicet affectiva, quae cardo est totius fere educationis ad amorem verum et responsalem.

44. Maturitas affectiva conscios atque persuasos praesupponit homines amorem quodammodo habendum esse humanae exsistentiae centrum. Re quidem vera, ut in Encyclica «Redemptor Hominis» scriptum reliquimus: «Homo sine amore vivere nequit. Sibimet manet quiddam quod incomprehensibile est, eiusque vita sensu privatur, nisi invenit amorem, nisi amorem experitur suumque efficit, nisi penitus amorem participat».286 De eo igitur amore hic loquimur qui integram attingit personam, id est, qua physica, psychica atque spiritualis natura est: et qui plenius exprimitur per «significationem coniugalem» ipsius humani corporis, cuius vi sese invicem personae tradunt et accipiunt. Ad intellegendam igitur et exsequendam hanc amoris humani «veritatem» instruitur illa quae «sexualis educatio» nominatur. Quae rursus, si recte intellegitur, eo maxime inserviet ut obviam saltem veniamus illis socialibus et culturalibus placitis, «quae maxima ex parte sexualitatem humanam reddunt "vulgarem", quandoquidem accipiunt eam et exsequuntur anguste misereque iungentes eam corpori soli et nonnisi voluptati singulorum sibi solis consulentium».287 Et quidem, quod ad hanc quaestionem attinet, dolendum saepe est, etiam in familiis ipsis unde vocationes sacerdotales proveniunt, saepe detegi aliam deficere, aliam vero per transversum hac in re ire solitam.

In alio licet simili tantum contextu, difficilior alia sed pariter urgens apparet exigentia cuiusdam sexualitatis educationis, quae tamen vere et plene personalis sit et spatium quodammodo disponat aestimationi et amori castitatis; haec enim virtus est «quae germanam personae maturitatem provehit illamque aptam facit ut revereatur et promoveat "significationem sponsalem" corporis».288

Educatio itaque ad amorem responsalem, sicuti ipsa affectiva personae maturatio, peculiariter necessariae evadunt ei qui, ut presbyter, ad caelibatum vocatur, id est ad offerendam Christo Iesu et Ecclesiae, per Spiritus gratiam ac cum libera propriae voluntatis responsione, sui amoris suaeque sollicitudinis plenitudinem. Atque in prospectu huius caelibatus compromissionis, huiusmodi affectiva maturitas includat necesse est in ipsam relationum humanarum congeriem, quae serena amicitia et profundiore quadam fraternitate distinguitur, magnam eamque vivam ac personalem Christi Iesu dilectionem. Ut recte synodales Patres scripserunt: «Maximi est momenti in maturitate affectiva suscitanda, Christi amor in universali deditione protractus. Ita candidatus, ad caelibatum vocatus, in affectiva maturitate firmum fulcrum inveniet, ut gaudens et fidelis castus vivat».289

Et quia caelibatus charisma, etiam cum authenticum atque voluntarie comprobatum est, non eo ipso tangit naturales affectivitatis inclinationes et instinctus pulsiones, ea maturitas affectiva quae candidatis sacerdotii comparanda est, ditetur insuper per necessariam prudentiam, ut scilicet renuntiare etiam addiscant iis rebus, sub quibus insidiae latere possent; vigiles proinde perstare assuescant circa corpus et spiritum, immo circa aestimationem etiam et reverentiam quae necessario in relationibus interpersonalibus cum viris et feminis intercedunt. Magni pretii adiutorium eis offertur si adaequata educatione instruantur ad eam amicitiam quae exemplum reperiat in illo vinculo fraterni affectus quem Christus ipse vixit dum inter homines versatus est.290

Humana ergo maturitas, et affectiva praesertim, formationem postulant nitore ac robore splendentem, ad eam libertatem quae tandem eadem est ac rationalis oboedientia erga «veritatem» proprii «esse», erga «significationem» vitae, erga «donum sui» quod presbyter amplectitur ut seipsum authentice perficiat.291 Quibus recte perpensis, libertas presbyterum ducet ut sui ipsius dominium perpetuo exerceat, paratumque se continuo testetur ad vincenda ea egoismi ac individualismi certamina quae in uniuscuiusque vitam insidias nectunt; presbyterum, brevi, «hominem ad alteros» efficient, deditioni et servitio proximorum totum traditum. Idque summi erit momenti, quandoquidem ab ea pendet quale dandum responsum sit vocationi, praesertim sacerdotali, et qualis fidelitas erga suscepta onera exspectari possit si difficilia tempora obvenerint. In hoc autem institutionis itinerario ad maturam et responsalem libertatem adquirendam, poterunt valde iuvari candidati si adaequata instruatur vivendi ratio in seminario.292

Intime cum hac educatione ad libertatem responsalem coniungitur educatio ad conscientiam moralem; haec enim, dum ab intima persona expostulat ut prompte ad obligationes morales oboedire assuescat, profundiorem oboedientiae sensum detegit, quippe quae eam exhibeat ut liberam atque consciam responsionem, id est in amore fundatam, erga Dei dilectionem Eiusque desideria: «Humana maturitas sacerdotis specialiter includere debet suae conscientiae efformationem. Candidatus enim, ut obligationes suas erga Deum et Ecclesiam fideliter solvere possit, et fidelium conscientias sapienter dirigere queat, assuescere debet vocem Dei audire, qui loquitur in tabernaculo cordis, et Eius voluntati amanter et firmiter adhaerere».293

45. Ipsa autem humana formatio, si tamen ea comparatur in contextu anthropologiae quae totam respiciat hominis «veritatem», aperienda et complenda est per formationem spiritualem, cum omnis homo a Deo creatus et per Christi sanguinem redemptus, eo vocetur ut, regeneratus «per aquam et Spiritum»,294 «filius in Filio» fiat. In quo efficaci Dei consilio fundatur tota hominis natura, quae, ex ipsa sui constitutione, religiosa effecta est, prout ceterum plane perspicitur, immo et admittitur etiam ab eo qui primos ratiocinandi gressus instituit: homo enim, qui indubitanter cor adeo irrequietum habet ut nonnisi in Domino requiescat,295 ad transcendentiam atque ad absolutum portendere facile demonstratur.

Movetur hinc, ab hac scilicet fundamentali et minime abroganda religionis exigentia, iter illud educativum per quod instruenda est — atque ea potissimum formatio spiritualis dicitur — via relationis et communionis cum Deo; quae iuxta revelationem et christianam experientiam necessario possidet claram proprietatem, quae ex novitate oritur evangelica. Nam «opus Spiritus est, personamque totaliter complectitur; per eam deducitur candidatus ad profundiorem cum Iesu Christo bono Pastore communionem, per eamque perduci quoque valet ad vitam totam Spiritus ductui tradendam, per filialem erga Patrem fiduciam et fidelem erga Ecclesiam benevolentiam et amorem. Formatio huiusmodi nullibi ditiores radices habet nisi quas in crucis experientia iacit, per quam unam sacerdoti patet aditus, in profundiore communione, ad Paschalis Mysterii plenitudinem».296

Agitur ergo, ut perspicue apparet, de ea formatione spirituali quae, etsi communiore quodam modo christifidelibus instruenda est, postulat nihilominus ut, quoties de presbytero ac de eius ministerio agitur, aptanda appareat ad tanti muneris peculiaritates. Atque, ut pro quovis christifideli omnis efformatio spiritualis centrum et unitatem reponat necesse est in eorum «christianos esse» et «christiane vivere», id est, ut nova in Christo enascatur creatura quae per Spiritum incedat, ita pro presbytero eo portendenda spiritualis institutio est ut ipsa fiat velut cor, quod unitatem vitamque conferat iis omnibus per quae presbyter dicitur et est. Quae omnia perspicue asserta sunt a synodalibus Patribus hisce simplicioribus verbis: «Sine formatione spirituali eius pastoralis formatio absque basi procederet»,297 idque potissimum quia «formatio spiritualis tanquam elementum maximi momenti est in sacerdotali educatione».298

Praecipua materies formationis spiritualis in concreto ad presbyteratum itinerario, apte acta est in Conciliari Decreto «Optatam Totius»: «Institutio spiritualis ... ita impertiatur ut alumni cum Patre, per Filium Eius Iesum Christum, in Spiritu Sancto familiari et assidua societate vivere discant. Per sacram ordinationem Christo Sacerdoti configurandi, etiam intima totius vitae consortione, ut amici, Ei adhaerere assuescant. Eius Mysterium Paschale ita vivant ut in illud initiare sciant plebem sibi committendam. Christum quaerere edoceantur in verbi Dei fideli meditatione, in actuosa cum sacrosanctis Ecclesiae Mysteriis communicatione, imprimis in Eucharistia et in officio divino; in Episcopo qui eos mittit, et in hominibus ad quos mittuntur: praesertim pauperibus, parvulis, infirmis, peccatoribus et incredulis. Beatissimam Virginem Mariam, quae a Christo Iesu in cruce moriente discipulo data est uti mater, filiali fiducia diligant et colant».299

46. Perpendendus est hic conciliaris textus cura quadam et amore, cum erui ex ipso facile possit quinam potiores valores censendi sint, vel quaenam exigentiae praecipuae pro itinere spirituali cuiuslibet candidati sacerdotii.

Atque is imprimis eminet valor, qui ab eisdem exigit «ut intime ad Christum Iesum uniti» vivant. Haec enim unio, in baptismate radicata et per Eucharistiam nutrita, exprimenda in quotidiana vita est per perfectam sui atque permanentem renovationem. Nam intimior cum Sanctissima Trinitate communio, id est, nova illa gratiae vita, quae Dei filios efficit — praecipua, eaque ingens, credentium novitas — totum eorumdem «esse» et «operari» pertingere nata est, cum mysterium ipsum constituat humanae existentiae, prout haec influxui Spiritus subest, et consequenter constituere ipsa debeat novum christianae vitae «ethos». Eamque miram christianae vitae conformationem, per quam totius spiritualis vitae cor attingitur, nos Iesus Christus edocuit ac per allegoriam vitis et palmitum mire illustravit: «Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est... Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructus a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere».300

Nec desunt in hodierna quidem cultura valores spirituales ac religiosi, cum omnis homo, etiam cum saepe opposita ostentare contingat, tamen Dei fame et siti indefesse afficiatur. Aliunde ipsa christiana religio, cum properanter a plerisque velut una de multis religio censeatur, in id discrimen venit ut nihil superius vulgus videatur offerre praeter bonam ethicam socialem, in hominis servitium eximie valentem. At celatur saepe vel vulgum effugit mira eius atque historica «novitas», quae vel immotos animos evertere posset si intimius apprehenderetur; quippe quae sese ut «mysterium» revelet. Atque id mysterium, advenientis scilicet ad nos Dei Filii, hominis facti, quod iis omnibus qui illud receperint «potestatem dat filios Dei fieri»,301 nuntium fit, immo donum, personalis cuiusdam foederis dilectionis et vitae Dei cum homine. Id igitur praeconium, mirae cuiusdam et beatificantis novitatis,302 tunc tantum presbyteri aliis communicare poterunt cum per adaequatam institutionem spiritualem, huiusce mysterii intimiorem notitiam et indesinentem experientiam adquisierint.

Textus hic conciliaris, cum absolutam christiani mysterii transcendentiam satis declaraverit, non neglegit in clariorem lucem ponere eam intimam futuri presbyteri cum Iesu communionem per quandam amicitiae formam esse potissimum exhibendam. Neque haec quantumvis altior aspiratio absurda homini censenda est: donum solius Christi est, qui suis edixerat apostolis: «Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis».303

Alterum altioris pretii valorem ipse conciliaris textus deinceps enuntiat Iesu quaesitionem: «Doceantur Christum quaerere». Id enim, simul cum «Deum quaerere», argumentum fit in spiritualitate christiana classicum, quod tum potissimum locum sibi proprium habere dicitur, ubi de apostolorum vocatione est eloquendum. Ioannes enim, enarrans quae duobus primis Iesu discipulis evenerunt, ea perspicue eminere facit per quae huiusmodi quaesitio illustratur, cum Iesum ipsum incipientem inducit: «Quid quaeritis?». Quem uterque vicissim interrogant: «Rabbi, ubi manes?». Et prosequitur evangelista: «Dicit eis: Venite et videbitis. Venerunt ergo et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo».304 Hoc ergo asserendum plane est: vitam spiritualem eorum qui ad sacerdotium sese parant tum exactius definiri, cum potissimum haec innuitur quaesitio.

Tum candidatus in «inveniendum» Magistrum totus protenditur, cum Eumdem subsequitur, ut in communione cum Ipso maneat. Similiter in ministerio et vita sacerdotali erit perpetuo continuanda huiusmodi quaesitio cum nunquam exhauriri possit illud ingens mysterium imitationis et participationis e Christi vita et exemplo. Itemque continuandus erit conatus hic Magistrum «inveniendi»; id in aliorum beneficium erit aggrediendum, ut nempe in aliis quoque excitetur desiderium tantum Magistrum reperiendi. Id vero, quod ad nos attinet, praestari aliis potest per nostram vitae «experientiam», si eam alii quoque detexerint esse compartiendam. Atque haec potissimum fuit via qua Andreas usus est ut Simonem fratrem ad Iesum adduceret. «Andreas enim — ut scribit evangelista Ioannes — invenit primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). Adduxit eum ad Iesum».305 Sic ergo etiam Simon, ut apostolus sit, in Messiae adsectationem vocabitur: «Intuitus eum Iesus dixit: Tu es Simon, filius Ioannis; tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus)».306

Quaerendum nunc venit quid in vita spirituali sibi velit «Christum quaerere». Et ubi Eum inveniemus? «Magister, ubi manes?». Conciliare decretum «Optatam Totius» triplicem designare viam videtur cum haec deinceps innuit: «Fidelem verbi Dei meditationem; active in sacrosanctis Ecclesiae mysteriis interesse; caritatis servitia erga tenuiores vel "parvulos" amplecti». Id est, cum enuntiat tres altioris pretii valores, per quos institutio spiritualis candidatorum sacerdotii ulterius describitur.

47. Elementum imprimis essentiale pro formatione spirituali est Verbi Dei lectio, humilis et amabilis auscultatio illius qui loquitur. Scilicet tum tantum propria vocatio detegitur et propria adimpletur missio cum utraque in luce et vi Verbi Dei perspicitur, intellegitur, amatur; cum utramque sic tantummodo amplecti decrevimus. Adeo ut integra hominis existentia tum dumtaxat plenum et unitarium attingat sensum, cum velut terminus appareat tum Verbi Dei hominem vocantis, tum verbi hominis ad Deum responsum dantis. Familiaris quidem cum Dei Verbo consuetudo facilius reddet necessariae conversionis itinerarium: conversio quippe non in eo solum ponitur ut per mali detestationem uni bono adhaereamus, sed in eo quoque ut mens et cor sola Dei cogitatione nutriantur, unde una fides, eaque ut responsio Verbo, evadat novum iudicandi et aestimandi criterium, erga homines et res, erga eventus et quaestiones.

Supponunt sane omnia haec ut ad Dei Verbum accedat homo, idque exaudiat, ut divinum est Verbum; tum Deum ipsum invenire fas erit, hominem alloquentem; sed invenietur et Christus, Dei Verbum, idemque Veritas, quae simul et Via est et Vita.307 Leguntur scilicet «scriptu- rae» et exaudiuntur «verba», Dei nempe «Verbum», ut Concilium commeminit: «Sacrae autem scripturae Verbum Dei continent, et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt».308 Atque idem subsequitur Concilium: «Hac itaque revelatione Deus invisibilis 309 ex abundantia caritatis suae homines tanquam amicos alloquitur 310 et cum eis conversatur,311 ut eos ad societatem secum invitet in eamque suscipiat».312

Notitia ergo haec, per amorem quaesita, et familiaritas, per orationem cum Dei Verbo obtenta, peculiarem induunt significationem pro presbyterorum prophetico ministerio; cuius utraque condicio insuperabilis fere exstat, sine qua adimpleri vix poterit ministerium, in contextu praesertim «novae evangelizationis» ad quam hodie Ecclesia advocatur. Recte igitur Concilium admonet: «Clericos omnes, imprimis Christi sacerdotes ceterosque qui ut diaconi vel catechiste ministerio verbi legitime instant, assidua lectione sacra atque exquisito studio in Scripturis haerere necesse est, ne quis eorum fiat "Verbi Dei inanis forinsecus praedicator, qui non est intus auditor" 313».314

Prima ergo ac praecipua forma responsionis ad Verbum reponitur in oratione, quae eo ipso constituit valorem et primariam exigentiam in quavis formatione spirituali. Haec autem, si adaequata sit, eo candidatos sacerdotii perducere tenetur, ut experimento noverint verum christianae orationis sensum, in eo demum inveniendum ut sit occursus vivus et personalis cum Patre, per Unigenitum Filium, sub actione Spiritus, id est, ut instauret dialogum qui inseratur in id filiale colloquium quod Iesus cum Patre apertum perpetuo habet. Neque secundarii ordinis in sacerdotis missione habeatur ut ipse sit quoque «ad orationem educator»; quod munus, alios scilicet ad scholam orationis formandi, tum tantum sustinere valebit cum ipse et ad orationem institutus sit et in schola Iesu auditor esse perseveret. Atque haec a sacerdotibus homines expostulant: «Est enim sacerdos, Dei homo; is nempe qui ad Deum pertinet et a quo, ut Deum cogitemus, impellimur. Cum Epistola ad Hebraeos de Christo loquitur, Is ita describitur tanquam "misericors et fidelis pontifex in his, quae sunt ad Deum" 315 ... Recte igitur exspectant christifi deles reperturos se in sacerdote esse non eum tantum qui ipsos excipiat, benevolenter exaudiat, testimonio comitatis hortetur, sed hominem praesertim qui ipsos ad Deum adducat, ipsorumque oculos ad Ipsum convertat. Necesse proinde est ut sacerdos ita formetur ut intimioris cum Deo colloquii capax exsistat. Id ergo noverint qui sese ad sacerdotium parant, plenitudinem sacerdotalis vitae nunquam se impleturos nisi se totos Christo, et per Christum, Ipsi demum Patri, in donum tradiderint».316

Necessaria ad orationem paedagogica via, in contextu agitatione et rumore inquinato veluti hac in nostra aetate, est formatio ad altam humanam significationem adque «silentii cultum». Silentium enim spiritualem quandam secumfert atmosphaeram, quae necessaria praedicatur ad praesentem Deum persentiendum et ad sese Ipsi tradendum.317

48. Orationis christianae culmen Eucharistia occupat, quae vicissim sese proponit tanquam sacramentorum et Liturgiae Horarum culmen et fontem. Est proinde educatio quaedam liturgica, pro institutione christiana cuiusvis etiam christifidelis sed maxime pro sacerdote, plane necessaria, idque eo sensu ut per eam plena et vitalis insertio obtineatur in paschale Christi morientis et resurgentis mysterium, quod Eumdem praesentem et operantem exhibet in Ecclesiae sacramentis. Communio enim cum Deo, totius vitae spiritualis fulcrum, sacramentorum fructus est et donum: sed pariter munus evadit atque responsalitas quam sacramenta ipsa tradunt libertati credentis, qui proinde impellitur ad eamdem communionem vivendam in optionibus, placitis, habitibus, actionibus vitae suae quotidianae. In eo sensu «gratia» quae novam reddit christianam vitam, est gratia Christi morientis et resurgentis, quam per sacramenta eius Spiritus, sanctus et sanctificator, effundere perseverat: unde «nova lex», quae ducere ac normis instruere christianam vitam debet, inscribitur per sacramenta in «corde novo». Estque caritatis lex erga Deum et fratres quasi responsio et protractio caritatis Dei erga homines, prout in sacramentis significatur et perficitur. Valor ergo huius plenae, consciae et actuosae participationis318 in celebratione sacramentorum fa- cile percipitur propter donum et munus «caritatis pastoralis», quae velut anima est ministerii sacerdotalis.

Id valere vel maxime dicendum est in Eucharistia, quae memoria est Christi sacrificalis mortis et gloriosae resurrectionis, itemque «pietatis sacramentum, unitatis signum, caritatis vinculum»;319 paschale item convivium «in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur»,320 Iamvero sacerdotes, cum sacrarum rerum administri sint, id praesertim exercent in Missae sacrificio:321 quorum, ut scimus, locum nemo occupare potest, cum nulla possit oblatio eucharistica nisi per sacerdotem Deo praesentari.

Elucet hinc singulare Eucharistiae momentum pro vita et ministerio sacerdotali, et consequenter pro loco quo ea ponenda sit in formatione spirituali candidatorum sacerdotii. Sinite Nos id magna cum simplicitate et concreto utentes sermone, hic iterare: «Conveniens omnino est ut seminaristae accedere quotidie assuescant celebrationi eucharisticae, ita ut deinceps velut iussum sibi habeant eum qui vitae sacerdotalis mos tantummodo est, missam quotidie celebrandi. Assuescant etiam celebrationem eucharisticam considerare velut praecipuum diei momentum, cuius proinde active participes sint, nullo modo consuetudinem sequentes. Quod autem praecipuum in educatione est, candidati sacerdotii condiciones quae ad Eucharistiam proprie requiruntur perquirant: gratitudinem scilicet, quandoquidem Eucharistia est "gratiarum actio", imprimis Deo exhibeant pro beneficiis superne acceptis; dein habitum afferant oblativum, eo animos inclinantem ut cum oblatione eucharistica Christi, etiam propria personalis oblatio praesentetur. Colant item caritatem, quae per sacramentum nutritur et per id ad unitatem et ad rerum communicationem perducit. Desiderium denique contemplationis et orationis foveant, cum sub specie eucharistica doceamur Christum realiter adesse».322

Omittenda nullatenus est, immo vehementius extollenda, invitatio, quandoquidem de formatione spirituali agitur, ad denuo animadvertendum quantum pulchritudinis et gaudii secum ferat Paenitentiae sacramentum. In ea cultura hodierna, quae per renovatas et subtiliores auto-iustificationis formas, in eo iam est ut ipsum «peccati sensum» fataliter perdat, et consequenter nesciat quantum gaudii et consolationis sit in expetitae indulgentiae assecutione 323 et in occursu cum Deo, qui «dives est in misericordia» 324 urgens adest necessitas instituendi eos qui sacerdotes futuri sunt ad Paenitentiae virtutem, quam sapienter docere pergit Ecclesia per anni liturgici celebrationes et tempora, et quae plenitudinem sui obtinet in reconciliationis sacramento. Hinc manant asceseos vel interioris disciplinae sensus, sacrificii et abnegationis spiritus, laboris et crucis acceptatio. Quae omnia summi cuiusdam pretii elementa sunt pro vita spirituali, licet saepe appareant veluti ardua obstacula iis candidatis ad sacerdotium qui, cum inter vitae commoditates adoleverint, eo ipso longius abierant etiam a comprehensione horum valorum, a quibus aliunde adeo recedunt exempla ipsa et somnia quae per communicationis media vulgantur, etiam in iis mundi plagis ubi vitae paupertas viget et austeritas experimento vivitur etiam inter iuvenes. Ob haec omnia, sed maxime ut ad Christi Boni Pastoris exemplum candidati etiam «radicaliorem sui donationem» exsequantur, quippe quae sacerdotum insigne sit. Patres synodales scripserunt: «Hodiernae culturae saecularistae, in voluptatem, cupiditatem habendi et hedonismum propellenti, Presbyter respondere debet; et ideo opus est ei ad hunc finem consequendum cum imo et salvifico sensu crucis, quae in medio Paschalis mysterii est, efformari. Propter hanc identificationem sacerdotis cum Christo crucifixo, quatenus servo, mundus austeritatis, doloris et etiam martyrii valorem reperire potest in hodierna cultura saecularismo cupiditate et hedonismo imbuta».325

49. Secum etiam spiritualis efformatio fert ut addiscat presbyter Christum in hominibus quaerere.

Est quidem vita spiritualis aliquid quod interius latet, quod intimitatem cum Deo insequitur, vita scilicet orationis et contemplationis. At hic potissimum cum Deo occursus, et inventio quod illius amor sit Patris erga omnes amor, secum exigentiam ferunt, eamque minime abiciendam, proximum conveniendi seseque in aliorum bonum donandi, idque in eo humili ac liberali servitio exhibendo, quod Iesus christifidelibus omnibus tanquam vitae programma tradidit cum discipulorum suorum pedes lavit: «Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis».326

Haec efformatio ad liberale atque gratuitum sui donum, cum foveatur per ipsam formam vitae communitariae prout ea de more instruitur pro candidatis sacerdotii parandis, condicio evadit iis potissimum qui velut epiphania et imago esse decreverunt Boni Pastoris, vitam pro ovibus suis ponentis.327 Sub hac luce, formatio spiritualis, quae dilatare in sese tenetur eam quam habet intrinsecam dimensionem pastoralem vel caritativam, poterit in eum finem utiliter iuvari per adaequatam, id est fortem sed teneram, devotionem erga Christi Cor, ut opportune innuerunt ipsi Synodales Patres: «Sacerdotes futuros in spiritualitate Cordis Domini efformare comportaret vitam ducere concinentem amori et affectui Christi Sacerdotis vel Boni Pastoris: amori Eius erga Patrem in Spiritu Sancto, amori Eius erga homines usque ad vitam suam in immolatione donandam».328

Sacerdos itaque, «homo caritatis» est, et talis est formandus ut educare alios valeat ad Christi imitationem et ad Eius fraterni amoris mandatum.329 Sed id ipsum in sese refundit, ut scilicet continuo se Spiritui credat in Christi dilectionem educandum. Hinc apparet praeparationem ad sacerdotium non posse non secum ferre formationem ad caritatem, ad eam quam hodie «peculiarem et praeferentem amorem pauperiorum» dicimus, in quibus nempe, Iesu praesentiam 330 Eiusque misericordem erga peccatores benevolentiam fides detegit.

In hac amplioris caritatis via, quae in donum sui per amorem ducit, proximiorem locum invenit, in formatione spirituali sacerdotis, educatio ad oboedientiam, ad caelibatum, ad paupertatem.331 Quem locum ita Concilium prospiciebat cum candidatos hisce verbis invitabat: «Clarissime intellegant alumni, se non dominatui nec honoribus destinari, sed totos servitio Dei et pastorali ministerio mancipari. Peculiari sollicitudine in sacerdotali oboedientia, in pauperis vitae ratione, et in sui abnegandi spiritu ita excolantur, ut etiam ea quae licita sunt sed non expediunt, prompte abdicare et Christo crucifixo se conformare assuescant».332

50. Formatio ergo spiritualis illorum qui ad vivendum caelibatum vocantur peculiarem attentionem praestet necesse est ut eos doceat illum novisse, aestimare, amare et vivere prout sua natura est, et propter veros suos fines, scilicet ob rationes tantummodo evangelicas, spirituales, pastorales. In quarum praeparatione primo loco ponenda est castitatis virtus, ea scilicet quae dignitatem tribuit humanis relationibus atque adducit «ad experiendum amorem sincerum, humanum, fraternum, personalem atque immolatum in exemplum Christi erga omnes ac singulos, praesertim vero pauperes, afflictos, aequales».333

Sacerdotalis quidem caelibatus castitatem denotat quibusdam peculiaritatibus propter quas presbyteri «societati coniugali propter Regnum caelorum 334 renuntiantes, Domino adhaerent amore indiviso novo Foederi intime congruente, futuri saeculi resurrectioni testimonium exhibente;335 et aptissimum consequuntur auxilium ad eam perfectam caritatem continuo exercendam, qua in ministerio sacerdotali omnia omnibus fieri valeant».336 Quare presbyteralis caelibatus considerandus haud venit velut norma dumtaxat iuridica vel exterior quaedam condicio qua quis ad Ordinem suscipiendum admittatur, sed ut valor profunde connexus cum sacra Ordinatione qua presbyter ad Christum, bonum Pastorem et Ecclesiae Sponsum, erit configurandus, scilicet velut optio maioris cuiusdam atque indivisibilis amoris erga Christum eiusque Ecclesiam, in plena et alacri cordis disponibilitate pro ministerio pastorali. Habendus ergo caelibatus est specialis gratia, donum: «non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est».337 Est ergo caelibatus gratia quaedam, quae eamdem suscipientem non excipit, sed potius singulari ab eo rigore, conscientem et liberam responsionem exigit. Atque huiusmodi spiritus charisma sufficientem secum fert gratiam per quam, iis qui caelibatum amplexi sunt, eius obligationibus fideles per totam vitam perseverant, et alacriter ac benevolenter onera eidem connexa sustinent. In formatione proinde ad presbyteralem caelibatum tutanda imprimis erit conscientia de «pretioso Dei dono recepto»,338 quae presbyterum ad orationem perducat et ad invigilandum ne ullis insidiis tantum donum pessumdetur.

Sacerdos itaque, in caelibatu vivens, totus vacare potest ministerio suo in Dei populo adimplendo. Peculiariter autem, dum virginitatis valori evangelico testimonium praebet, christianos coniuges sustentare non desinet ut plenius «magnum sacramentum» vivant quod signum est Christi Sponsi amoris erga Sponsam Ecclesiam, unde presbyteri fidelitas erga caelibatum adiutorio etiam esse valeat ipsorum coniugum fidelitati.339

Momentum ergo et subtilitas huiusce formationis ad caelibatum presbyteralem in hisce hodiernis adiunctis socio-culturalibus, synodales Patres induxerunt ut quaedam prospicerent, quae ceterum iamdiu per sapientis Matris Ecclesiae vigilantiam usui valida comprobata fuerant. Quae cum auctoritate huc denuo afferuntur, velut criteria in formatione castitatis ad caelibatum adhibenda: «Episcopi una cum rectoribus seminariorum et directoribus spiritualibus principia statuant, criteria praebeant et auxilia adstruant ad discernendum in hac materia.

Sollicitudo Episcopi et vita fraterna inter sacerdotes pro formatione ad castitatem in caelibato summi momenti sunt.

In seminario, in eius nempe programmate formationis, caelibatus debet clare praesentari, sine ulla ambiguitate et modo positivo. Seminarista gradum maturitatis psychicae et sexualis necnon vitam orationis assiduam et sanam habere debet, seque sub directione cuiusdam patris spiritualis collocare. Director spiritualis seminaristam adiuvare debet ut ipse ad maturam et liberam decisionem perveniat, quae in aestimatione amicitiae sacerdotalis et autodisciplinae necnon acceptatione solitudinis fundetur atque in recto statu personali physico et psychologico. Ad hoc seminaristae bene cognoscant doctrinam Concilii Vaticani II necnon Encyclicam "Sacerdotalis Caelibatus", et Instructionem pro formatione ad caelibatum sacerdotalem a Congregatione pro Institutione Catholica anno 1974 editam.

Ut seminarista libera decisione caelibatum sacerdotalem propter Regnum Caelorum amplecti possit, necesse est ipsum intellegere quae sint indoles christiana et vere humana necnon finis sexualitatis in matrimonio et in caelibatu. Necesse est etiam instruere christifideles circa causas evangelicas spirituales et pastorales ad caelibatum sacerdotalem pertinentes et eos educare ut adiuvent presbyteros amicitia, comprehensione et collaboratione».340

51. Formatio intellectualis, licet suam habeat peculiaritatem, sic cum formatione humana et spirituali connectitur, ut earum necessaria significatio fiat: sese enim ita fingit tanquam necessariam intellectus postulationem, per quam homo «divinae mentis lumen participat» 341 et eam proinde sapientiam adipisci conatur quae vicissim vias detegat ad Deum vere inveniendum Eique plene adhaerendum.

Formatio intellectualis candidatorum sacerdotii rationem sui peculiarem reponit in ipsa natura ministerii ordinati, suamque hodiernam urgentiam exhibet pro contentione «novae cuiusdam evangelizationis» ad quam Dominus Ecclesiam suam provocat adventante tertio millennio. «Si iam omnis christianus paratus esse debet ad defensionem fidei et spei quae in nobis vivit,342 multo magis candidati sacerdotii et presbyteri diligentem curam habeant de valore formationis intellectualis in educatione et in navitate pastorali, quia propter salutem fratrum sororumque semper profundiorem cognitionem mysteriorum divinorum quaerere debent».343 Hodiernarum autem rerum condicio, graviter per indifferentiam religiosam sauciata, et simul per fiduciae crisim erga veram rationis capacitatem veritatem obiectivam et universalem assequendi, immo, per nova illa problemata et subtiliores quaestiones quas secum ferunt inventa scientifica et technologica nuperrime increbrescentia, excellentius exigit vel profundius formationis intellectualis exemplar, quo etiam sacerdotes capaciores fiant immutabile Christi Evangelium etiam in huiusmodi rerum contextu nuntiandi, idemque credibile exhibendi adversus legitimas humanae rationis exigentias. His illud adiungatur quod ex eo phaenomeno quod hodie pluralismus dicitur provenit; qui pluralismus, quem homines hodierni non in civili dumtaxat sed etiam in ecclesiali consortione impensius in dies persentiunt, peculiarem expostulare videtur criticae discretionis aptitudinem: eaque difficultas nova fit causa cur exigentior in dies formatio intellectualis sit perspicienda.

Hic autem aspectus «pastoralis» formationis intellectualis ea confirmat ac roborat, quae superius innuebantur de unitate totius processus educationis, cum is adeo multa in unum debeat complecti. Unde studendi alacritas, quae maior portio est vitae illius qui sese ad sacerdotium comparat, nullatenus censenda est exterior quaedam vel secundaria pars maturationis humanae, christianae, spiritualis et vocationalis; re vera, per studium, theologiae praesertim, futurus sacerdos, adhaeret Verbo Dei, incrementa quotidie affert vitae suae spirituali, aptior in dies fit ad pastorale munus suscipiendum. Atque is est multiplex et unius conspectus finis quem studiis theologicis Concilium assignat,344 prout deinceps in huius Synodi Instrumento laboris receptus fuerat: «Haec autem intellectualis formatio, ut pro rei pastoralis exigentiis vere efficax evadat, coniungenda est cum eo itinere spirituali in quo personalis Dei fiat experientia: scilicet ut candidati non sola notionum scientia ditentur, sed eum tingant cordium intuitum, ut Dei mysterium ipsi primo "videre" valeant, dein communicare inter fratres sciant».345

52. Peculiare quoddam intellectualis formationis momentum reponitur quoque in philosophiae studio, quod eo perducit ut profundior adquiratur comprehensio atque interpretatio personae hominis, eius libertatis, eius cum mundo et Deo rationis. Philosophia ergo apparet res instantis cuiusdam necessitatis, nec solum ob vinculum quod intercedit inter argumenta philosophica et salutis mysterium, in cuius quaestionis studium scientia theologica incumbit sub superiore luce fidei,346 sed etiam urgente eo statu culturali hodie ubique propemodum imperante, qui «subiectivismum» velut veritatis criterium et mensuram extollit: una dumtaxat rectaque philosophia iuvare valet petitores sacerdotii ad reflexam adquirendam conscientiam rationis intercedentis inter humanum animum et veritatem: quae nobis veritas nusquam plene nisi in Christo revelatur. Nec minoris pretii habenda philosophia est in tutanda «veritatis certitudine», in qua una niti potest totalis ac personalis sui donatio, per quam presbyter sese Iesu et Ecclesiae tradit. Nam facile quilibet intellegit cur concretissimae quaedam quaestiones, v.g. quae vera sit identitas presbyteri et ipsius missionis apostolicae ac missionariae, profundius nectantur cum minime abstracta alia interrogatione, quid scilicet ipsa veritas sit: nisi enim certitudo de veritate adsit, quis vitam suam in certamen ultimum adducat, vel valeat aliorum vitas vere exquirere?

Philosophia haud parvo est auxilio in formatione intellectuali candidati augenda «cultu veritatis», quadam videlicet amanti veneratione veritatis, quae efficit ut veritatem homines dispiciant non veluti rem ab homine creatam et ad mensuram perductam, sed homini dono datam a Deo, qui est Ipse summa Veritas; et ipsam humanam rationem, licet difficulter saepe limitibus adstrictam, veritatem obiectivam et universalem nancisci posse, illam saltem quae ad Deum respicit et radicalem propriae existentiae sensum; neque fidem posse rationem et laborem «ratiocinandi» circa sui ipsius ambitum neglegere, ut egregie testata est acutissima divi Augustini mens: «Desideravi intellectu videre quod credidi, et multum disputavi et laboravi».347

Iuvare item magnopere poterunt, ad profundiorem hominis comprehensionem habendam ac phaenomenorum et processuum, per quae hominum societas evolvitur, illae quae dicuntur «scientiae de homine», quarum auxilio ministerium pastorale melius et quam maxime «incarnatum» exerceri poterit; tales sunt sociologia, psychologia, oeconomicae ac politicae scientiae, necnon scientia communicationis socialis. Quae omnes, in eo saltem ambitu quem scientiae positivae vel descriptivae replere natae sunt, valde eum qui futurus erit sacerdos iuvabunt in dilatanda ea temporum convenientia, qua Christus Ipse vivere voluit. «Christus enim — ut aliquando Paulus VI edixit — aetate coniunxit se cum concretis hominibus, neque eorum sermone loqui recusavit. Quivis ergo animus desideret Ei fidelis esse, ut huiusmodi temporum convenientia ad homines nostri temporis protrahatur».348

53. Formatio autem intellectualis eius qui sacerdos futurus est, fundamentum naturale ac praecipuum habet in sacra doctrina, id est in theologia. Huiusce vero valor et authenticitas pendet potissimum a scrupulosa reverentia naturae ipsius theologiae, quam compendio ita synodales Patres descripserunt: «Vera theologia ex fide venit et ad fidem ducere intendit».349 Atque ea est ac semper fuit ratio quam Ecclesia, et eius nominatim Magisterium, constanter servari voluit. Eandemque secuti sunt ii praegrandes theologi qui Ecclesiae depositum nunquam per saecula ditare omiserunt. Quorum divus Thomas apertissime asserit fidem esse veluti theologiae habitum, id est permanens operandi principium,350 et theologiam totam ad fidem nutriendam ordinari.351

Est proinde theologus vir credens, id est fide nutritus homo; sed is credens, qui sese etiam de fide interrogat (fidem quaerens intellectum), ut eandem scilicet profundius intellegat. Unde uterque aspectus, et fides et eiusdem matura commentatio, penitus inter sese connectuntur; in hac intima utriusque coordinatione et mutua penetratione reponenda est vera theologiae natura, in qua decernitur tum de eiusdem deposito, tum de modis ac de spiritu quibus sacra doctrina elaboratur et inspicitur.

Sicuti fides, in quam theologia exitum simul et adventum habet, personalem credentis rationem aperit cum Christo, in Ecclesia, ita et theologia intrinsecas secum fert notas christologicas et ecclesiales, quas petitor sacerdotii scienter assumat necesse est, non modo ob ea quibus vita ipsius implicatur, sed etiam ob ea quae eius pastorale ministerium attingunt. Si Dei Verbi acceptatio est fides, eo ipso convertitur in credentis radicale responsum Christo Iesu datum, qui Verbum Dei est plenum ac definitivum mundo traditum.352 Consequitur ut reflexio theologica nullibi centrum sui reperire possit nisi in Christo Iesu Dei Sapientia: itemque consequitur ut ipsa maturior commentatio habenda sit velut participatio cogitationis Christi 353 eadem ratione ac nascuntur humanae aliae scientiae (scientia fidei). Unoque tempore fides credentem ad Ecclesiam applicat atque eius vitae efficit participem, cum sit Ecclesia «communitas fidei». Unde sequitur habere theologiam veram dimensionem ecclesialem, quippe quae sit matura circa Ecclesiae fidem meditatio a theologo edita, prout est Ecclesiae membrum.354

Hi christologici ac ecclesiales prospectus, qui suapte natura ad theologiam pertinent, vocatos ad sacerdotium iuvant tum ut scientificam laborandi rationem sibi familiarem reddant, tum praesertim ut maiorem in dies dilectionem excitent erga Christum et eius Ecclesiam; per quem amorem, dum ipsorum vita spiritualis abunde nutritur, vis quoque et alacritas confertur ipsorum ministerio. Ea in votis erant Concilii Vaticani II, cum, studia ecclesiastica aptius recognoscere volens, sic de varietate disciplinarum philosophicarum et theologicarum edixerat: «Disciplinae philosophicae ac theologicae aptius componantur et concordi ratione conspirent ad alumnorum mentibus magis magisque aperiendum mysterium Christi, quod totam generis humani historiam afficit, in Ecclesiam iugiter influit et ministerio sacerdotali praecipue operatur».355

Formatio intellectus theologica et vita spiritualis, peculiariter orandi consuetudo, inter se optime conveniunt seseque mutuo adiuvant, cum nec ardori studiorum obstent, nec orationis saporem et gustum atterant. Probe a divo Bonaventura admonemur: «Ne quis forte credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine caritate, intellegentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata».356

54. Implexum sane hoc laboriosissimum opus est formationem theologicam ad amussim instruere. Vocatus ad sacerdotium sic ducendus est, ut ampliorem ac unius conspectus visionem nanciscatur de veritatibus a Deo in Christo Iesu revelatis itemque de plena et integra fidei experientia, quam vivit Ecclesia; at hinc exsurgit difficultas: qua ratione dignosci possint christianae veritates «omnes», congruenti praesertim visione, nulla earum ad arbitrium neglecta. Petitor sacerdotii ita erit adiuvandus, ut synthesim conficiat in quam diversarum disciplinarum theologicarum summa quaeque vergat, cum nulla earum certum verumque valorem nanciscatur, nisi profundius singulae ad invicem ordinentur.

In fide diligenter consideranda in duas partes se movet scientia theologica. Prior pertinet ad inquisitionem Verbi Dei; Verbi scilicet in Sacro Libro scripti, quod vivax Ecclesiae Traditio celebrat et Magisterium Ecclesiae cum auctoritate interpretatur. Hinc est studium Sacrae Scripturae, «quae universae theologiae velut anima esse debet»;357 dein cognitio Patrum Ecclesiae et librorum liturgicorum, historiae Ecclesiae eiusque praeceptorum. Alterum autem est iter hominis, qui cum Deo interloquitur; qui homo ad «credendum» invitatur et ad «vivendum», ad «communicandum» cum aliis fidem vel christianum «ethos»: hinc studia theologiae dogmaticae, theologiae moralis, theologiae spiritualis, iuris canonici atque theologiae pastoralis.

Respectus autem credentis hominis efficit ut scientia theologica praecipue inspiciat sive necessitudines permanentes inter fidem et rationem intercedentes sive necessitates quasdam rerum socialium et culturalium, prout eae hodie volvuntur. Priori rei operam dat «theologia fundamentalis», quam dicunt, cuius obiectum est factum ipsum Revelationis christianae eiusque in Ecclesia transmissio. Ad alteram rem spectant illae disciplinae, quae, ut responsum darent urgentioribus mentis humanae quaestionibus, ampliorem de singulis tractationem excitarunt; eius modi est studium doctrinae socialis Ecclesiae, quod «quodammodo pertinet... ad theologiam, peculiariter ad theologiam moralem»,358 et habendum est inter «essentialia elementa» sic dictae «novae evangelizationis», nam socialem magisterii virtutem praebent cuiusdam instrumenti ad evangelizandum».359 Atque idem fac repetas de inquirendi ratione, in missionem, in oecumenismum, in Iudaismum, in Islam, et in ceteras religiones non christianas.

55. Formatio theologica nostrae aetatis cavere debet problematibus quibusdam, quae non raro difficultates, tensionem, confusionem in interiore Ecclesiae vita suscitant. Cogitari potest ratio inter Magisterii placita et dissertationes theologicas quae non semper videtur qualis esse deberet per concordiam et collaborationem utriusque partis.

Re vera «vivum Ecclesiae Magisterium et theologia, licet dona et munera habeant diversa, eosdem ultimatim habent fines; ut scilicet Dei Populum in veritate, quae liberos facit, conservet, et ita velut "nationum lux" fiat. Hoc autem erga ecclesialem communitatem ministerium theologicum, quodammodo cum Magisterio in mutuam relationem committit, et Magisterii est authentice Apostolorum doctrinam impertire et, adhibitis laboris theologici placitis vel opinionibus, obiectiones vel fidei deformitates removere, immo, per auctoritatem a Iesu receptam, nova quaedam e profundo eruere placita, quae tamen conformia cum doctrina revelata sint, quam vel magis explicitam reddat, vel concreta ratione ad novitates applicet. Theologiae vero officium et munus est, ratione quadam reflexa, in profunditatem Verbi Dei perseveranter inquirere, prout id in Scriptura servatur et per Ecclesiae Traditionem, ductu Magisterii, transmittitur; eiusdemque est doctrinam revelatam ita pertractare ut, adversus rationis conamina, forma magis in dies congruens et systematica perseveret».360 Quoties vero quavis de causa huiusmodi consociata opera corruit, cavendum est ne ullum genus aequivocationis vel confusionis scateat, cum accurate ab omnibus distinguenda sit «doctrina communis Ecclesiae ab opinionibus theologorum vel a quibusdam tendentiis cito transeuntibus (quas "modas" dicere consuevimus)».361 Nullum enim in Ecclesia exstitit «parallelum» Magisterium, quando unum illud prostat, Petri et Apostolorum, Summi Pontificis et Episcoporum.362

Alia apparet quaestio, quae quidem magis animadvertitur ubi institutio tironum Seminariorum Universitatibus studiorum concreditur; respicit ad rationes inter theologiae rigorem doctrinalem et horum studiorum destinationem pastoralem; ideoque agitur de pastorali natura ipsius theologiae. Nam binae hae sunt qualitates theologiae eiusque institutionis, quae componi possunt, quamvis aliud sit theologia, aliud autem ratio paedagogica eiusdem tuendae; neque in conflictum vocandae sunt, sed concorditer conspirare debent, diversis licet lineamentis, ad «fidei intellegentiam». Cum dicimus theologiam esse debere pastoralem, non propterea asserimus ipsam minore doctrinarum onere esse complendam, neque rationem et methodum doctrinalem esse recusandam; id tantum a magistris postulatur, ut futuri sacerdotes aptiores formentur ad evangelicum praeconium nuntiandum pro culturalibus cuiusque temporis ac loci condicionibus, ita ut ipsa actio apostolica collineata melius appareat cum congruenti visione theologica. Hinc igitur studia ad severiores scientiae normas cuiusque disciplinae theologicae ita aptabuntur, ut animarum pastori suppeditent plenam ac profundam formationem, magistro fidei necessariam; hinc vero aequa sentiendi vis erga metam eorum studiorum providebit, ut, qui presbyteri sunt futuri, formatrice ratione amplectantur studia quae doctrinali sint methodo perficienda.

Alia praeterea quaestio ponitur in necessitate, hodie fortiter a multis percepta, de «evangelizandis culturis» vel, aliis verbis, de «incultura- tione praeconii fidei». Quaestio est praesertim ordinis pastoralis, quae magis in dies animadvertenda est in formandis petitoribus sacerdotii: «In hodiernis adiunctis, in quibus, variis in regionibus mundi, religio christiana quid alienum culturis sive antiquis sive modernis consideratur, magni est momenti ut in tota formatione intellectuali et humana, inculturationis dimensio tanquam necessaria et essentialis habeatur».363 Id vero primum requirit certam veramque theologiam, quae scilicet sanis perfundatur Ecclesiae principiis de inculturatione. Quae principia, cum mysterio incarnationis Verbi Dei nec non christianae anthropologiae coniungantur, illuminare quoque valent veram inculturationis notionem; haec enim adversus diversitatem, vel etiam aliquando oppositionem culturarum in variis mundi plagis vigentium, vertenda ultimatim est in obtemperationem mandato Christi Domini seu de Evangelio omnibus gentibus nuntiando, usque ad ultimos terrarum fines. Huiusmodi autem oboedientia nec ad syncretismum ducit, nec consistere potest in quavis aptatione nuntii evangelici, sed eo ducat necesse est, ut Evangelium, vitali quadam ratione in eas culturas penetrando, in ipsis velut «incarnatum» inhaereat, elementa culturalia abiciendo quae cum fide vel cum vita christiana cohaerere haud possint, et contra, eatenus valores assumendo ac elevando, ut ad Salutis Mysterium quod a Christo provenit accedant.364 Haec autem inculturationis quaestio maius pondus sibi habere potest quoties vocati ipsi ad sacerdotium ab autochthonibus culturis illis forte proveniant; quibus proinde reperiendae erunt novae quaedam formationis viae, per quas duplex vitetur obstaculum: ne scilicet iis minores necessitates exhibeantur neque ita valores humani, christiani, sacerdotales quodammodo minoris pretii fiant; aliunde ne certi valores, quos propria cultura ac traditio continet, indebite per incuriam neglegantur.365

56. Ex quo exsecutioni mandari coepta sunt Concilii Vaticani II doctrina et placita, iisque addita deinceps sunt indicationes quaedam applicationis in Ratione fundamentali institutionis sacerdotalis collectae, animadvertere fas est in Ecclesia latiorem renovationem in tradendis in Seminariis disciplinis philosophicis et theologicis. Quae renovatio, etsi quaedam remanent aut emendanda aut rectius evolvenda, non parum contulisse visa est ad meliora reddenda illa quae in ambitu formationis intellectualis obtenta fuerint. Atque de his «Patres synodales saepe et claris verbis denuo affirmaverunt necessitatem immo urgentiam in praxim deducendi in seminariis et domibus formationis rationem fundamentalem studiorum sive universalem sive cuiusque nationis seu Conferentiae episcopalis».366 Omnino necesse est ut firmiter ea contineatur tendentia ad rigorem laxandum nonnullarum normarum de studiis, quae in aliquibus ecclesialibus institutis manifestatur, tanquam consectarium carentis cuiusdam praeparationis praecipuae, vel tanquam vitia quae magis in dies comperiuntur in iis qui curriculum philosophicum et theologicum aggredi coeperint. Atque eadem hodierna implexior rerum condicio suadere videtur ut soli ii magistri designentur, qui huic temporum implicationi pares habeantur, et qui peritia, perspicuitate atque arguendi profunditate eas obire valeant interrogationes quas secum hodiernus homo trahit, pro quibus haud dubium est nonnisi in Christi Iesu Evangelio responsionem plenam atque decretoriam inveniri.

57. Diuturna iuvenum, qui ad sacerdotium vocantur, formatio eo tendit ut illi, qua possunt ratione, Christi Boni Pastoris caritatem participare addiscant. Huiusmodi ergo formatio, magis quam alii omnes aspectus, hunc praecipuum habeat necesse est, characterem quem dicimus pastoralem. Id perspicue declaratum est per Concilii decretum «Optatam Totius», quod de Seminariis maioribus sic edixit: «In eis integra alumnorum institutio eo tendere debet ut ad exemplar Domini Iesu Christi, Magistri, Sacerdotis et Pastoris, veri animarum pastores ipsi formentur; praeparentur ergo ad ministerium Verbi: ut verbum Dei revelatum semper melius intellegant, id meditantes possideant, lingua et moribus exprimant; ad ministerium cultus et sanctificationis: ut, orantes et sacras liturgiae celebrationes peragentes, opus salutis per Sacrificium Eucharisticum et Sacramenta exerceant; ad ministerium pastoris: ut sciant repraesentare hominibus Christum, qui non venit ut sibi ministraretur, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis,367 et ut, omnium facti servi, plures lucrifaciant 368».369

Idemque Concilii decretum insistit in commendanda coniunctione quae vigeat oportet inter varios formationis aspectus: humanum, spiritualem, intellectualem; iis haud exceptis, quae ad propositum pastorale proprie pertinent. Ita finis pastoralis humanam et spiritalem formationem quibusdam instruit propriisque notis, quemadmodum unam facit et definitam institutionem eorum qui futuri sunt sacerdotes.

Formatio igitur pastoralis, sicut quaevis alia formatio enodatur per deliberationem plenam et activam applicationem, penitusque in spiritu insidet, qui omnium cardo et vis est, in progressionem impellens.

Requiritur igitur studium verae certaeque disciplinae theologicae, seu Theologiae pastoralis vel practicae, quae docta esse debet consideratio Ecclesiae, prout cotidie per Spiritus vim intra historiam aedificatur; Ecclesiae itaque prout est «universale salutis sacramentum»,370 prout est signum et vivum instrumentum salutis in Christo Iesu, in Verbo, in Sacramento, in Caritatis ministerio. Non enim pastoralis navitas quaedam est ars vel congeries exhortationum, experientiarum, methodorum; suam habet theologicam dignitatem, quia a fide recipit principia atque agendi criteria, in actione pastorali Ecclesiae, decurrente saeculorum historia: illius videlicet Ecclesiae quae seipsam cotidie gignit, iuxta felicem elocutionem Sancti Bedae Venerabilis: «Ecclesia gignit quotidie Ecclesiam».371 Atque inter huiusmodi principia et criteria, praesertim illud responsum est, summi quidem momenti, quod evangelicum exercet discrimen rerum condicionis socialis et culturalis et ecclesialis, intra quam navitas pastoralis evolvitur. Studium autem theologiae pastoralis illuminare debet applicationem operativam, studiose adhibitis nonnullis ministeriis pastoralibus, quae vocati ad sacerdotium praestare debent per necessarios gradus, congruenter cum aliis muneribus formationis: loquimur de «experimentis» pastoralibus, quae confluere possunt in verum ac certum «tirocinium pastorale» per certum tempus extendendum et me- thodice accuratae aestimationi submittendum.

Studium vero et pastoralis navitas remittunt ad interiorem fontem, quem ars educandi custodiendum et laudandum curabit: qui fons est communio in dies profundior cum caritate pastorali ipsius Iesu, quae, sicut principium exstitit ac vis totius operis eius salvifici, ita virtute Spiritus Sancti, qui in sacramento Ordinis effunditur, oportet constituat principium et vim ministerii presbyteralis. Haec est formatio, cuius non solum est suppeditare doctam artem pastoralem agendique peritiam, sed etiam, et quidem in primis confirmare et incrementis augere rationem illam qua vivit, coniunctim cum iisdem optionibus et placitis, quae Christus, bonus Pastor, amplexus est: «Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu».372

58. Si ita formatio pastoralis intellegitur, nequit profecto redigi ad tirocinii cuiusdam modum, quasi presbytero sufficiat familiarem sibi fecisse aliquam praxim pastoralem. Quod pro Seminario hic de educatione proponitur, veram suscipit initiationem ad pastoris sentiendi rationem, ita ut conscie et mature sua tueatur officia, discat etiam problemata perpendere, priora recte aestimare, idonea instrumenta et vias seligere; eaque omnia, perspectis fidei argumentis et theologicis necessitatibus ordinis etiam pastoralis.

Sacerdotii candidati ipsi inseri poterunt in vivam traditionem pastoralem suae ipsorum Ecclesiae particularis per primum ministerii usum, quem gradatim sibi comparaverint, iique discent latiore ubique mente problemata metiri, ita ut prae oculis dimensionem missionariam totius vitae ecclesialis indesinenter habeant, seque exerceant in primis nonnullis formis consociatae operae inter se et etiam in adiuvandis sacerdotibus, quibus initio saltem destinati fuerint, quorum quidem est, coniunctim cum propositis Seminarii, gravem docere artem pastoralem.

In seligendis locis et ministeriis aptis ad opus pastorale exercendum, cura peculiaris agenda erit de paroecia,373 quae prima veluti cellula vitalis est experimentorum quae «sectorialia» et specialia appellare solemus, in qua presbyteri primo occurrent peculiaribus futuri ministerii problematibus. Quorum synodales Patres concreta exempla praebuerunt, ut, v.g., aegrotorum imprimis visitationes, migrantium et exsulum necnon nomadum curam: caritatis studium, quod transfertur in multiplex opus sociale. Singillatim ii scripserunt: «Necesse est enim Presbyterum testem fieri caritatis ipsius Christi, qui pertransiit benefaciendo;374 presbyter etiam fieri debet signum visibile sollicitudinis Ecclesiae, quae Mater et Magistra est. Homo hodie tantis aerumnis affectus, praesertim is qui in sic dicto Tertio Mundo invenitur, paupertate inhumana, violentia caeca et iniusto mancipio obrutus est: oportet ideo quod vir Dei, ad omne opus bonum instructus,375 iura et dignitatem vindicet; caveat autem ne falsis ideologiis adhaereat, nec dum promovere intendit gloriam, obliviscatur mundum redemptum esse sola Christi cruce».376

Harum et aliarum navitatum pastoralium cumulus gradatim efficit, ut qui futurus erit sacerdos vivat suam, «famulatus» instar, missionem «auctoritatis» in communitate, recedens ab omni iactantia, vel ab usu etiam potestatis, quippe qui nonnisi caritate pastorali iugiter probetur.

Ut congruens habeatur formatio, pernecesse est memoratorum sacerdotii petitorum variae experientiae sint omnino «ministeriales», intime scilicet cohaereant cum reliquis necessitatibus, quae institutionis presbyteralis sunt propriae, quaeque, nullo detrimento studiis illato, respiciunt ad ministerium nuntiandi Verbi et observandi cultus necnon munus praesidendi. Quae omnia contineri possunt concretis ministeriis Lectoris, Acolythi et Diaconi propriis.

59. Quandoquidem pastoralis navitas suapte natura eo destinatur ut foveat Ecclesiam, quae essentialiter «mysterium» est, necnon «communio», et «missio», omnes hae Ecclesiae dimensiones erunt in exercendo ministerio agnoscendae et in vitam vertendae.

Hoc autem potissimum conscientia pro certo habet Ecclesiam esse «mysterium», opus scilicet divinum, Spiritus Christi fructum, efficax gratiae signum, Trinitatem in christiana communitate praesentem: quae conscientia, haudquaquam remissura officii sensum, qui proprius pastoris est, ei potius persuadebit incrementa Ecclesiae gratis a Spiritu dari propriumque pastoris ministerium — quod ex Dei gratia est libero atque responsali homini concreditum — idem illud esse evangelicum «servi inutilis» famulatum.377

Deinde conscium sibi esse Ecclesiae communionis candidatum aptum reddet ad navitatem communitatis exercendam, opera concorditer consociata cum aliis Ecclesiae operariis: episcopum cum presbyteris, sacerdotes dioecesanos cum religiosis, presbyteros cum laicis. At huiusmodi consociatio operae postulat notitiam et aestimationem diversorum donorum et charismatum, variarum vocationum et plurium officiorum, quae Spiritus offert et tradit Christi Corporis membris; exigit praeterea ut vivum atque perfectum habeat sensum suae identitatis atque aliorum in Ecclesia; indiget tandem mutua fiducia, patientia, comitate et habilitate ad intellegendum et exspectandum quid magis aliis placuerit. Eademque residet in Ecclesiae amore, qui vehementior sit quibuslibet aliis dilectionibus, sui ipsius imprimis vel sui coetus suaeque consociationis. Peculiaris denique momenti est praeparatio futurorum sacerdotum ad operam cum laicis consociandam, ita ut, iuxta Concilii monitum, «libenter audiant laicos, eorum desideria fraterne considerantes, eorumque experientiam et competentiam in diversis campis humanae actionis agnoscentes, ut simul cum ipsis signa temporum recognoscere queant».378 Etiam recentior Synodi Ordinarii Coetus sollicitudinem erga laicorum pastoralem navitatem sic exhibuit: «Alumnus capax efficiatur oportet ut christifidelibus laicis, praesertim iuvenibus, diversas vocationes (ad matrimonium, ad servitia aliis praestanda, ad apostolatum, ad ministeria et responsalitates in actione pastorali assumenda, ad vitam consecratam, ad rem politicam et socialem ducendam, ad investigandas scientias, ad docendum) sciat proponere, et ad ineundas allicere. Praesertim oportet illum valere laicos eorum vocationem ad mundum luce Evangelii perfundendum et transformandum docere, munus eorum agnoscentem eisque reservantem».379

Tandem conscientia Ecclesiae, prout communio «missionaria» est, vocatum ad sacerdotium eo ducet, ut amare ac vivere velit necessariam dimensionem missionalem Ecclesiae et certarum eiusdem navitatum pastoralium; ut sese scilicet apertum atque promptum exhibeat innumeris illis opportunitatibus quae Evangelio nuntiando ubique panduntur, non neglectis neve oblivioni datis iis occasionibus quae reperiri facillime poterunt in communicationis socialis instrumentis;380 ut tandem promptus atque interne paratus perseveret ad ea quae per Spiritum requirantur, et forte per episcopum, ut ad Evangelium ultra suae nationis terminos praedicandum mittatur.381

II. De sacerdotalis formationis locis

60. Seminarii maioris necessitas — et similis religiosae Domus — sacerdotii candidatos formandos, quam sua ipsius auctoritate Concilium Vaticanum II affirmandam censuit,382 rursus his verbis a Synodo est confirmata: «Institutio Seminarii maioris, sicut optimus formationis locus, certe iterum affirmanda est tamquam normale spatium, etiam materiale, vitae communitariae et hierarchicae, domus quidem propria pro formatione candidatorum sacerdotii, cum moderatoribus vere muneri dicatis. Haec institutio plurimos fructus in decursu saeculorum attulit et affert toto orbe».383

Seminarium quidem ut certum tempus certumque spatium apparet; sed praesertim se exhibet tanquam institutoriam communitatem progredientem: est enim communitas ab episcopo instituta, ut omnibus illis, qui sint a Domino vocati sicut Apostoli ad serviendum, facultatem conferre valeat illam repetendi institutoriam experientiam, quam Dominus Apostolis reservavit. Intima cum Iesu longa vitae consuetudo ex ipsis Evangeliis profertur tamquam praevia condicio ad apostolicum ministerium exercendum. Haec enim consuetudo a Duodecim exposcit, ut speciali cura clare et manifeste sese prorsus abducere velint sive ab originis locis sive a consueto labore, immo et a carissimis affectibus, quod quadam ratione omnibus discipulis proponitur.384 De Marci quidem traditione, quae in luce ponit illud cordis vinculum, quo Apostoli cum Christo coniunguntur et inter se, iam saepius locuti sumus: priusquam enim Dominus mitteret eos ad praedicandum et ad infirmitates sanandas, «vocavit eos ad se».385

Natura igitur Seminarii est quasi quaedam in Ecclesia prosecutio apostolicae communitatis circa ipsum Iesum instantis, eius verbum audientis, paschalem versus experientiam progredientis, Spiritus donum pro missione expectantis. Talis natura tanquam perfectum exemplar exstat praescriptivum quod urget Seminarium inter diversas formas innumerasque vicissitudines quas, in quantum institutio est humana, historiae memorandas tradit ut se ipsum perficiat, erga illos evangelicos valores fidele, quibus adhaeret, et aptum ad respondendum temporum necessitatibus et condicionibus.

Seminarium per se ipsum singularem ipsius Ecclesiae vitae experientiam exprimit: in eo enim Episcopus per rectoris ministerium praesens fit perque aliorum educatorum commune atque responsale servitium, ab ipso episcopo assidue animandum, ut discipuli ad congruam pastoralis atque apostolicae formationis maturitatem iugiter perveniant. Singula denique communitatis membra, in Seminario a Spiritu in fraterna unitate congregata, cooperantur unumquodque secundum suum ipsius donum, ut omnia in fide et caritate crescant seque ad sacerdotium suscipiendum digne et apte parent, et hinc ad producendam in Ecclesia et in historiae decursu salvificam Christi, boni Pastoris, praesentiam.

Pro sua humana specie Seminarium maius eo tendere debet ut fiat «communitas vinculata profunda amicitia et caritate ita ut considerari possit vera familia quae cum gaudio vitam ducit».386 Deinde sub christiano aspectu Seminarium sese conformare debet, ut docent synodales Patres, ad similitudinem «communitatis Ecclesialis»; fieri videlicet debet tanquam «communitas discipulorum Domini in qua eadem Liturgia celebratur — spiritus orationis in vitam ducitur —, formata quotidie in lectione et meditatione Dei verbi et Eucharistico Sacramento et in exercitio caritatis fraternae et iustitiae, in qua nempe in progressu vitae communitariae atque in praxi uniuscuiusque suorum membrorum, Spiritus Christi et amor erga Ecclesiam elucet».387 Ad ecclesialem denique vitam, Seminarii funditus propriam, confirmandam atque valide ad praxim deducendam, hoc synodales Patres docent: «Ut communitas ecclesialis, sive dioecesana sive interdioecesana, sive etiam religiosa, foveat sensum communionis candidatorum cum eorum Episcopo et Presbyterio, ita ut partem habeant in eorum spe et angoribus et sciant hanc aperturam ad necessitates Ecclesiae universae extendere».388 Ad formationem ergo assequendam candidatorum sacerdotii ministeriique pastoralis, quod est suapte natura ecclesiale, necesse omnino est, ut Seminarium non extrinseco modo nec levi sentiatur quasi habitationis studiorumque locus tantummodo, sed interiore et alto, tanquam communitas proprie ecclesialis, communitas scilicet quae experientiam renovat coetus Duodecim coniunctorum cum Iesu.389

61. Seminarium est, igitur, quaedam institutoria communitas ecclesialis, immo peculiaris communitas educans. Ipse enim peculiaris finis naturalem eius figuram statuit: munus scilicet futurorum sacerdotum vocationes naviter sequendi, et inde aequum de singulis vocationibus iudicium ferendi, simulque necessarium praestandi auxilium, ut vocationi respondere valeant, necnon debitam praeparationem suppeditandi, ut ad sacramentum Ordinis suscipiendum accedere possint gratiarum propriis donis ditati suorumque officiorum conscii, quibus sacerdos Iesu Ecclesiae Capiti atque Pastori configuratur et informatur atque astringitur ad salvificam eius missionem in Ecclesia et in mundo communicandam.

Integra Seminarii vita, qua communitas educans, in suis diversis ac plurimis formis, ad humanam, spiritualem, intellectualem et pastoralem futurorum presbyterorum formationem contendit: quae formatio, quamvis permulta habeat communia cum humana et christiana formatione omnium propria Ecclesiae membrorum, habet tamen res, formas, proprietates quae ex ipso persequendo fine originem ducunt, id est ex sacerdotali institutione.

Argumenta autem et formae muneris institutorii postulant ut Seminarium suam habeat rationem ordinatam, quoddam videlicet vivendi programma, quod authenticam sui naturam vere exprimere valeat, sive pro organica unitate, sive pro syntonia seu cohaerentia cum solo fine, qui ipsam probat Seminarii existentiam, futuros scilicet instituendi presbyteros.

Hac enim significatione synodales Patres scribunt: «Ut communitas educativa servire debet programmati clare definito quod, tanquam notam peculiarem, unitatem habeat directionis manifestatam in rectoris et cooperatorum figura, in cohaerentia ordinationis vitae et activitatis formativae et exigentiarum fundamentalium vitae communitariae quae etiam complectatur aspectus fundamentales officii formativi. Quod programma servire debet, sine haesitatione neque indeterminatione, finalitati specificae quae sola iustificat eius exsistentiam: formationi nempe futurorum presbyterorum, Ecclesiae pastorum».390

Exinde, ut ratio vere idonea sit atque efficax, oportet generalia lineamenta proposita traducantur ad singulas normas, quae ad communem vitam ordinandam magis spectent, quaedam instrumenta praescribendo certosque temporis rhythmos definiendo.

Sed et alius aspectus hic est notandus: opus educandi, suapte natura, quaedam est personarum historicarum prosecutio, quae ad optionem procedunt illius vitae formae, cui adhaerere cupiunt. Hac quidem de causa necesse est, ut educandi opus convenienter conciliet clarum propositum ad finem perveniendi, exhortationem studiose ad eundem finem procedendi simul ac attentam curam in «viatorem», seu in verum subiectum huic incepto intentum, id est in vicissitudinum et problematum ac difficultatum seriem, ideoque condicionum, problematum, difficultatum, rhythmorum itineris et auctus. Hoc sane sapientem exigit agilitatem ingenii animique lenitatem, quae ne minimum quidem de moralibus bonis deque ullius conscientiae ac libertatis obligationibus quandam ostendunt compromissi significationem, sed verum amorem et obsequium erga iter facientem ad sacerdotium ipsius spectatis condicionibus propriis. Sed hoc non ad singulam tantum personam, sed etiam sive ad sociales et culturales diversos contextus, inter quos Seminaria vitam agunt, et diversam eorum historiam respicit. Hoc autem sensu institutorium opus continuam renovandi actionem exigit; quod synodales quoque Patres lucide animadverterunt, praesertim pro Seminarii conformatione: «Probata validitate formarum classicarum Seminarii, Synodus desiderat ut labor consultationis Conferentiarum Episcopalium de necessitatibus hodiernis formationis prosequatur sicut statutum est in Decreto "Optatam Totius"391 et in Synodo anni 1967. Recognoscantur opportune Rationes pro singulis nationibus vel ritibus tum occasione petitionum a Conferentiis episcopalibus factarum, tum in visitationibus apostolicis in Seminaria diversarum nationum, ad integrandas in illas diversas formas formationis probatas quae respondere debent necessitatibus populorum culturae sic dictae indigenae, vocationum virorum adultorum, vocationum ad missiones, etc.».392

62. Finis educandi et peculiaris configuratio Seminarii maioris postulat ut vocati ad sacerdotium eo accedant praevia quadam adhibita praeparatione. Huiusmodi autem praeparatio graviora problemata minime ponebat, usque saltem aliquod abhinc decennium, illis scilicet anteactis temporibus cum candidati sacerdotii ex minoribus Seminariis plerumque proveniebant et ipsa christiana ecclesialium communitatum vita sat congrua christianae doctrinae atque institutionis adiumenta omnibus communiter facileque praebebat.

Rerum condiciones multorum locorum commutatae sunt; magna enim datur discrepantia inter, ex una parte, vivendi rationem et primigeniam puerorum, adulescentium, iuvenum praeparationem — quamvis christiani sint iidemque ipsius interdum Ecclesialis vitae sincere et plene participantes fiant — ex altera autem parte peculiare Seminarii genus vivendi eiusdemque formandi necessitates. In hoc rerum contextu in communione cum synodalibus Patribus expostulandum Nobis videtur, ut certum temporis spatium ad peridoneam efficiendam praeparationem statuatur, quae Seminarii formationem praecedat: «Utile videtur haberi periodus praeparationis humanae, christianae, intellectualis et spiritualis pro candidatis Seminarii maioris. Hi vero candidati aptas peculiaritates habere debent: rectam nempe intentionem, gradum sufficientem maturitatis humanae, cognitionem sat amplam doctrinae fidei, quandam introductionem in orationis methodos atque mores traditioni christianae conformes. Habitudines etiam habeant proprias suarum regionum, per quas exprimitur conatus inveniendi Deum et fidem».393

«Sat ampla cognitio doctrinae fidei de qua synodales Patres loquuntur, ante theologiam postulatur: evolvi, enim, nequit intellegentia fidei, si quod in ipsa fide continetur prorsus ignoratur. Huiusmodi autem lacunam proxima Catechismi universalis editio facilius explere poterit.

Dum, igitur, commune fit iudicium de huius praeparationis necessitate priusquam Seminarii maioris initium fiat, diversa quaedam exoritur aestimatio sive de eius intima praestantia sive de eius peculiaribus notis de praevalenti scilicet fine assequendo, utrum formationis spiritualis, pro radicitus discernenda vocatione, an formationis intellectualis et culturalis. Ceterum multae et profundae diversitates, non solum pro singulis candidatis, sed etiam pro variis regionibus et civitatibus exstant, quae non sunt omnino praetereundae. Hoc sane hortatur, ut et meditandi et probandi temporis adhuc spatium habeatur, quo haec praevia praeparatio — seu, ut vocant, periodus propedeutica — aptius ac expressius definiri possit pro suorum elementorum varietate: tempus, locus et forma sunt specialia themata huius periodi, quae, tamen, cum subsequentibus formationis annis in Seminario componenda est. Hoc igitur sensu compositam a synodalibus Patribus postulationem sumimus et denuo Congregationi de Institutione Catholica proponimus: «Synodus exoptat ut Congregatio de Institutione Catholica omnes informationes colligere possit circa incepta transacta et praesentia. Tempore opportuno, ipsa Congregatio Conferentiis episcopalibus informationes hac in materia communicet».394

63. Large probata experientia docet sacerdotalem vocationem primum suum habere sese saepius revelandi momentum ipsa iam pueritia volvente vel iuventute ineunte: immo vel in quibusdam eorum, qui maturiore aetate in Seminarium ingredi decernunt, rarum non est, ut agnoscatur Dei vocationem valde anterioribus periodis iam praesentem fuisse. Ipsa Ecclesiae historia velut perenne vocationum testimonium exstat, quas iam tenerae aetati Dominus effuse concedere voluit. Sanctus Thomas, exempli gratia, Iesu dilectionem in Ioannem apostolum explanat dicens: «Ob tenellam aetatem»; et hanc conclusionem inducit: «Hoc nos certiores facit de ratione qua Deus peculiari modo diligat eos qui ab ineunte aetate eius famulati se dedant».395

De his igitur vocationis germinibus in puerorum cordibus seminatis Ecclesia sollertem curam adhibet per Seminariorum minorum institutionem, et initialem discretionem et observantiam.

Haec autem Seminaria in multis orbis terrarum locis pretiosam educandi operam exsequi pergunt, spectantem ad sacerdotalis vocationis germina custodienda eademque fovenda, quo discipuli postea facilius eam agnoscere valeant fiantque aptiores ad eam sequendam. Illorum enim institutorium propositum contendit ad hoc, ut in tempore ac per gradus illi humanae, culturali et spirituali formationi favere possit, quae iuvenem ad vocationis ineundum iter inducat in Seminario maiore, iustis atque solidioribus fundamentis actis.

«Ad Christum Redemptorem generoso animo et puro corde sequendum»: hoc est Seminarii minoris propositum, quod in Concilii decreto «Optatam Totius» legimus, ubi sic educandi aspectus describitur: discipuli «sub paterno superiorum moderamine, parentibus opportune cooperantibus, vitam ducant quae adulescentium aetati, spiritui et evolutioni conveniat et sanae psychologiae normis plene aptetur, congrua rerum humanarum experientia et consuetudine cum propria familia non praetermissis».396

Seminaria minora etiam sedes fieri possunt ad servitium Dioeceseos per opportunas formas receptionis et praebitionis occasionum monitoriarum pro iis pueris, qui de vocatione inquirunt vel qui, iam ad eam sequendam parati, ingressum in Seminarium differre obstringuntur ob familiaria vel scholarum adiuncta.

64. Si forte in Seminario minore — quod «multis in regionibus necessarium videtur atque admodum utile» — propositum hoc ad effectum nequeat adduci, providere oportet ut alia apparentur «instituta»,397 sicut, verbi gratia, esse possunt «vocationum fovendarum sodalitates sive pro adulescentibus sive pro iuvenibus». Huiusmodi vero sodalitates, quamvis permanentes esse nequeant, validum, tamen, in ipso communitatis contextu ordinatum ductum offerre valebunt ad vocationem agnoscendam et maturandam. Licet in familia vitam degant simulque christianam communitatem frequentent, quae iis vocationis viam persequentibus opportuna adiumenta suppeditare potest, tamen adulescentes isti ac iuvenes soli non sunt relinquendi. Proinde his omnino necesse est, ut specialis habeatur sodalitas vel communitas, quam adire possint cuique adniti, ut illud specificum vocationis itinerarium, quod Spiritus Sancti donum in iis incepit, explere valeant.

Quod in Ecclesiae historia inde ab antiquis temporibus semper evenit, hoc, et notis quibusdam confortantis novitatis adiunctis et frequentius quoque hac nostra aetate evenire pergit: insigne scilicet illarum sacerdotalium vocationum donum, quae, adulta iam aetate, post plus minusve productam laicalis vitae vel professionalis officii experientiam, ad maturitatem perveniunt. Attamen nec semper possibile nec semper conveniens est adultos exhortari, ut illud educationis itinerarium sequantur, quod in Seminario maiore habetur. Providendum, igitur, potius est ut, de harum vocationum sinceritate attento animo examine exacto, specifica quaedam easdem vocationes sequendi forma instituatur, qua, aliquibus aptationibus peropportune allatis, necessaria sive spiritualis sive intellectualis formatio iis praestari possit.398 Mutuae denique relationes cum aliis sacerdotii candidatis, necnon periodicae praesentiae in Seminarii maioris communitate, de plena harum vocationum insertione in unicum presbyterium deque earum cum ipso intima atque fraterna communione spondere valebunt.

III. De praecipuis sacerdotalis formationis auctoribus

65. Cum opus formandi sacerdotii candidatos ad Ecclesiae pastoralem vocationum actionem pertineat, sane dicendum est Ecclesiam, qua talem, communitarium esse subiectum, quod gratiam et auctoritatem habet illos omnes sequendi, quos Dominus ipse vocat, ut sui ministri in sacerdotio fiant.

Hoc igitur sensu ipsa Ecclesiae mysterii meditatio auxilium praebet ad varia status munerumque genera aptius definienda, quae eius diversa membra, sive singulatim sive ut corporis membra, habere debent in candidatorum presbyteratus formatione ducenda.

Nam Ecclesia, suapte natura, «memoria» est et «sacramentum» ipsius Christi praesentiae eiusque actionis inter nos et ad nos; atque salvificae eiusdem praesentiae vocatio ad sacerdotium debetur: immo non solum vocatio debetur, sed ipsa quoque sequendi ratio, ita ut qui vocatur et Domini gratiam agnoscere et libertate atque amore ei respondere valeat. Ipse deinde Iesu Spiritus lucem fert virtutemque donat in vocatione decernenda inque huius itinerario sequendo. Conferri, igitur, nequit authenticum formandi opus ad sacerdotium, nisi Christi Spiritus influxu. Cuius rei plene conscius esse debet quisque hominum formator. Quis enim in hac re agnoscere nequeat tantum consistere «auxilium», penitus gratis datum atque summopere efficax, quod potissimum «pondus» habet in munere ad sacerdotium formationis explendo? Immo, quis non gaudeat coram cuiusque hominum formatoris dignitate, qua visibiliter quodam modo configuratur ipsius Christi vicarius pro candidato sacerdotii? Si opus, igitur, formandi ad sacerdotium essentialiter est futuri «pastoris» praeparatio secundum Iesu Christi, Pastoris boni, imaginem, quis aptius quam ipse Iesus, per sui Spiritus effusionem, conferre potest eandem illam pastoralem caritatem, ex qua ipse usque ad plenum sui donum vixit 399 et ex qua vult ut omnes quoque presbyteri similiter vivant?

Episcopus est primus, qui in sacerdotali agenda formatione Christum repraesentat. De episcopo, de quolibet episcopo, verba dici possunt, quae apud Marcum leguntur, quaeque saepe iam rettulimus: «Vocavit ad se quos voluit; et venerunt ad eum. Et fecit ut essent Duodecim cum illo; et ut mitteret...».400 Proinde interior Spiritus vocatio necesse est agnoscatur ut authentica episcopi vocatio. Si omnes adire episcopum possunt, quia Pastor est omniumque Pater, omnes quoque praesertim eius presbyteri, ex hoc quod una cum eo unum idemque sacerdotium et ministerium participant, eum adire possunt: Episcopus — hortatur Concilium — «ut fratres et amicos» suos habeat presbyteros.401 Quod eadem ratione de omnibus est dicendum, qui ad sacerdotium ineundum sese parant. Quod vero ad illud attinet «esse cum eo», cum episcopo, mire et egregie significatur episcopi auctoritatis momentum eiusque proprium illud officium respondendi de candidatorum sacerdotii formatione, saepius scilicet eos visitando et aliquo modo «cum iis manendo».

Episcopi praesentiae peculiaris consideratio tribuenda est non solum quia Seminarii communitati auxilium praebet, ut suam in Ecclesia particulari insertionem vivat suamque communionem cum Pastore, qui eam ducit, sed etiam quia finem ipsum pastoralem confirmat et vivificat qui primarium locum habet in integra ducenda candidatorum sacerdotii formatione. Praesertim, denique, sua praesentia suaque cum candidatis sacerdotii participatione eorum omnium operationum, quae ad pastorale Ecclesiae particularis itinerarium spectant, episcopus maximum confert auxilium ad «sensum Ecclesiae» maturandum, qui ut vere eximius spiritualis et pastoralis valor, velut quoddam centrum, constituit in ministerio sacerdotali exercendo.

66. Seminarii institutoria communitas plurium formatorum evolvitur opera: directoris seu patris spiritualis, superiorum et professorum. Hi omnes se sentiant oportet funditus cum episcopo coniunctos, quem diversa ratione variisque modis repraesentant, simulque inter se sinceram ac benignam communionem foveant atque fraternam cooperationem: hic enim inter educatores unitatis spiritus non solum omnia educationis proposita ad iustum effectum facilius adducere potest, sed etiam, ac praesertim, candidatis sacerdotii prorsus significans exemplum praebet verumque initium ad illam participandam ecclesialem communionem, quae certum ac potissimum vitae christianae et pastoralis ministerii fundamentum constituit.

Manifestum est magnam formationis efficaciae partem a formatorum matura validaque persona exoriri sub aspectu cum humano tum evangelico. Propterea summi momenti est tam diligenter formatores seligere quam eos incitare, ut constanter fiant et instantius aptiores ad mandatum implendum. Proinde synodales Patres penitus conscii in formatorum selectione eorumque formatione plane consistere ipsam futuram praeparationem candidatorum sacerdotii, diutius commorati sunt in formatorum identitate accurate definienda. Haec autem specialiter scripserunt: «Labor formationis candidatorum sacerdotii certe exigit non solum quandam specialem formatorum praeparationem, vere technicam, paedagogicam, spiritualem, humanam et theologicam, sed etiam spiritum communionis et collaborationis in unitate pro programmate evolvendo, ut semper unitas salvetur in actione pastorali Seminarii sub ductu rectoris. Coetus formatorum testis sit vitae vere evangelicae et totalis Domino deditionis. Quadam stabilitate gaudeat et residentiam habitualem in communitate Seminarii habeat oportet. Cum Episcopo intimius coniungatur, uti primo formationis sacerdotum responsali».402

Primi episcopi plenum suae responsalitatis sensum alere debent pro eorum formatione, qui futuros presbyteros educandi munus sumpturi sunt. Ad hoc vero adimplendum munus illi eligendi sunt sacerdotes, qui sobrietate vitae sint noti variisque praediti virtutibus: habere debent «maturitatem humanam et spiritualem, experientiam pastoralem, competentiam professionalem, stabilitatem in propria vocatione, capacitatem ad collaborationem, praeparationem doctrinalem in scientiis humanis (praesertim in psychologia) muneri correspondentem, et cognitionem modorum cooperandi in coetibus».403

Servata inter forum internum et forum externum distinctione, simul et opportuna libertate confessorem deligendi et prudentia ac discretione, quae proprie ad ministerium directionis spiritualis spectant, tota presbyteralis educatorum communitas unanima consensione suam sumat responsalitatis partem in candidatos sacerdotii educandi munere. Ad eam enim ante omnia, servato tamen auctoritatis Episcopi et Rectoris iudicio, munus spectat candidatorum idoneitatem provehendi atque cognoscendi sive de spiritualibus, humanis et mentis eorum dotibus, sive praesertim de pietatis spiritu, de acquirenda fidei doctrina, de zelo pro sincera fraternitate fovenda deque caelibatus charismate.404

Praeterea, debita consideratione habita de monitis — de quibus etiam synodales Patres mentionem fecerunt — sive ex Adhortatione «Christifideles Laici» sive ex Epistula Apostolica «Mulieris Dignitatem» relatis,405 quae sani influxus utilitatem detegunt ex laicali spiritualitate et ex muliebri charismate in omni educationis itinerario, implicare opportunum videtur, debitis nempe prudentiae formis statutis et ad varios culturae contextus accommodatis, fidelium quoque laicorum, virorum et mulierum cooperationem in futurorum sacerdotum formatione efficienda. Accurate igitur sunt eligendi in Ecclesiae legum provincia et secundum eorum charismata atque probatas competentias. Ex eorum denique consociata opera, opportune coordinata et integrata ad primarias formatorum responsalitates sumendas in futurorum presbyterorum formatione exsequenda, beneficos fructus licet exspectare pro aequo Ecclesiae sensus incremento proque certiore suae uniuscuiusque sacerdotalis identitatis perceptione maturanda in ipsis candidatis presbyteratus.406

67. Omnes qui futuros sacerdotes in sacram doctrinam introducunt eosque sequuntur, peculiarem eos ipsos educandi responsalitatem sumunt, quam ex experientia, presbyterali evolvente persona, firmiorem novimus esse quam aliorum educatorum.

Theologiam docentium responsalitas, potius quam doctrinales rationes respicere cum candidatis sacerdotii, notionem spectare debet, quae ab iisdem ipsis habenda est de theologiae natura deque sacerdotali ministerio, sicut de spiritu stiloque, prout ipsa theologicae doctrinae institutio postulat. Secundum hunc sensum Synodales Patres sic recte declaraverunt: «Theologus sibi conscius remanere debet, se docendo, non ex suis sumere sed intellectum fidei ultimatim nomine Domini et Ecclesiae aperire et communicare. Hoc modo theologus, non obstante usu omnium possibilitatum scientificarum, de mandato Ecclesiae suum munus exercet et cum Episcopo in munere docendi collaborat. Quia theologi et Episcopi in servitium eiusdem Ecclesiae ad fidem promovendam sunt, confidentiam reciprocam efformare et colere, et in hoc spiritu etiam tensiones et conflictus superare debent407».408

Qui theologiam docet, velut quivis alius educator, in communione manere et cooperari debet cum omnibus aliis personis in futuris sacerdotibus formandis deditis, simulque, scientifica probata ratione, generoso et humili et caritate flagranti animo singularem et qualificatam operam suam praestare debet, quae non tantum in quadam communicanda doctrina consistit — quamvis sit sacra doctrina — sed praesertim oblatio est prospectus in unum redigentis, diversas omnes humanas disciplinas variasque vitae expressiones.

Praeterea peculiaris formationis vis eiusque mira efficacia, quas theologiae magistri exercere valent, singulari modo pendent ex eo quod potissimum ipsi iidem magistri esse debent: «Viri fidei et pleni amore erga Ecclesiam, persuasi adaequatum subiectum christiani mysterii cognitionis unam exstare Ecclesiam; persuasi proinde eorum munus docendi authenticum ministerium ecclesiale esse, ac sensu pastorali praediti, ad discernendum, praeter contentus, etiam formas aptosque modos ad huiusmodi ministerii exercitium. In specie, omnimoda Magisterio fidelitas a docentibus exigitur. Illi enim nomine Ecclesiae docent, ideoque testes fidei sunt».409

68. Communitates ex quibus candidatus sacerdotii provenit, quamvis illa necessaria acta sit separatio, quam ipse vocationis delectus exigit, influxum non neglegendum exercere pergunt in futuri sacerdotis formationem; quare specificae suae responsalitatis partis bene consciae esse debent.

In primis familia memoranda est: parentes christiani, sicut etiam fratres et sorores ac omnia nuclei familiaris membra, cavere debent, ne futurus presbyter inter angustos inducatur limites illius nimis humanae logicae, quae, etsi non mundana, tamen sincero affectu sustineri videatur.410 Ipsi autem, eodem proposito animati «Dei voluntatem adimplendi», formationis itinerarium orationibus, debito respectu, recto virtutum domesticarum exemplo, spirituali et materiali auxilio, praesertim in difficilioribus adiunctis persequi scient. Multiplex enim hoc auxilium in plurimis casibus experientia docet praeponderans fuisse pro candidato sacerdotii. Dein si forte genitores et familiares indifferentes sese ostendant vel adversos vocationis delectui, comparatio quaedam clara et serena cum eorum positione et consequentes stimuli magno auxilio esse possunt, ut sacerdotalis vocatio consultius ac firmius maturet.

In intima coniunctione cum familiis manet communitas paroecialis; et illae et haec sese complent in educationis ad fidem opus efficiendum; dein specifica pastorali actione pro educanda iuventute proque vocationibus suscitandis paroecia familiae munere saepe fungitur. Praesertim autem paroecia egregiam operam dat et singulariter pretiosam ad futuri sacerdotis formationem efficiendam. Paroecialis communitas constanter sentire debet, quasi vivam sui ipsius partem, quemvis iuvenem itinerarium ad sacerdotium persequentem eumque orationibus sequi, aperto corde feriarum temporibus accipere, semper vereri atque fovere dum in debitam suam presbyteralem identitatem formandam progreditur, opportunitates ei praebendo durosque quoque stimulos admovendo ut eius probetur vocatio ad missionem sacerdotalem.

Consociationes iuvenumque motus etiam, ut signum illiusque vitalitatis certitudo, quam in Ecclesia Spiritus constanter infundit, operam praestare possunt et debent ad formationem candidatorum sacerdotii fovendam, praesertim pro iis qui ex christiana, spirituali et apostolica harum consociationum experientia proveniunt. Iuvenes igitur illi, qui primariam formationem in huiusmodi consociationibus receperunt quique ad easdem sese referre pergunt pro sua ipsorum Ecclesiae experientia, nullam obligationem omnino sentire, quasi per interiorem invitationem, debebunt sese e praeterito tempore eradicandi easque scindendi relationes cum ambitu, qui non parvo auxilio fuit eorum vocationis et initio et incremento, neque illas notas spiritualitatis proprias delere debent, quas illic didicerunt atque vixerunt, quidquid boni, quidquid aedificationis virtutumque copiae in ipsis fuerint.411 Pro illis quoque, igitur, ambitus hic originis fons auxilii pergit esse atque praesidium in ipso formationis itinerario ad sacerdotium peragendo.

Omnes educationum ad fidem et christiani et ecclesialis incrementi occasiones, quas Spiritus tam multis iuvenibus praebet in multiplicibus sodalitatum formis, motibus et consociationibus variae evangelicae inspirationis, magnopere expedit ut sic sentiantur ac vivantur quasi altricis animae donum intra ipsam institutionem, immo velut in huius servitium. Motus enim vel singularis spiritus animatio «non est altera structura alterna institutioni. Fons est contra cuiusdam praesentiae, quae usque renovat eiusdem sinceritatem essentialem et historicam. Quapropter invenire debet sacerdos in motu quodam lucem et calorem, unde habilis sit ad fidelitatem erga episcopum, promptus ad institutionis munera atque vigil ad ecclesiasticam disciplinam, sic ut vehementior sit impetus in fidem et fidelitatis gustatus».412

Omnes igitur iuvenes ex associationibus motibusque ecclesiasticis provenientes in nova Seminarii communitate, in qua sunt ab episcopo congregati, necesse est ut ediscant «obsequium erga alias spirituales vias simulque spiritum disputandi atque operandi», formationis praeceptis episcopi et Seminarii educatoribus fiducialiter atque benevole se referant seseque sincere et fidenter committant eorum ductui et iudicio.413 Hic enim agendi modus parat et quadam ratione anticipat genuinam presbyteralem electionem inserviendi Populo Dei in fraterna presbyterii communione et in oboedientia episcopo praestanda.

Tam Seminarii alumnis quam presbyteris participatio specialium spiritus animationum secundum quasdam ecclesiales associationes certe per se ipsa est vera benefica vis interius crescendi ac sacerdotalem fraternitatem fovendi. Haec autem participatio impedimento esse non debet, sed auxilio ad ministerii vitaeque spiritualis exercitium agendum, quod proprium est dioecesani sacerdotis, qui «manet totius coetus semper pastor. Non modo est "permanens ipsum", omnibus promptus, verum omnibus congregatis praesidet — nominatim est paroeciarum moderator — ut cunctis pateat aditus in communitate et Eucharistia, iure requisitus, unde inveniatur unitas, quicumque sit religiosus sensus et eorum pastorale studium».414

69. Denique non est obliviscendum ipsum sacerdotii candidatum verum «primum auctorem» esse dicendum adeo necessarium, ut suffici omnino nequeat in suapte formatione ducenda: nam quodcumque educandi opus — illud quoque ad sacerdotium spectans — est, denique, sui ipsius educatio. Nemo enim nostri vicem praestare valet in illa respondendi libertate, qua una omnes nos pollemus.

Profecto futurus quoque sacerdos, et quidem primus, crescere debet plene sciens «primum auctorem», per antonomasiam, suae formationis ipsum Spiritum Sanctum esse, qui novi cordis dono configurat Iesu Christo, Bono Pastori, eique assimilat: in hoc nempe sensu candidatus suam potissimam testabitur libertatem in accipienda Spiritus actione institutoria. Sed hanc recipere actionem significat etiam candidato sacerdotii esse «mediationes» recipiendas quibus utitur Spiritus. Proinde variorum educatorum actio vere et plene efficax tantummodo fit, cum futurus sacerdos sinceram ac benevolam cooperationem praestat.

CAPUT VI

ADMONEO TE UT RESUSCITES DONATIONEM DEI QUAE EST IN TE

De permanenti sacerdotum formatione

70. «Admoneo te ut resuscites donationem Dei, quae est in te».415

Apostoli verba ad Timotheum episcopum legitime applicari possunt ad illam permanentem formationem, ad quam efficiendam omnes sacerdotes sunt vocati, illius vi «donationis Dei», quam in ipsa sacra ordinatione receperunt. Ipsa nos introducunt ad integram veritatem capiendam atque ad peculiarem permanentem presbyterorum formationem perficiendam. Hac in re auxilio nobis venit locus ille Pauli, in quo sic Apostolus Timotheum monet: «Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt».416

A Timotheo petit Apostolus, ut «resuscitet», id est ut refoveat, quasi ignem sub cinere, donationem Dei, eo consilio ut eam recipiat et vivat nec umquam amittat nec obliviscatur illam «permanentem novitatem», quae de quacumque Dei donatione dicitur, Illius scilicet, qui nova facit omnia,417 eandemque, igitur, perenniter florentem ac naturaliter pulcherrimam vivat.

Sed illud «resuscitare» non tantum est exitus cuiusdam muneris personali Timothei responsalitati concrediti, non tantum fructus alicuius promissionis in memoria viventis, in voluntate operantis, sed praesertim effectus est cuiusdam dynamismi gratiae ex Dei donatione emanantis: ipse, igitur Deus est, qui suam ipsius donationem resuscitat, quae omnes suas atque miras gratiae et responsalitatis divitias, in ea inclusas, elicere valet.

Sacramentali dein Spiritus Sancti effusione, qui consecrat et mittit, presbyter Christo Iesu Ecclesiae Capiti et Pastori configuratur et ad pastorale ministerium explendum mittitur. Quare sacerdos, indelebili ac perpetuo signo penitus in sua ipsius natura signatur ut Iesu et Ecclesiae minister, isque permanenti atque irrevocabili vitae condicioni inseritur mandatumque recipit pastorale quod in eius natura insitum, totam eius existentiam implicat ipsumque permanens est. Sacramentum Ordinis gratiam sacramentalem sacerdoti affert, quae eum participem facit non solum «potestatis» atque salvifici Iesu «ministerii», sed etiam ipsius pastoralis «amoris»; eodem tempore in sacerdotem infundit omnes actuales gratias quae ei concedentur, quoties necessariae et utiles fuerint ad ministerium receptum digne ac perfecte explendum.

Sic permanens formatio suum proprium fundamentum suamque genuinam causam in dynamismo sacramenti Ordinis invenit.

Non desunt certe rationes quoque simpliciter humanae, quae sacerdotem movere valent ut permanentem suam formationem efficiat. Hoc enim postulatum proprium est uniuscuiusque progredientis in suam ipsius identitatem perficiendam: omnis vita quoddam est continuum itinerarium ad maturitatem; et haec per continuam formationem procedit. Necessitas quoque est sacerdotalis ministerii, etsi perspecti sive in sensu generali sive in sensu ceteris professionibus communi, ideoque velut in aliorum servitium: nulla autem exstat professio, nullum munus, nullus labor, qui certam ad hodiernas doctrinas adaequationem non postulet. Postulatum ergo «gradum servandi» cum historiae processu, quaedam est humana ratio, quae permanentem formationem defendit.

Sed istae aliaeque rationes sumi possunt atque explicari theologicis rationibus nuper memoratis, quae et ulterius explicari possunt.

Sacramentum Ordinis, ob «signi» naturam, quae est omnium propria sacramentorum, putari potest, sicut reapse est, Verbum Dei; est sane Dei Verbum, quod vocat et mittit; est summa significatio vocationis missionisque sacerdotis. Ordinis sacramento Deus coram Ecclesia candidatum vocat «ad» sacerdotium. Illud Iesu «veni et sequere me» plenam ac supremam professionem invenit in ipsa Ecclesiae sacramenti celebratione: tunc manifestatur et proclamatur per Ecclesiae vocem resonantem ex ore episcopi, qui precatur munusque imponit; atque sacerdos sic Iesu vocanti respondet: «Venio et sequar te». Exinde initium habet responsum illud, quod, utpote fundamentalis delectus, progredientibus sacerdotii annis constanter repetitur et confirmatur frequentissimis aliis responsis, quae omnia radicitus pollent atque vivificantur in illo «ita», quod ex ipso Ordine sacro sponte emanat.

In hoc sensu licet loqui de vocatione «in» sacerdotio. Reapse Deus pergit vocare et mittere, ostendens salvificum suum consilium in historico processu ipsam sacerdotis ad vitam vicesque Ecclesiae ac societatis spectante. In hoc enim prospectu verus et proprius permanentis formationis sensus eminet: quae necessaria equidem est ad hanc continuam Dei vocationem, vel voluntatem discernendam atque sequendam. Sic Petrus apostolus ad Iesum sequendum vocatur, etiam postquam ipse Iesus resuscitatus gregem suum ei credidit: «Dicit ei "Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis". Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: "Sequere me"».418 Est igitur «sequere» quoddam, quod vitam et missionem apostoli comitatur; Est «sequere» nimirum quod vocationem et usque ad mortem fidelitatem contestatur,419 «sequere» quod Christi sequelam demonstrare potest una cum sui ipsius pleno dono in martyrio.420

Patres synodales rationem patefecerunt quae perennis formationis necessitatem comprobat, quaeque pariter eiusdem naturam ostendit, cum eam definiant «fidelitatem» sacerdotali ministerio et tanquam continuatae conversionis progressum.421

Spiritus Sanctus, cum sacramento effusus, ipse est qui presbyterum in hac fidelitate servanda sustinet eumque sequitur ac stimulat ad continuae conversionis itinerarium perficiendum. Spiritus Sancti donum non exonerat, sed sacerdotis libertatem animat ad responsalem cooperationem dandam atque permanentem formationem sumendam tanquam sibi concreditum munus. Itaque formatio permanens declaratio est et postulatum fidei sacerdotis propriae erga ministerium suum, immo erga suam ipsius naturam. Est igitur amor in Iesum Christum et cohaerentia secum ipso. Sed est etiam testimonium amoris erga populum Dei, in cuius servitium sacerdos est constitutus. Immo testimonium verae et propriae iustitiae: ille enim debitor est erga Populum Dei, cum vocatus sit ad agnoscendum simulque promovendum eius ius, fundamentale «ius», per quod ei debentur, scilicet destinantur, Verbum Dei, Sacramenta et Caritatis servitium, quae sunt elementa essentialia — quaeque abalienari nequeunt — ad pastoralia sacerdotis ministeria perficienda. Necessaria igitur est formatio permanens, ut huic Dei Populi iuri congruenter sacerdos respondere valeat.

Anima et forma permanentis formationis sacerdotis est caritas pastoralis: Spiritus Sanctus enim est, qui pastoralem caritatem infundit, qui sacerdotem introducit eumque ad altius in dies agnoscendum Christi mysterium conducit, quod in suis divitiis explorari nequit omnino,422 et, idcirco, ad christianum quoque agnoscendum mysterium. Eadem pastoralis caritas sacerdotem movet ad instantius percipiendas exspectationes, necessitates, difficultates, motiones omnes eorum, quibus ministerium suum destinatur, in quibuscumque versantur condicionibus, sive ad personam pertinentibus, ad familiam, adque societatem.

Ad haec omnia formatio permanens contendit, percepta sicut prudens ac liberum ipsiusque propositum, quo ipse expleatur dynamismus pastoralis caritatis ipsiusque Spiritus Sancti, qui eius primus est fons atque perenne alimentum. Propterea in hoc sensu formatio permanens est vera exigentia in dono ipso innata et in recepto sacramentali ministerio semperque, omni tempore, necessaria manet. Attamen, hodierna aetate permulto urgentior esse videtur, non solum propter velociores rerum socialium et culturalium commutationes sive hominum sive populorum, apud quos presbyterale ministerium exercetur, sed etiam propter illam «novam evangelizationem», quae constituit ingenitum illud Ecclesiae munus, quod dilationem absolute non patitur, hoc secundo ad finem volvente millennio.

71. Perennis sacerdotum institutio, sive dioecesanorum sive religiosorum, continuatio est naturalis atque omnino necessaria illius cultus, qui ad presbyteri personam spectat, quique in Seminario vel in religiosa domu incohavit et ibidem incrementum cepit una cum formativa institutione ordinationis respectu. Magni momenti est animadvertere servareque intrinsecum nexum qui exstat inter utramque institutionem, ante scilicet et post ordinationem. Si namque inconstantia esset immo discrepantia has duas inter rationes institutionis gravia consectaria statim evenirent, quae ad pastoralem actionem respicerent atque fraternam communionem inter presbyteros, inter illos nominatim qui aetate distinguuntur. Perennis autem institutio, iteratio non est institutionis, quae in Seminario adquiritur, quae deinde recognoscitur et augetur, novis additis explicativis argumentis. Ipsa enim novis evolvitur rebus potissimumque rationibus quodammodo novis, veluti nempe unum quiddam, quod progrediens — radices in seminaristica institutione ponens — accommodationem quamdam expostulat, hodiernae aetati conformationem et immutationem, absque tamen cessatione vel intermissione. At contra inde a Seminario maiore permanentem institutionem parare oportet, et animum studiumque futurorum presbyterorum eidem accommodare, per ipsius necessitatis demonstrationem, utilitatis et spiritus, condicionibus perficiendae rei inductis.

Quandoquidem autem perennis institutio continuatio est illius quae in Seminario efficitur, eiusdem propositum non concluditur in habitu quodam, ut ita dicamus, professionali, adeptis novis artibus pastoralibus aliquibus. Habenda potius est ipsa generalis et universalis continuati cultus progressus usque servatus, tum per uniuscuiusque partis inquisitionem formationis — humanae, spiritualis, intellectualis et pastoralis — tum per vestigationem eiusdem interioris ac vividi nexus peculiaris, initio a pastorali caritate capto illiusque respectu habito.

72. Prima quaedam exploratio humanam rationem respicit sacerdotalis formationis. Cotidie inter homines versans eorumque vitam singulis diebus experiens, adolescere debet sacerdos et humanum sensum acuere, unde facultatem consequatur necessitates intellegendi et postulata excipiendi, rogata percipiendi tacita, spem et exspectationes communicandi aeque ac laetas laboriosasque res in vita communi degenda; omnes conveniendi et cum omnibus colloquendi. Cognoscens praesertim et participans, partem scilicet capiens, humanam doloris experientiam cuiusque modi, sive ex paupertate oritur vel valetudine, sive ex desertione vel inscitia, solitudine, rerum indigentia animive, suam ipsius humanitatem locupletat sacerdos eandemque veriorem reddit et nitidiorem, per crescentem ac vehementiorem hominis amorem. Suum humanum cultum complens sacerdos, peculiare adiumentum excipit ex Christi Iesu gratia: Boni Pastoris enim caritas non modo salutis hominum dono manifestata est, verum eorumdem vitae participatione, cuius Verbum, quod «caro» factum est,423 laetitiam et aegritudines cognovit, cuius labores participavit, animi affectiones, cuius tandem aerumnas est solatus. Homo inter homines et cum hominibus vivens, Christus Iesus extremam, certissimam perfectissimamque humanitatis formam exhibuit: Eundem namque Canae nuptias celebrantem reperimus, amicorum domum invisentem, animi commotione affectum in turbam quae eum sequebatur, filios parentibus reddentem aegrotos mortuosve, Lazari discessum dolentem...

Dum Dei populus sacerdotem conspicit maiorem assecutum humanum sensum, idem dicere debet quod ad Hebraeos epistula de Iesu dicit: «Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato».424

Presbyteri institutio pro spirituali ratione ex vita nova et evangelica eruitur ad quam ipse peculiariter a Spiritu Sancto vocatur, qui in Ordinis sacramento effusus est. Spiritus dum sacerdotem consecrat dumque eum Christo Iesu Capiti et Pastori conformat, vinculum inducit quoddam, quod in ipso sacerdote insitum ut penitus teneatur expostulat et personaliter vivatur, scienter scilicet et libere, per vitae dilectionisque communionem magis ac magis divitem atque amplam radicalemque sensuum Christi Iesu eiusdemque habitus per participationem. Hoc cum Christo in sacerdotis vinculo, quod est ontologicum et psycologicum, sacramentale et morale, fundamentum exstat eodemque tempore vis in illam «vitam secundum Spiritum» et «radicalismum evangelicum» ad quem quisque sacerdos vocatur, cuique perennis formatio favet, quoad spiritualem rationem. Haec institutio omnino est necessaria etiam quod ad ministerium sacerdotale attinet, ad eius veram naturam ac spiritualem fecunditatem. «Habesne curam animarum?», secum quaerebat S. Carolus Borromeo. Ita respondebat idem in sermone ad sacerdotes: «Noli propter hoc curam de te ipso neglegere, neve te usque eo aliis dedas ut nihil tui tibi supersit. Oportet certe ob oculos animarum recordationem, quarum es pastor, habeas, at noli tui ipsius oblivisci. Intellegite, fratres, nihil esse tam necessarium omnibus ecclesiasticis hominibus quam meditationem quae antecedit, comitatur ac nostras actiones subsequitur: cantabo, dicit propheta, et meditabor.425 Si sacramenta ministras, frater, meditare quod agis. Si Missam celebras, meditare quod offers. Si psalmos in choro cantas, meditare cui et qua de re loquaris. Si animas moderaris, meditare quo sanguine ablutae sint, et «omnia vestra in caritate fiant».426 Sic supergredi poterimus difficultates, et innumeras quidem, in quas quotidie inciderimus. Ceterum hoc requirit nobis demandatum officium. Si ita fecerimus Christum gignere valemus in nobis aliisque».427

Vita nominatim religiosa continenter est «reformanda» in sacerdote. Usus enim docet in precatione ex praeterito vivere eum non posse: quotidie oportet non modo fidelitatem externam tempori precationis vindicare, illi praesertim tempori celebrationi Liturgiae Horarum destinato atque illi quod quisque libere eligit, extra officia et sacrae liturgiae horarium, verum etiam et praesertim continuatam inquisitionem repetere unde omnino personaliter Iesus conveniatur, fidens cum Patre colloquium instituatur, Spiritus alta experientia agatur.

Quod vero Paulus apostolus de omnibus credentibus asseverat, pervenire scilicet omnes debere «in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi»,428 id peculiariter de sacerdotibus dici potest, qui ad caritatis perfectionem vocantur, et idcirco ad sanctitatem, quandoquidem ministerium ipsum pastorale eos esse etiam vult exemplaria viventia omnium fidelium.

Intellectualis ratio institutionis poscit ut ipsa continuetur altiusque per totum sacerdotale curriculum intellegatur, studio potissimum iuvante et recentioribus rebus accommodato cultu, qui sit solidus et accuratus. Missionis Iesu propheticae particeps, et mysterio Ecclesiae veritatis Magistrae insertus, sacerdos vocatur ad Dei vultum hominibus revelandum in Christo Iesu.429 Sed hoc poscit ut sacerdos ipse hunc vultum requirat eundemque veneranter et amanter contempletur:430 hoc tantummodo modo potest ipse eundem ceteris demonstrare. Theologicae vestigationis continuatio cumprimis est necessaria, ut Verbi ministerium adimplere possit sacerdos, id quidem non confuse nuntians vel ambigue, id denique a prorsus humanis opinionibus distinguens quamvis celebratis et pervulgatis. Sic ipse revera Dei Populo inservire potest, et eum iuvare, ut rationes requirentibus de christiana spe ostendat.431 Deinde «sacerdos dum prudenter et constanter theologicae inquisitioni studet, certe et personaliter sinceras ecclesiales divitias nancisci potest. Missionem idcirco explere potest, quae ab eo requirit ut verae doctrinae catholicae difficultatibus respondeatur atque sua alienaque inclinatio superetur quae ad negantem Magisterium et Traditionem habitum fert».432

Perennis institutionis pastoralis ratio pulchre Petri apostoli verbis significatur: «Unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei».433 Ut quotidie secundum gratiam acceptam vivat, oportet sacerdos magis magisque alacer sit animo atque ideo Christi pastoralem caritatem accipiat, quam Spiritus sacramento suscepto tribuit. Quemadmodum Domini omnis actio fructus fuit pariter ac signum caritatis pastoralis, sic ministerialis sacerdotis opera oportet sit. Caritatis pastoralis est ipsa donum itemque munus, gratia et responsalitas, cui necesse est esse fideles: ea est profecto recipienda eiusque vis usque ad extrema consectaria. Haec ipsa pastoralis caritas, ut supra diximus, sacerdotem compellit concitatque, ut veram hominum condicionem melius usque cognoscat, ad quos mittitur, ut in historicis adiunctis in quibus versatur Spiritus rogatus dignoscat, ut denique aptiores rationes formasque utiliores conquirat ad ministerium hodie exercendum. Sic pastoralis caritas movet ac humana sacerdotis conamina sustentat, unde pastoralis actuositas sit recens, credibilis et efficax. Sed id stabilem pastoralem institutionem requirit.

Maturitatis iter non modo postulat ut sacerdos funditus perscrutari pergat suae institutionis diversa elementa, sed poscit etiam et potissimum quidem ut ipse haec principia plus plusque coagmentare valeat, gradatim pertingens, interiorem unitatem: quam pastoralis caritas praestabit. Haec namque non modo diversa elementa componit nectitque, sed eadem definit ac tanquam institutionis sacerdotis ut talis rationes denotat, sacerdotis scilicet, veluti perspicuitatis, vivae imaginis, Iesu Boni Pastoris ministri.

Perennis institutio sacerdotem iuvat ut tentationem superet, ne ministerium ad immodicam actuositatem per se ipsam conquisitam constringat, ad impersonalem rerum quandam exhibitionem, quamvis spiritualium sacrarumve, neve ad officiosum munus pro ecclesiastica administratione. Perennis solummodo institutio sacerdotem iuvat ut vigili cum amore «mysterium» custodiat, quod pro Ecclesiae humanitatisque bono in se fert.

73. Perennis formationis diversae et inter se connexae rationes nos iuvant ut altum earum sensum percipiamus: ipsa vero sacerdotem iuvat ut sit sacerdos idemque sacerdotem agat ad Iesu Boni Pastoris spiritum ac morem.

Veritas est facienda! Ita nos admonet S. Iacobus: «Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos».434 Sacerdotes vocati sunt ad «faciendam veritatem» suae existentiae, ad vivendam scilicet «in caritate» 435 suam identitatem et ministerium in Ecclesia ac pro Ecclesia. Ii porro ad conscientiam habendam provocantur vividiorem de Dei dono, id usque reminiscantur. Haec est ad Timotheum Pauli invitatio: «Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis».436 In ecclesiologico ambitu, quem compluries memoravimus, altus perennis institutionis sacerdotis sensus percipi potest prout hic est et agit in Ecclesia, quae est mysterium, communio et missio.

Intra Ecclesiam «mysterium» vocatur sacerdos, per permanentem institutionem, ad servandam et explicandam in fide integrae et sui ipsius mirabilis veritatis conscientiam: ipse est minister Christi et dispensator mysteriorum Dei.437 Paulus palam christianos rogat ut secundum hanc identitatem ab iis habeatur; sed ipse primus, de mirifico dono a Domino accepto sibi est conscius. Ita quisque sacerdos debet esse, si in veritate suae essentiae manere vult. Sed hoc tantummodo in fide fieri potest, hoc tantummodo intuitu oculisque Christi.

Hac spectata ratione, perennem institutionem autumari potest efficere ut sacerdos sit credens et talis magis magisque fiat: ipse semper in sua veritate se contueatur, per Christi oculos. Ei autem haec veritas grato laetoque amore servanda est. Fidem deinde renovare debet, cum ministerium suum sacerdotale explet. Oportet ministrum Christi se existimet, Dei dilectionis sacramentum in homines, quotiescumque instrumentum vivum est et trames Dei gratiae hominibus datae. Hanc quidem veritatem in fratribus agnoscere debet: hoc est aestimationis et amoris in ceteros sacerdotes principium.

74. Formatio perennis sacerdotem adiuvat, in Ecclesia «commu- nione» ad conscientiam maturandam suum ministerium esse postremo constitutum ad congregandam Dei familiam tanquam fraternitatem caritate animatam et ad eandem adducendam per Christum in Spiritu Sancto ad Patrem.438

Debet sacerdos crescere in conscientia arctae communionis qua cum Dei populo coniungitur: se videlicet non esse «coram» Ecclesia, sed praesertim «in» Ecclesia: esse fratrem inter fratres. Per baptismum sacerdos, dignitate insignitus ac filiorum Dei libertate, est eiusdem et unici corporis Christi membrum.439 Huius communionis conscientia ducit ad necessitatem suscitandi atque augendi corresponsalitatem in communi et unico munere salutis per promptam ac humanam adhibitionem omnium charismatum et officiorum exsecutionem quae Spiritus Sanctus credentibus praebet ad Ecclesiam aedificandam. Praecipue ministerium pastorale explendo, natura ad bonum Populi Dei ordinatum, sacerdos colere debet et suam arctam communionem cum omnibus testari, sicut Paulus VI scripsit: «Opus est ut ea re, quod hominum pastores, patres et magistri esse cupimus, idcirco fratres agamus. Colloquium enim cum amicitia, tum vero adhibita officia maximopere alunt».440

Magis proprie sacerdos vocatur ut conscientiam maturet se membrum esse Ecclesiae particularis cui est incardinatus, id est insertus vinculo iuridico simul et spirituali ac pastorali. Eiusmodi conscientia postulat et auget peculiarem in propriam Ecclesiam amorem. Haec, re ipsa, terminus est vivus ac perennis pastoralis caritatis, quae cum presbyteri vita est semper componenda quaeque eum ducit ad eiusdem huius particularis Ecclesiae historiam vel vitae experientiam participandam in eius divitiis ac fragilitatibus, in eius difficultatibus et exspectationibus; ad laborandum in ea et pro eius incremento. Debent igitur sentire se ditiores factos ab Ecclesia particulari et impigre adstrictos ad eius aedificationem tum quisque sacerdos tum ceteri, illam pastoralem navitatem producendo, quae propria fuit fratrum in sacerdotio, qui ante fuerunt. Ineluctabilis necessitas caritatis pastoralis erga propriam Ecclesiam particularem et eius futurum ministeriale est sollicitudo qua sacerdos invenire debet, ut ita dicamus, qui sibi in sacerdotio succedat.

Sacerdos maturare debet in conscientia communionis exsistentis inter diversas Ecclesias particulares, quae communio insita est in eo, quod Ecclesiae sunt, quae in loco personam gerunt unius et universalis Christi Ecclesiae. Huiusmodi communionis inter Ecclesias conscientia favebit «donorum commutationi», imprimis donorum vivorum ac personalium, qualia ipsi sacerdotes sunt. Hinc studium, quin immo alacris cura de adducenda ad effectum aequa cleri distributione.441 In his Ecclesiis particularibus memorandae sunt eae, quae «libertate carentes proprias non possunt habere vocationes», sicut etiam «Ecclesiae nuper ex persecutionibus venientes atque indigentes auxiliis, quae per longum tempus a multis magnanimiter et fraterne data sunt et continuo offeruntur».442

Intus in communitate ecclesiali, sacerdos praecipue vocatur ad crescendum, in sua veritate perenni, in suo presbyterio cumque suo presbyterio episcopo coniuncto.

Presbyterium, in sua veritate plena, mysterium est; res est enim supernaturalis, quoniam in Ordinis sacramento positum est. Hoc eius fons est, eius origo; eius ortus et auctus «locus». Namque, «presbyteri per sacramentum Ordinis vinculo personali et indissolubili cum Christo unico sacerdote colligantur. Ordo eis ut singulis confertur, sed inserti sunt in communione presbyterii cum episcopo iuncti 443».444

Haec sacramentalis origo apparet et extenditur in exercitio ministerii presbyteralis: a mysterio ad mysterium. «Presbyterorum unitas et cum episcopo et inter se non ab extra additur naturae eorum servitii propriae, sed exprimit eius essentiam quatenus est cura Christi Sacerdotis circa plebem ex unitate Sanctissimae Trinitatis adunatam».445 Haec sacerdotalis unitas, ex spiritu caritatis pastoralis explicata, sacerdotes facit Iesu Christi testes, qui Patrem est deprecatus ut «omnes unum sint».446

Facies igitur presbyterii, facies est verae familiae, fraternitatis, cuius vincula non ex carne et sanguine sunt, sed ex ordinis gratia: quae gratia sumit et tollit rationes humanas, psychologicas, affectiosas, amicabiles et spirituales inter sacerdotes; gratia, quae diffunditur, penetrat et ostenditur atque ad effectum deducitur multis mutui auxilii modis, non solum spiritualibus, verum etiam materialibus. Fraternitas presbyteralis neminem excludit, at suas potest ac debet habere propensiones: evangelicas, dicimus, in eos qui maiore auxilii vel hortationis necessitate laborant. «Haec fraternitas specialem habet curam de iuvenibus presbyteris, cordialem ac fraternum dialogum cum illis mediae et maioris aetatis, et erga illos qui una aliave ratione difficultates experiuntur; etiam sacerdotes qui ab hac forma vitae defecerunt, aut illam non sequuntur, non solum non derelinquit, sed fraterna sollicitudine ultra prosequitur».447

Unici presbyterii pars sunt, titulo diverso, etiam presbyteri religiosi qui in Ecclesia particulari habitant et operantur. Eorum praesentia omnes locupletat sacerdotes variaque charismata, ex quibus vivunt, dum presbyteris adhortationi sunt ut crescant in cognitione ipsius sacerdotii, conferunt ad excitandam et prosequendam sacerdotum formationem permanentem. Vitae religiosae donum, in dioecesana compage si sincerae aestimationi coniungitur et iusta observantia proprietatum cuiusvis Instituti et cuiuslibet spiritualis consuetudinis, testimonii christiani fines dilatat et multimodis prodest spiritualitati sacerdotali locupletandae, praesertim quod pertinet ad rectam necessitudinem atque mutuam efficacitatem inter valores Ecclesiae particularis et Ecclesiae universitatis Populi Dei. Ipsi religiosi attenti erunt praestando spiritui verae communionis ecclesialis, liberali participationi itineris dioecesis et episcopi optionum, suum charisma libenter suppeditando aedificandis omnibus in caritate.448

In contextu Ecclesiae communionis et presbyterii melius quaestio tractari potest de sacerdotis solitudine, in qua Patres synodales perseveraverunt. Est solitudo quidem, quae ad experientiam omnium pertinet et aliquid est omnino naturale; sed est etiam solitudo, quae e variis oritur difficultatibus et alias vicissim gignit difficultates. Hoc sensu «activa participatio in presbyterio dioecesano, regulares contactus cum episcopo et aliis sacerdotibus, mutua collaboratio, vita communis vel fraterna inter sacerdotes, sicut etiam conviventia familiaris cum christifidelibus laicis activis in paroecia, media valde utilia sunt ad superandos effectus negativos solitudinis quos interdum sacerdos experiri potest».449 At solitudo non solummodo difficultates parit, verum et efficaces praebet opportunitates sacerdotis vitae: «In spiritu oblationis accepta et quaesita in intimitate cum domino Iesu, solitudo etiam orationis et studii opportunitas ac simul sanctificationis et humani progressus adiumentum esse potest».450

Ne dicamus aliquod solitudinis genus partem esse necessariam formationis perennis. Saepe Iesus secedebat ut solus oraret.451 Facultas bonam solitudinem sustinendi est ad vitae interioris curam condicio necessaria. De solitudine agitur Domini praesentia habitata, qui nos, in Spiritus lumine, cum Patre iungit. Sic intellecta, silentii cura et spatiorum temporumque «deserti» quaesitio formationi perenni necessariae sunt. Hoc item sensu qui suam solitudinem bene colere nescit, ad veram fraternamque communionem non aptus dicitur esse.

75. Formatio perennis eo spectat, ut sacerdos magis conscius fiat se Ecclesiae munus salvificum communicare. In Ecclesia, qua «mu- nere», formatio perennis sacerdotis comprehenditur non solum sicut necessaria condicio, verum etiam sicut ratio minime praetermittenda, ut constanter de significatione recogitetur fidesque detur illam fideliter atque alacriter ad effectum adductum iri. Hac formatione sacerdos adiuvatur ad animadvertendum totum momentum, sed eodem tempore splendidam officii gratiam, quod non sinit eum esse tranquillum: sicut Paulus is posse dicere debet: «Si evangelizavero, non mihi est gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero» 452 et simul postulationis, apertae aut tacitae vehementer proficientis ab hominibus, quos Deus sine intermissione ad salutem vocat.

Solum idonea formatio permanens potest sacerdotem sustinere in eo quod essentiale et decretorium est eius sacerdotio, in fidelitate videlicet, uti apostolus Paulus scribit: «Hic autem quaeritur inter dispensatores (mysteriorum Dei) ut fidelis quis inveniatur».453 Fidelis esse debet sacerdos, etsi varii generis difficultatibus offendit, vel condicionibus admodum importunis ac fatigationis, comprehensibilis sane, per omnes vires quae praesto sunt ei, et ad vitae usque finem. Pauli testimonium cuilibet sacerdoti exemplo esse debet et stimulo: «Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes».454

76. Formatio permanens, ob id ipsum quod «permanens» est, est semper sacerdotibus excolenda; omni igitur vitae tempore omnique in condicione, sicut et in omni gradu responsalitatis ecclesialis: secundum, ut par est, facultates ac proprietates, quae vitae condicionum et concreditorum munerum mutationi iunctae sunt.

Formatio perennis seu permanens est imprimis iuvenibus sacerdotibus officium: ea illas habere debet assiduitatem et rationem congressionum quae, dum producunt gravitatem et soliditatem formationis in seminario acceptae, gradatim iuvenes ducunt ad intellegendas et colendas singulares divitias «doni» Dei — sacerdotii videlicet — et ad interpositionem certiorem ac magis consciam in dies in presbyterium, ideoque in communionem atque in corresponsalitatem cum omnibus fratribus in sacerdotio.

Si comprehendi potest quidam «satietatis» sensus, quo iuvenis presbyter affici potest, vix e seminario egressus, prae novis studii et congressionis temporibus, est omnino opinio reicienda, tanquam falsa et periculosa, formationem presbyteralem concludi praesentia in seminario peracta.

Congressiones formationis permanentis communicantes iuvenes sacerdotes poterunt mutuum afferre auxilium invicem participantes experientias et cogitationes de exsecutione eius presbyteralis ac ministerialis exemplaris, quod in sucum et sanguinem converterunt per annos in seminario actos. Eodem tempore eorum actuosa participatio congressionum ad formationem presbyterii pertinentium, exemplo esse poterit et stimulo sacerdotibus senioribus, sicque suum testabuntur amorem erga totum presbyterium suumque Ecclesiae particularis studium, quae bene formatis sacerdotibus indiget.

Ad adiuvandos iuvenes sacerdotes hoc difficili vitae et ministerii sui momento peropportunum est, si non necessarium hodie, structuram munimenti ad hoc ipsum institutam creare, cum moderatoribus ac idoneis magistris, in qua possint invenire, modo congruenti et continuo, praesidia necessaria ad bene ineundum suum sacerdotale servitium. In congressionibus periodicis, satis longis et crebris, actis, si fieri potest, in loco communi, domicilii instar, utilia iis concedentur tempora quietis, deprecationis, meditationis et fraterni colloquii. Ita facilius ab initio poterunt vitam suam presbyteralem evangelice ordinare. Si vero singulae Ecclesiae particulares non poterunt hoc servitium suis iuvenibus sacerdotibus praebere, opportunum erit Ecclesias vicinas sese coniungere et una simul opes collocare et apta programmata elaborare.

77. Formatio permanens officium quoque est presbyteris mediae aetatis. Reapse multiplicia sunt pericula, quibus possunt se offerre, ob ipsam aetatem, qualia sunt nimia navitas et quaedam in ministerii exercitio assuetudo. Hinc sacerdos temptatur sibi nimis confidere, ac si eius personalis experientia iam comprobata non amplius esset cum ulla re aut cum quoquam comparanda. Non raro sacerdos adultus quandam patitur interiorem lassitudinem noxiam, signum frustrationis paratae omnia perpeti ante difficultates et male gesta. Huiusmodi condicioni responsionem dant formatio permanens, continua et aequa recognitio sui suique agendi modi, constans quaesitio causarum et instrumentorum ad proprium munus exsequendum: ita sacerdos spiritum servabit vigilantem et paratum ad perennes et tamen semper novas postulationes salutis, quas quisque presbytero proponit, «homini Dei». Permanens institutio eos quoque presbyteros implicare debet qui provecta iam aetate senes habentur, qui in nonnullis Ecclesiis maior sunt iam pars presbyterii. Idcirco gratus animus est iis referendus ob ministerium Christo et Ecclesiae praestitum iisque solidarietas est significanda, qui in talibus condicionibus versantur. Horum presbyterorum permanens formatio non expostulabit officium studiorum, recentioris doctrinae et cultus inquisitionis, sed sedatam remissamque confirmationem illius muneris, quod iisdem in presbyterio adhuc est sustinendum, non modo ut ministerium pastorale, quamvis diversis sub formis, continuetur, verum etiam vitae et apostolatus experti ut magistri et aliorum sacerdotum doctorum sustinere possint ipsi personam.

Sacerdotes quoque qui ob labores et valetudinem haud bonam in debilibus condicionibus versantur corporis animive perenni institutione iuvantur, unde iidem concitentur ad quietum acreque pro Ecclesia ministerium continuandum, ne se a communitate vel presbyterio seiungant, ad externam actionem minuendam, ut tantummodo eos actus peragant pastoralis necessitudinis et spiritualitatis personalis aptos ad rationes et sacerdotii laetitiam sustinendas. Permanens formatio adiuvabit eos ad vivam servandam conscientiam, quam ipsi fidelibus inculcaverunt, se scilicet pergere esse membra nava in Ecclesiae aedificatione, etiam et potissimum propter suam cum Christo patienti communionem aeque cum tot fratribus sororibusque qui in Ecclesia Passionem Domini participant, spiritalem Pauli experientiam repetentes qui asseveravit: «Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia».455

78. Condiciones, in quibus saepe ac pluribus locis hodie impletur ministerium sacerdotum non facile quidem reddunt serium opus formationis: multiplicata enim officia et servitia, vitae humanae complexa indoles in universum atque communitatum christianarum particulatim, actionis febris et intentus ardor, quae propria sunt tot regionum societatis nostrae, crebro destituunt presbyteros illo tempore ac viribus quae pernecessariae sunt ut sibi attendant.456

Haec efficiunt ut in omnibus augeantur officia responsalia ita ut superentur difficultates, quin immo evadant provocatio aliqua ut formatio permanens elaboretur ac perficiatur quae convenienter respondeat magnitudini doni Dei necnon gravitati ipsarum postulationum exigentiarumque temporis nostri.

Rursus scilicet responsales permanentis formationis sacerdotum reperiendi sunt intra Ecclesiam-«communionem». Hoc modo tota particularis Ecclesia, ducente ipso episcopo, officio oneratur concitandi variisque rationibus procurandi permanentem presbyterorum institutionem. Hi enim non sibi solis exsistunt sed Dei populo: hac de causa, permanens educatio, dum maturitatem humanam, spiritualem, intellectualem et pastoralem sacerdotum praestat, in bonum aliquod evadit cuius consors est Populus Dei ipse. Praeterea, pastoralis ministerii exercitatio ipsa perducit ad continuam fructuosamque permutationem reciprocam inter fidei vitam presbyterorum ac vitam fidelium. Omnino partitio vitae inter sacerdotem et communitatem, si sapienter quidem ducitur et adhibetur, constituit partem praecipuam permanentis educationis, quae tamen redigi non potest ad aliquem singularem eventum aut unum quoddam inceptum sed extenditur et pervadit ministerium totum presbyteri vitamque.

Etenim christiana experientia hominum simplicium et humilium, spiritales impetus personarum Dei amantium, applicationes animosae fidei ipsius ad vitam a christianis peractae elaborantibus variis in muneribus socialibus et civilibus, haec omnia a sacerdote suscipiuntur qui dum ea ministerio suo sacerdotali illustrat, inde spiritalem magni momenti alimoniam haurit. Dubitationes quoque et discrimina ac tarditates coram diversissimis condicionibus presbyterorum singulorum et socialibus, invitamenta ad repudiandum omne vel ad desperationem ipso tempore dolorum et aegrotationum et mortis: in summa, omnia difficilia adiuncta quibus obviam fiunt homines in fidei itinere, vivuntur fraterne ex animoque perferuntur in sacerdotis corde qui responsiones pro aliis conquirens continenter movetur ut sibi eas in primis detegat.

Universus sic Dei populus singulis suis in membris valet et debet magni momenti adiumentum suorum sacerdotum educationi permanenti praebere. Qua in re relinquere presbyteris debet temporis spatia pro studio et precatione, ab iis id poscere cuius causa a Christo missi sunt nec quidquam aliud, adiutricem suppeditare operam variis in provinciis pastoralis muneris praesertim vero illis quae ad hominum promotionem pertinent et caritatis ministerium, in tuto collocare vincula humanitatis ac fraternitatis cum iis, faciliorem sacerdotibus reddere eam conscientiam qua dicere ipsi possint: «Non... dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri» omnium sane christifidelium.457

Formativum Ecclesiae particularis officium erga sacerdotes concorporatur ac determinatur secundum coniunctionem cum singulis membris quae eam componunt, initio facto a presbytero ipso.

79. Certo quodam modo ipsemet singularis sacerdos primus auctor in Ecclesia institutionis permanentis est: revera quisque presbyter officio tenetur, quod quidem in Ordinis sacramento innititur, ut Dei dono fidelis persistat necnon concitato motui cotidianae conversionis qui eodem ex dono profluit. Regulae aut normae ecclesiasticae auctoritatis hac in re, haud secus atque exemplum ipsum ceterorum sacerdotum, non sufficiunt ut permanens formatio videatur optabilis sive desiderabilis, nisi unusquisque sacerdos sibi persuasit quam sit illa necessaria et nisi paratus est uti eius occasionibus et temporibus et formis. Permanens enim educatio «iuventutem» animi conservat quam nemo ab exteriore parte imponere potest, sed quam intra se singuli semper inveniant oportet. Is solus, qui hoc discendi semper desiderium servaverit vivum atque crescendi, eam «iuventutem» possidebit.

Potissimum officium Episcopi est simulque presbyterii. In eo enim Episcopi officium consistit quod per eum sacerdotium suum presbyteri accipiunt et cum eo communicant pastoralem sollicitudinem erga Dei Populum. Officium ipse gerit perseverantis institutionis illuc spectantis ut omnes eius sacerdotes liberaliter se fideles praestent dono ministerioque recepto, quemadmodum Populus Dei eos agere vult iusque habet ut sese gerant. Idem vero officium movet episcopum una cum toto presbyterio ut propositum opus excogitet constituatque rationem qua permanens educatio conformetur non veluti quidquam adventicium, verum tanquam deliberata doctrinarum ratio quae per passus certos enucleatur certasque exhibet vias. Implebit ideo officium suum episcopus, non modo si presbyterio suo praebuerit loca ac tempora permanentis formationis sed etiam si ipsemet praesentem se exhibuerit et congressionibus interfuerit humaniter ex animoque. Decebit saepius vel etiam oportebit plurium dioecesium finitimarum vel regionis alicuius ecclesiasticae episcopos inter se consentire viresque coniungere ut incepta meliora offerantur vereque incitent formationem illam perpetuam, cuius generis sunt curricula accommodationis biblicae theologicae pastoralis, hebdomades residentiae, cycli instructionum, tempora meditationis et comprobationis in pastoralis itinere ipsius presbyterii communitatisque ecclesialis.

Sua explebit munia episcopus, si partes etiam advocabit et auxilia quae afferri poterunt ex studiorum facultatibus et institutis theologicis ac pastoralibus, ex seminariis et institutionibus vel consociationibus ubi homines, sacerdotes religiosi fideles laici, in presbyterorum educatione versantes conglobantur.

Intra particularem quamque Ecclesiam locus praecipuus obvenit ipsis familiis, ad quas nempe secundum earum naturam «ecclesiarum domesticarum» refertur revera vita ipsa communitatum ecclesiarum quas animant gubernantque sacerdotes. Nominatim vero partes extollendae sunt familiae nativae. Haec namque coniuncta et in suis propositis consentiens potest operi filii sui proprium quoddam praebere adiumentum magni profecto momenti. Cum enim consummat consilium illud providentiae divinae, quod eam constituerat germen vocationis ac necessarium auxilium ad incrementum et progressum, domus sive familia sacerdotis, plane semper observans hunc filium qui voluit se Deo proximoque dedere, perstare debet semper testis fidelis qui munus eius confirmat, comitatur et participat magno cum studio et reverentia.

80. Etsi quodvis momentum esse potest «tempus acceptabile» 458 quo sacerdotem perducit Spiritus Sanctus ad incrementum in oratione ac studio necnon conscientia propriorum munerum pastoralium, quaedam tamen momenta exsistunt «privilegiata», licet communiora et in antecessum praestituta.

Hoc quidem loco commemorandi in primis sunt congressus episcopi cum proprio presbyterio, sive liturgici illi sunt (praesertim Missae Chrismatis concelebratio feria quinta in Cena Domini) sive pastorales et culturales, ut videlicet sententiae permutentur de pastorali industria vel studia agantur de quibusdam quaestionibus theologicis.

Contingunt praeterea conventus spiritualitatis sacerdotalis, quales sunt exercitationes spiritales, dies recessus, aliaque similia. Progressionis et auctus spiritalis ac pastoralis opportunitates sunt, tum etiam occasiones orationis longioris et tranquillioris, tempora quibus reditur ad radices ipsius exsistentiae sacerdotalis, quibus renovatur novum studium fidelitatis et pastoralis actuositatis.

Magnum prae se ferunt pondus etiam congressiones studiorum communisque meditationis: impediunt enim ne animi cultura reddatur misera et egena aut refugiatur ad commodas opiniones etiam in apostolatus campo quae sunt effectus inertiae mentis; suppeditant summam iam maturiorem variorum vitae spiritualis elementorum vitaeque culturalis et apostolicae; mentem porro animumque aperiunt novis provocationibus novisque appellationibus quas Ecclesiae praebet Spiritus.

81. Complura sunt praeterea adiumenta et instrumenta quibus uti licet, quo ipsa formatio permanens usque uberior evadat vitae experientia sacerdotibus ipsis. Inter haec memorare placet varias formas communis vitae sacerdotum, quae semper in Ecclesiae historia adfuerunt, quamvis diversis modis gradibusque fervoris: «Hodie fieri non potest quin ipsae magnopere commendentur, inter illos potissimum qui vivunt vitam actionemque apostolicam, verum omnibus exhibet sociis presbyteris ipsisque laicis caritatis et unitatis exemplum».459

Aliud quoddam subsidium importare possunt sacerdotum sodalitates, praesertim vero ipsa instituta saecularia sacerdotum quae prae se ferunt tamquam propriam notam indolem dioecesanam, ex qua arctius sacerdotes cum episcopo consociantur efficiuntque «consecrationis statum ubi per vota aliave vincula sacra presbyteri devoventur ad evangelica consilia in vita cotidiana incarnanda».460 Cunctae autem «fraternitatis sacerdotalis» rationes ab Ecclesia probatae proficiunt non tantum ad spiritalem vitam, verum ad vitam quoque apostolicam ac pastoralem.

Usus pariter directionis spiritualis multum sane confert ad permanentem sacerdotum educationem provehendam. Translaticium instrumentum est quod nihil interea perdidit suae praestantiae non solum ut spiritualis formatio praestetur, sed etiam ut perpetua fidelitas ac magnanimitas in ministerii sacerdotalis exsecutione promoveatur sustineaturque. In hanc quidem scripsit sententiam futurus Pontifex Paulus VI: «Opus pulcherrimum facit directio spiritualis ac dici potest ea pernecessaria morali spiritualique iuventutis incremento quae quidem plena fidelitate cupiat interpretari et sequi vocationem, qualiscumque ea est, propriae vitae; adservat porro illa beneficam utilitatem omni vitae aetate, cum sub lumine et caritate alicuius pii prudentisque consilii expetitur comprobatio propriae honestatis atque consolatio de magnanima officiorum propriorum procuratione. Paedagogicum est instrumentum magnae prudentiae, summi tamen ponderis, ars est paedagogica et psychologica permagnae gravitatis in eo qui eam factitat; spiritualis exercitatio humilitatis est ac fiduciae in eo qui eam percipit».461

CONCLUSIO

82. «Dabo vobis pastores iuxta cor meum».462 Hodie quoque haec Dei pollicitatio vivit in Ecclesia vigetque: ipsa enim sibi sentit has prophetae voces destinari; eas porro videt cotidie impleri tot in terrarum regionibus, vel potius tot in hominum cordibus praesertim iuvenum. Propositis vero gravibus urgentibusque suis mundique necessitatibus concupiscit Ecclesia ut ad tertii millennii limen divinum promissum nova ratione impleatur — ampliore intentiore efficaciore — tanquam ex singulari quadam Spiritus Pentecostes effusione.

Domini promissio in Ecclesiae animo orationem excitat, fidentem implorationem ardentemque ex Patris amore, qui quem ad modum Iesum misit Bonum Pastorem Apostolos et eorum Successores innumerabilemque presbyterorum multitudinem, sic etiam huius temporis hominibus fidelitatem suam ostendere pergit suamque bonitatem.

Huic ideo gratiae parata est Ecclesia ad respondendum. Percipit enim Dei donum responsionem postulare chori instar et magnanimam: sine intermissione est omni Populo Dei precandum ac laborandum pro sacerdotalibus vocationibus; sacerdotii candidati maxime serio animo comparentur oportet ut suscipiant et vivant Dei donum sibi videlicet conscii Ecclesiam et mundum omnino se ipsis indigere; amore rapiendi sunt Christi Boni Pastoris quorum cor ad Ipsius est conformandum, parati esse debent ut vias mundi percurrant veluti eius imagines omnibus nempe declaraturi Christi viam, veritatem et vitam.

Nominatim vero familias compellamus: ut parentes potissimumque matres liberaliter Domino donent liberos quos is ad sacerdotium arcessit utque laetantes cooperentur in eorum vocationis curriculo probe reminiscentes hoc quidem modo reddere se maiorem altioremque christianam eorum fecunditatem et ecclesialem posseque certo quodam sensu experiri Virginis Matris Mariae beatitatem: «Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui».463

Adulescentibus autem huius aetatis dicimus: estote vos Spiritus voci dociliores; sinite imo in animo appellationem Christi Domini resonare; sentite super vos amantes Iesu oculos studioseque respondete propositis illius plenae sequelae.

Respondet quidem Ecclesia huic gratiae per officium quod sacerdotes sibi sumunt ut perficiant permanentem illam formationem quam dignitas et munus flagitant Ordinis sacramento collata. Universi vocantur presbyteri ut agnoscant peculiarem urgentemque necessitatem suae educationis hoc tempore: etenim nova evangelizatio eget novorum evangelizantium, qui scilicet sunt sacerdotes qui sese obstringunt ut suum compleant veluti iter proprium ad sanctitatem.

Promissum Dei eo spectat ut Ecclesia provideat non cuiuslibet generis pastores verum pastores «secundum cor suum». Dei autem cor nobis patefactum est penitus in Christi Boni Pastoris corde. Illud porro Christi cor etiam hodie misereri pergit multitudinum eisque panem praebere veritatis, panem amoris ac vitae 464 et velut omnino in aliis pariter palpitare cordibus, nempe presbyterorum: «Date illis vos manducare».465 Necesse est homines exeant de obscuritate et timore; agnoscendi sunt nomineque vocandi ut securi per vitae semitas ambulent, ut denuo inveniantur si perierunt, ut diligantur, ut salutem consequantur velut supremum amoris Dei munus: haec ipsa singula efficit Iesus Pastor Bonus; ille ac presbyteri cum eo.

At nunc finem Nos huius Adhortationis facientes respicimus numerum eorum qui sacerdotium affectant, sacrorum alumnorum et sacerdotum qui omnibus in orbis partibus, in condicionibus usque difficilioribus quin immo nonnumquam terrificis ac semper laeto in labore fidelitatis erga Dominum et indefesso ministerio ipsius gregis, suam cotidie vitam offerunt in fidei augmentum et spei et caritatis intra animos ipsamque historiam virorum ac mulierum nostri temporis.

Carissimi sacerdotes, vos hoc facitis quandoquidem Dominus ipse Spiritus sui virtute vos vocavit ut in vasibus fictilibus simplicis vestrae vitae thesaurum demonstretis inaestimabilem ipsius amoris ut Boni Pastoris.

Una Nos cum synodalibus Patribus et pro cunctis totius orbis et omnis ecclesialis communitatis episcopis maximam testamur aestimationem quam vestra fidelitas ministeriumque vestrum merentur.466

Et dum vobis omnibus gratiam illam exoptamus ut cotidie Dei donum per impositionem manuum receptum renovetis,467 ut solacium experiamini profundae amicitiae quae cum Christo coniungit et sociat inter vos, ut percipiatis gaudium gregis Dei semper crescentis ad maiorem usque amorem erga eum omnemque hominem, ut excolatis serenam certitudinem ipsum «qui coepit in vobis opus bonum»,468 id perfecturum esse usque in diem Christi Iesu, vobiscum interea cumque unoquoque vestrum preces adhibemus Mariae nostri sacerdotii matri et altrici.

Omnis species formationis sacerdotalis referri potest ad Beatam Virginem Mariam, quae melius ceteris humanis Deo vocanti respondit; quae ancilla ac discipula Verbi ita est facta, ut animo et corpore suo Verbum hominem factum conceperit, quo donaret genus humanum; quae ipsa vocata est ad educandum unicum aeternumque Sacerdotem, eundemque docilem factum matrisque auctoritati subditum. Suo exemplo ac intercessione beatissima Virgo et pro vocationibus fovendis et pro sacerdotibus in Ecclesia confirmandis vigilare pergit.

Quapropter vocamur nos presbyteri ut devotionem in Virginem Mariam firmam amoris plenam in nobis augeamus, eamque imitatione illius virtutum et multa prece testemur.

Mater Iesu Christi et Mater sacerdotum,
hoc accipe nomen quod Tibi tribuimus,
ut maternum munus tuum celebremus
et Sacerdotium Filii tui tuorumque horum filiorum
contemplemur apud Te,
Sancta Dei Genitrix.

Mater Christi,
Messiae Sacerdoti propter Sancti Spiritus unctionem
corpus carneum tradidisti
ut pauperes et contriti corde salvi fierent;
tuere in corde tuo et in Ecclesia sacerdotes,
Mater Salvatoris.

Mater fidei,
Filium hominis comitata es ad templum
qui promissa Patribus facta impleret;
trade Patri gloriae eius causa
sacerdotes Filii tui,
Foederis Arca.

Mater Ecclesiae,
inter discipulos in Cenaculo
pro Populo eiusque Pastoribus rogabas;
impetra presbyterali ordini
plenitudinem donorum,
Regina Apostolorum.

Mater Christi Iesu,
primordiis vitae eius
eiusque muneris cum Eo eras,
Eum quaesivisti Magistrum
in media hominum turba,
Ei adfuisti a terra sublevato,
consumpto propter unum aeternumque sacrificium,
quam prope erat Ioannes, filius Tibi traditus;
eos accipe, qui ab initio vocati sunt
eorum auctum protege,
comitare in vita et in ministeriis,
filios tuos,
Mater sacerdotum.

Amen!

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana